[III-g]
|
|
Subire onus; molestiam, munus trita sunt. Pomponius Mela de quodam specu: Et quo magis subitur obscurius. Vide eo. Sudo. Virgilius: Et durae quercus sudabunt roscida mella; idem: Pinguia corticibus sudent electra myricae; Statius, 5 Theb.: Gelidoue labor sudatus in Aemo; Quintilianus: Et uigilandae noctes et in sudata ueste durandum. Succedo. Fronto in uerbo succedo illam rem citat Sallustium, in 3 Hist.: Muros successerant. Vide cedo. Succenseo. Gellius lib. 16, cap. 11: Psillos re aquaria defectos eam iniuriam grauiter Austro succensuisse; Aristophanes, in Pluto.: μένφινδικαίαν μένφομαι ταύτην, quae sonant: Hanc accusationem accuso, uel succenseo, uel expostulo. Suppeto. Sallustius, de re pub.: Alibi quidem quae mens suppetit, eloqui non dubitabo. Supplico. Plinius, lib. 13: Iliacis temporibus non supplicabatur 15 thure; Cicero, Plane.: Voluerint populo supplicari. Supplodo. Vide plaudo. Supersedeo. Gellius, lib. 2, cap. 29: Operam supersedent; Liuius 6: Rebus diuinis supersederi iussum. Surgo. Valerius Flaccus 5: Surgitur in somnos; Iuuenalis, sat. 4: Surgitur et misso proceres, caetera. Suspiro. Tibullus, lib. 4: Quod si forte alios iam nunc suspirat amores; Horatius, lib. 3, od. 2: Illum adulta uirgo suspiret etc. Taceo. Persius: Dicenda tacenda que calles; Plaut., Mil.: Taceo te; Terentius, Eun.: Ne hoc quidem tacebit Parmeno; ibidem: Potest taceri hoc; Ouidius, 2 Am.: Amor tacetur in medio mari; Terentius, Ad.: Ignotum est; tacitum est, creditum est; Martialis, in principio: Fucinus et pigri taceantur stagna Neronis; Cicero: Multa tacui. Taedet. Vide poenitet. Tendere in urbem. Subintelligitur iter uel uiam uel se; Virgilius: Tendere iter uelis; idem: Et gressum ad moenia tendit; Plautus, Pseud.: Tenes quorsum haec se tendant, quae loquor?; Virgilius, Ciri: Nam quae se ad patrium tendebat semita limen. Vide eo. Timeo. Vide metuo. Titillo. Horatius: Ne uos titillet gloria; Cicero, Fin.: Si ea uoluptas esset, quae quasi titillaret sensus; idem, 0ff.: Hominum multitudinis leuitatem et uoluptatem quasi titillantium. Tono.Virgilius: Tercentum tonat ore deos; Plinius, Praef.: Quanto tu ore patris laudes tonas? Triumpho. Gellius, cap. 11: Triumphauit triumphos nouem; Cicero, 2 0ff.: Et ex ea urbe triumphari; Horatius, 3 Carm.: Medis triumphatis. Tremo, tremisco. Vide metuo. Vaco. Valerius Maximus, lib. 4, cap. 3: Deinceps iis uacemus, quorum animus aliquo in momento ponendi pecuniam nunquam uacauit; locus est obscurus etiam doctis; sed deest uacationem, ut si dicas: Nunquam uacas studendi, scilicet uacationem, ut Cicero loquitur. Valeo. Subintelligitur ualetudinem, quae si nobis non esset ualere non possemus, ut nec uiuere sine uita. Plautus, Pers.: Quid agitur, Sagaristio? Vt ualetur? Vaporo. Virgilius, 11: Et templum thure uaporant; et alibi: uaporatas aras; Horatius, in Epist.: Laeuam discedens curru fugiente uaporet. Vapulo. Verbum hoc non solum grammaticos omnes, sed etiam Quintilianum conturbauit, qui, lib. 9 cap. 3, neutropassiuum, ut ipsi loquuntur, esse putauit. Omnes mihi uidentur huius uerbi etymon, significationem, et constructionem ignorasse. Vapulo ductum est a graeco ἀπολλλύω, pereo, uel ab ἀπόλουμαι, peribo. Peri uel uapula saepe reperias apud comicos in futuro imperandi, atque etiam plora. Vide in antiphrasi uiola. Significat igitur uapulo "male ploro" uel "doleo"; est etiam "fustuarium accipere"; graeco prouerbio dicebatur caepas edere uel plorare, quum significabant se aliorum minas non curare; uide Petrum Victorinum, lib. 13 Variar., cap. 12, et adagium: caepas edere; id latine dicitur uapula; saepe apud Plautum et Terentium serui uocati ab heris suis respondent uapula, quum non existiment se id heris dicere. Et idem esse uapulare quod dolere aut plorare declarat eleganter prouerbium uapula Papyria; quod prouerbium ex Festo integrum adducam, quoniam Erasmus, quia corruptum et decurtatum legerat, minus explicauit: Vapula Papyria, inquit, in prouerbio antiquis fuit; de quo Sinius Capito sic refert: Tum dici solitum esse, quum uellent minantibus significare se eos negligere et non curare fretos iure libertatis; Plautus, in Foenerati: Heus, tu, in Barbaria quod dixisse dicitur liberta suae patronae, ideo dico: Liberta, salue. Vapula Papiria; in Barbaria est in Italia. Aelius hoc loco uapula positum esse ait pro dele, Varro pro peri, teste Terentio, in Phorm.: Non tu manes? S.: Vapula; P: Id tibi quidem iam fiet; et Plautus, Curc.: Reddin an non mulierem, priusquam te huic meae macchaerae obucio mastigia? S.: Vapulare ego te uehementer iubeo; ne me territes. Hactenus Festus. Nec dicitur latine Pueri uapulant a praeceptore, quod passim inculcant grammatici, uno tantum Quintiliani testimonio freti, qui lib. 9 cap. 2, sic inquit: Vt testis in reum rogatus an ab reo fustibus uapulasset, et innocens inquit. Sed hoc dictum aut Quintilianus non intellexit, aut locus deprauatus est; nam Iulius Ruffinianus antiquus rhetor, in figura apophasi, sic citat: Et testis interrogatus ab reo, num fustibus uapulasset, 'Innocens' inquit. Haec uera lectio et interpretatio est, non quae ex Quintiliano citatur. Veneo. In hoc uerbum negotium nobis facessit idem Quintilianus, cuius testimonio grammatici freti audent dicere: Serui ueneunt a mangone, quod ineptissime latine dicetur. Verba Quintiliani sunt libri 12 cap. 1: Certe Fabricius Cornelium Ruffinum, alioqui et malum ciuem et sibi inimicum, tamen, quia utilem sciebat ducem imminenti bello palam consulem suffragio suo fecit; atque id mirantibus quibusdam respondit: A ciue se spoliari malle quam ab hoste uenire. Haec ille, cui accedere non possum in hac phrasi: ab hoste uenire. Dictum Fabricii sic effertur: Malo compilari quam uenire, et ita citatur a Cicerone, 2 de orat. Veneo itaque fit ex uenum, aduerbium, et eo, is, ut ire pessum, ire uenum, mittere pessum, mittere uenum. Si tamen contendas posse dici serui ueneunt a Cicerone, non significabis Ciceronem uendere, sed alium, uolente et iubente Cicerone; id est, a parte Ciceronis; sic Plautus dixit: Vbi sunt qui amant a lenone. Denique ridiculi sunt, qui uerba neutropassiua excogitarunt. Ventilo. Iuuenalis: Ventilet aestiuum digitis sudantibus aurum; Martialis, lib. 3: Et aestuanti tenue uentilat frigus concubina. Venio ab urbe. Subintelligitur uiam uel iter. Ouidius, 3 Fast.: Seu quod ad usque decem numero crescente uenitur; Horatius: Ventum erat ad Vestae; Apuleius, lib. 9: Quam ueneramus uiam capessit. Vescor. Tacitus, in uita Agricolae: Eo ad extremum inopiae uenere, ut infirmissimos suorum mox forte ductos uescerentur; Plinius, lib. 8 cap. 50: Ideo si caprinum iecur uescantur; idem, 10: Aues nonnullae uescuntur ea quae rapuere pedibus; et lib. 11: Qui Absinthium uescuntur; Tibullus, lib. 2: Sic usque sacras innoxia laurus uescar. Vide utor. Vigilo. Vide dormio et sudo. Ouidius: Noctes uigilantur amarae; idem, 1 Tristi.: Aspicies illic pasitos ex ordine fratres, quod studium cunctos euigilauit idem; Propertius, 3 eleg. 13: Nox uigilanda mihi. Viuo. Terentius: Nam ego uitam duram, quam uixi usque adhuc; Plautus, Epid.: Vitam ut uixissent olim in adolescentia; idem, Amp.: Vt profecto uiuas aetatem miser; in Poen.: Per quem uiuimus uitale aeuum; Merc.: Qua causa uitam cupio uiuere; Cicero, de sen.: Tertiam enim aetatem uixerat; Ouidius: Iam tertia uiuitur aetas; Quintilianus: Qui uitam beatam uiuere uolet, philosophetur oportet; idem, lib. 12: Accusatoriam uitam uiuere; Claudianus: Viuitur exiguo melius; Cicero, lib. 13 epist. 28: Tum studia illa nostra, quibus ante delectabamur nunc etiam uiuimus. Vide dego. Vlulo. Lucanus 1: Vlularunt tristia Galli; et Centum ululata per urbes. Vtor. Terentius: Mea bona utantur; idem, Ad. : Mea, quae praeter spem euenere, utantur sine; Plautus, As.: Caetera quae uolumus uti, graeca mercamur fide; Cato, rust., de uillico, cap. 142: Quomodo uillicam uti oportet; idem: vicinas aliasque mulieres quam minimum utantur; Charisius, lib. 5: Vtor bac re nos dicimus, apud ueteres autem et utor hanc rem dictum est; Erasmus, in copia cap. 31: Vtor hanc rem; Nonius Marcellus citat Turpillium in pedeo: Nuptias abieci, amicos utor primores uiros; Lucilius, sat.: Quem metuas saepe, interdum quem utare libenter. Vide abutor. |
Copyright(c) de la versión electrónica 2004 Carlos Cabanillas. Proyecto GRAMMATICVS. |