[III-d]
|
|
|
Libet. Vide poenitet. Luceo. Plautus, Cas.: Lucebis nouae nuptae facem; idem, Curc.: Tute tibi puer es lautus, luces cereum. Sic dicimus praelucere alicui facem, cereum, funalem. Vide illuceo. Ludo. Terentius, Eun.: Et quia consimilem iam olim luserat ille ludum; Horatius, 3 Carm.: Et ludum insolentem ludere pertinax; Suetonius: Troiam lusit turma duplex; idem: Ludit assidue aleam; Martialis: Insidiosorum si ludis bella latronum; Iuuenalis: Posita sed luditur area. Vide illudo. Maneo. Plautus, Men.: Mane me; Pomponius Mella lib. 1: Postquam in 10 eo quod conuenerat non manebatur. Tritum est: Quae te manent infortunia. Mano. Horatius: Fidis enim manare poetica mella te solum; Plinius, cap. 13: In attritu sudorem purpureum emanat; idem: Manat picem. Mansuesco. Varro, lib. 2 cap. 1: Sic ex animalibus, quum propter eandem utilitatem quae possunt syluestria deprehenderent, ac concluderent et mansuescerent. Vide insuesco. Medeor. Terentius, Phorm.: Quas quum res aduersae fient paulo mederi possis; Cicero, 12 epist. 15: Haec mederi uoluerunt. Memini, recordor, reminiscor huius rei. Subintelligitur memoriam uel recordationem. Cicero, pro Arch.: Et pueritiae memoriam recordari ultimam. Vide mentio in ellipsi. Medicor uel medeor. Plautus, Most.: Ego istum lepide medicabor metum Virgilius, 7 Aen.: Sed non Dardaniae medicari cuspidis ictum eualuit, ubi Seruius: Medicor illam rem et illi rei actiue dixit; Ouidius: Capillos medicare; et Virgilius, 1 Georg.: Semina uidi equidem multos medicare serentes. Mereo pro milito putant esse neutrum; sed deest stipendium uel potius aera, ut sit meruit aera sub Caesare. Vide stipendium in ellipsi. Metuo tibi dicunt esse neutrum, nec aduertunt deesse malum uel incommodum, uel accusatiuum cognatum iuxta graecum et latinum prouerbium ἀδεές δέδιας δεός, id est: Metum inanem metuisti; Cicero, 3 Ver.: Nullam maiorem pupillo metuo calamitatem; idem: Sed quum eadem metuam ab hac parte; idem: A me insidias metuunt; Seneca, epist. 66: Non contremiscamus iniurias, non uulnera, non egestatem; Plautus: Metuo meo amori moram; idem, Most.: Serui, qui quum culpa careant, tamen malum metuunt caet.; Virgilius, 3 Aen. Sonitumque pedum uocemque tremisco; idem, Ciri: Nunc temere instantis belli certamina dicit; idem, 4 Georg.: Vtraque uis apibus pariter metuenda; ibidem: Sin duram metues hyemem, subintelligitur apibus; Plinius, 18: Tria nanque tempora fructibus metuebant; in Sacris, epist. 1 Petri 3 cap.: τὸν δὲ φόβον αὐτῶν μὴ φοβήτε, id est: Timorem autem ipsorum ne temueretis, uel terrorem ipsorum ne terreamini uel metuatis. Eadem ratio est de uerbo timeo. Plinius, 17 cap. 16: Dant aegris quibus uini noxam timent; Liuius, 4: Famem cultoribus agrorum timentes; Virgilius, 2 Aen.: Et quae sibi quisque timebat. Errat igitur Valla, lib. 3 cap. 45. Mico. Sanguinem demicant ardorem luminis orbes, Virgilius, Culice; Varro: Micandum erit cum Graeco. Migrare in agrum. Subintelligitur migrare uel migrationem; Gellius, lib. 2, cap. 19: Atque ista cassita / nidum migrauit; Liu.: Et Romam, inde frequenter migratum est; Martialis: Migrandum est mihi uel illi; Titinius apud Nonium, in uoce senium: Quot pestes, iurgia, senia sesemet hisce emigrarunt aedibus. Militare. Subintelligitur militiam. Lactantius, lib. 7, cap. ultimo: Infatigabilem militiam deo militemus; Horatius: Libenter hoc et omne militabitur bellum in tuae spem gratiae. Miseret. Vide poenitet. Moereo. Cicero, 1 Tuse.: Quum grauiter filii mortem moereret; idem ad Terentiam: Sed moereo casum eiusmodí; Tacitus 16: Vt non aliquam mortem moereat. Vide mereo. Morior. Hebraei dicunt: Morieris mori, et Genesis, cap. 1: Vbi non habemus morte morieris; illud morte infinitiuus est hebraeis; sic hispani: "Mala muerte mueras". Cicero: Moriendum est; subintelligitur mori, ut saepe diximus. Nato. Subintelligitur aquas uel in aquis natationem. Martialis, lib. 4: Sacris piscibus hae natantur undae; idem, 14: Ipsa suas melius charta natabit aquas; idem, 6: Canaque sulphureis nimpha natatur aquis; Ouidius, 5 Trist.: Vnda natatur piscibus. Ningitur. Vide pluo. Nitor. Virgilius, 12: Alternos longa nitentem cuspide gressus. Nauigo. Virgilius, 1: Gens inimica mihi Tyrrhenum nauigat aequor; Cicero, 2 Fin.: Maria ambulauisset, terram nauigasset; Plinius, lib. 2: Totus hodie nauigatur occidens. Noceo tibi. Subintelligur noxam. In Pandectis, titulo De noxalibus actionibus: Qui noxam nocuerit; Liuius, lib. 9: Atque ob eam rem noxam nocuerunt; Apuleius, lib. 1 Met.: Quum multa nocentur, publicitus; Vitruuius, lib. 2: Larici a carie uel a tinea non nocetur; Seneca: Sapienti non nocetur, non a paupertate non a dolore; idem, epist. 103: Nonne te noceant, sed ne fallant; idem, lib. 5 Controv.: Dum filium uindico, ubi me grauissime nocere possit ostendit; Plaut., Mil. : Iurate non nociturum esse hominem de hac re neminem; ibidem: Iuro per Venerem et Martem me nociturum neminem; sic enim legunt emendatores; Liuius, 3: Qui deorum quenquam nocuerit; et in Sacris: Iudica, domine, nocentes me; et Ecel. 27: Relinque proximo tuo nocenti te; βλάπτω σε, dicunt graeci, id est: noceo te. Nubo. Varro, de ling. lat.: Neptunus dicitur quod mare et terras obnubat, ut nubes coelum, a nuptu, id est, opertione, ut antique, a quo nuptiae et nuptus dicitur; haec ille. Caper, de Orth.: Mulier nubit, quia pallio obnubit caput suum genasque; Tertullianus, de uelandis uirginibus: Etiam uelatae ad uirum adducuntur; Seruius, Aen. 11: Nuptiae dictae, quod nubentium capita uelentur; Arnobius, lib. 3 Contra gentes: Quod aqua nubat terram, appellatus est cognominatusque Neptunus; Donatus, in Hecyram: 'Nuptam mecum, quasi tectam et opertam uno cubiculo mecum; nubere enim est operiri tegique, unde et nubes, quod tegere solent coelum, dicuntur; Virgilius: Arsurasque comas obnubit amictu. Illa prima uerba Donati eius esse genuina non credo; nec enim mulier nupta dicitur, quod operiatur in cubiculo cum uiro, sed quod faciem et oculos cooperiret propter pudorem, quum uiro traderetur; quem morem indicat Claudianus: Flammea solicitum praeuelatura pudorem; Lucanus 2: Non timidum nuptae leuiter tactura pudorem, lutea demissos uelarunt flammea uultus. Tunc praeterea nubere non est passiuum, neque significat operiri et tegi, sed operire et tegere. Et quum dicis illa nupsit regi, deest se, uel uultum, uel oculos; Columela in horto: Alma sinum tellus iam pandet adultaque poscens semina depositis cupiens se nubere plantis. Hinc obnubo, quod nemo actiuum esse negauerit; Plautus, Pers.: Hic cum mala fama facile nubitur; γάμους γαμεῖν dicunt graeci, id est: nuptias nubere. Obire munera et similia trita sunt; sed quum absolute dicimus obiit ille, deest mortem, aut diem, uel potius uiam uel ire, nam omnia composita simplicis accusatiuum recte admittunt.Vide eo. Terentius: Ea obiit mortem; vide ibi Donatum; Virgilius: Morte obita; Cicero, pro Mil.: Teterrimam mortem obiret. Obdormio. Vide dormio. Obedio. Apulleius 10: Haec omnia perfacile obediebam; Liuius, lib. 4: Vtrinque obeditum dictatori est. Obsequor tibi. Subintelligitur obsequiuum; Terentius, Ad.: Obsequor omnia; Gellius, lib. 2: Quaedam non esse parendum, quemadmodum non obsequendum. Forte in iis melius intelliges praepositionem katà. Obstrepo. Cicero, pro Marcello: Obstrepi clamore militum uidentur; Liuius: Decemuiro obstrepebatur; Virgilius, Cul.: Hinc illi geminas auium uox obstrepit aures. Obsto. Cicero, 13 Phil.: Nec si non obstatur propterea etiam permittitur. Occubuit pro patria. Subintelligitur necem uel mortem; Suetonius: Voluntariam occubuisse necem; Cicero, 1 Tusc. : Mortem pro patria non dubitauit occumbere; Liuius: Qui pugnantes mortem occubuissent; idem, lib. 3: Honestam mortem occubuisse. Itaque occumbere ferro, occumbere morti, subintelligitur se, uel intelligitur accusatiuus cognatus. Vide mortem in ellipsi. Officio tibi. Deest accusatiuus cognatus, qui quum in uso non est ad infinitum recurremus, quod est proprie nomen uerbi, ut occumbit occumbere, officio officere, pergo pergere; Plautus: Iam ego hercle, ego te hic affatim officiam; Cicero, 1 Orat.: Quod cuicumque particulae coeli officeretur; Lucretius, lib. 2: Officiuntur, uti cogantur tardius ire. Oleo. Cicero: Caeram ac crocum olere; Horatius: Pastillos Rufillus olet, Gorgonius hircum; Martialis: Quod olent tua basia myrrham; Cicero: Olent illa supercilia malitiam; Terentius: Olet unguenta ; Martialis, lib. 14: Delicias Nini uos redolete nurus; Plautus: Non omnes possumus olere unguenta exotica; Quintilianus, lib. 7: Verba omnia et uox huius alumnum urbis oleant. Oportet. Vide supra lib. 3 cap. 1. Palleo. Propertius lib. 1: Qui te cogebat multos pallere colores? Persius: Iratum Eupolidem praegrandi cum sene palles; quem locum citans Turnebus, ut supra diximus, sic inquit: Dixit ut pallere pallorem; Horatius, lib. 3: Et scatentem belluis pontum mediasque fraudes palluit audax; idem: Pindarici fontis, qui non expalluit haustus. Vide aestuo, metuo et pauesco. Persius, Sat. 5: Recutitaque Sabbata palles. Palpo. Iuuenalis: Quem munere palpat Carus; Ouidius: Pectora praebet palpanda manu. |
Copyright(c) de la versión electrónica 2004 Carlos Cabanillas. Proyecto GRAMMATICVS. |