[IV]

 

HomeIntroducciónTexto LatinoTexto EspañolFicha

carlos.cabanillas@edu.juntaextremadura.net

[I][II][III][IV][V][VI][VII][VIII][IX][X][XI][XII][XIII][XIV]

Texto español

CAPVT IV

 

De uerbis passiuis contra omnium grammaticorum opinionem.

 

     Saepe quidem Grammatici, nunquam tamen ita egregie delirarunt quam in uerborum passiuorum deliramentis tradendis. Aiunt enim rem, quam uocant agentem, in passiua in casu sexto cum a uel ab, uel in datiuo debere collocari. Nec desunt hebetiores qui addant etiam in casu quarto cum per, ut res agitur per eosdem creditores. Totum falsum est.

     Ac de datiuo quidem facile deiicientur, nam uno aut altero male intellecto testimonio nituntur; Cicero dixit: Neque senatui neque populo neque cuiquam bono probatur. Sed deberent illi aduertere saepe apud Ciceronem et alios reperiri in actiua eundem datiuum; Cicero, pro Balbo: Non ut uobis rem tam perspicuam dicendo probaremus. Itaque hoc non probatur mihi est tu hoc mihi non probas. Cicero, Attico lib. 4: Quos libros, ut spero, tibi ualde probabo. Addunt ex Virgilio: Nec cernitur ulli, id est ab ullo. Nec Seruium consulunt, qui id graece dictum ostendit. Mihi tamen hic et ubique datiuus acquisitionem significat, et quemadmodum datiuus a nullo uerbo regitur, ita cuiuis orationi aptissime iungetur; nec enim aliter significat quum dico da pecunias mihi quam quum dico filius mihi peccat, aut non omnibus dormio. Itaque non cernitur ulli id est: nulli ostendebatur, nulli erat conspicuus. Vnde aptissime Apuleius, de deo Socratis, Homeri uersiculum uertit: Soli perspicua, ast aliorum nemo tuetur. Addunt etiam ex Martiale lib. 2: Si cui forte legeris, et Si totus tibi triduo legatur. Sed hic uidentur ignorare Romanorum morem, qui legentes anagnostas audiebant. Habebant, inquit Vives lib. 1 de corrup., proceres Romano in illis imperii occupationibus lectores quos graeca uoce anagnostas nominabant, qui epulantibus, qui dormitantibus, lauantibus, deambulantibus, iter facientibus legerent. Imo et ab ipso Martiale disce datiuum in passiua esse acquisitionis, lib. 10: At non stamina differt Atropos atque omni scribitur hora tibi; Plautus: Mihi istic nec seritur nec metitur. At, inquiunt, in passiuis participiis patet datiuus rei agentis, ut dicte mihi, dicende nobis. Respondeo datiuos illos non propter participia, sed propter uerbum substantiuum esse positos, ut sunt mihi amici, ubi etiam acquisitio significatur, non actio uel passio, ut causa docenda mihi est, id est: Mihi, non aliis, expedit causam docere.

     Qui asserunt rem agentem in accusatiuo collocari cum per magis falluntur, nam quum Cicero dixit res agitur per eosdem creditores, non significauit creditores agere rem, sed magis amicos agere rem per creditores. Istorum error satis refellitur ex innumeris testimoniis, ubi in uoce actiua per adhibetur; Q. Curtius, lib. 9: Inuitatumque ad epulas per Boxum quendam Macerianum in conuiuio occidit; Caesar, 3 ciu.: Pompeius frumentum omne per equites comportauerat; Cicero: Mirifice mihi et per se et per Pompeium blanditur Appius; idem: Nihil interest utrum per procuratorem agas an per te ipsum.

     Si praepositio per non significat rem agentem, ut facile demonstrari potest, nec a, nec ab significabit, nam Cicero interrogatus per per respondit per a; locus est in prima et secunda epistola libri 5 ad familiares, ubi Metellus inquit: Non putaram Metellum fratrem ob dictum capite ac fortunis per te oppugnatum iri; cui respondet Cicero: Quod scribis non oportuisse Metellum fratrem tuum ob dictum a me oppugnari; ibidem, ad Luceium: Quum hoc demonstret me a te potissimum ornari celebrarique uelle; subdit paulo post: Neque autem ego sum ita demens, ut me sempiternae gloriae per eum commendari uelim etc. Vide infra.

     Si per a uel ab res agens significaretur, semper apponeretur, uel saltem suppleretur, ablatiuus cum praepositione; sed in multis suppleri non potest; non est igitur res agens ablatiuus. Cicero, pro lege Manilia: In quo agitur populi Romani gloria, agitur salus sociorum, aguntur certissima populi romani uectigalia; idem: Aeschines in Demosthenem inuehitur; Virgilius: Tum uero in curas animum deducitur omnes; huc adde illa: Linquor animo, consternor mentem, uideris esse doctus, afficior pudore et innumera eiusmodi. Regula igitur artis nostrae grammaticae uera est: Passiuum uerbum nihil praeter suppositum desiderat.

     A uel ab, ut in uniuersum dicam, siue in actiua siue in passiua significat a parte, ut uentus stat ab Oriente; et quum Cornelius Tacitus dixit trepidabatur a Caesare, non significat Caesarem trepidare, sed a parte Caesare, hoc est, Caesarianos. Et Cicero, 2 0ff., de Alexandri Phaeraei morte quum inquit ab ea est enim ipse propter pellicatus suspicionem interfectus, non significat ipsam Theben manu sua interfecisse regem, quem Thesiphonus, Pitholaus et Lycophron, Thebes fratres, trucidarunt: sic Plutarchus in Pelopida et Diodorus Siculus, lib. 16 ann. 4. Pomponius Mela, lib. 1 cap. 21 urbem Dioscuriada a Castore et Polluce conditam dicit, quum re uera Amphitus et Telchius aurigae Castoris et Pollucis condiderunt; uide Solinum. Terentius, Phorm.: Non potest satis pro merito ab illo tibi referri gratia; hanc phrasin sic retulit Caesar, 3 ciu.: Pauca apud eos locutus, quod sibi a parte eorum gratia relata non sit pro suis in eos maximis beneficiis.

     Hic me locus admonuit ut uaria subiungam testimonia, in quibus eadem res nunc per a uel ab, nunc aliter anuntietur. Liuius lib. 6 dec. 3 de Iubelio: Me quoque iube occidi, ut gloriari possis multo fortiorem quam ipse es uirum abs te occissum esse; Valerius Maximus, lib. 3, cap. 2, de eodem Iubelio: Quid cessas in me cruentam securim distringere, ut gloriari possis aliquando uirum fortiorem quam ipse es tuo iussu interemptum? ; idem Valerius Maximus, lib. 5 cap. 6, de Carbone: Sed nobis tamen tacentibus Cn. Carbonis, iussu tuo interempti, mors animis hominum obseruabitur; idem, rursus de eodem, lib. 6 cap. 2: Vidi Cn. Carbonem, cum in summo esset imperio, a te equite Romano trucidatum. Huc adde illa paulo ante relata de Metello et Luceio.

     Sed iam ad asylum Sacrarum Litterarum confugiam, ut peruicaces grammaticos conuincam; Diuus Paulus, 6 ad Rom.: ὁ γὰρ ἀποθανὼν δεδικαίωται ἀπὸ ἁμαρτίας, id est: Qui enim mortuus est iustificatus est a peccato. Verte in actiuam more grammatico et in haeresin incurres sic: Peccatum iustificauit illum qui mortuus est. Quid absurdius? A peccato iustificatus est ille, hoc est, a parte peccati, quia non pertinet ad eum peccatum. Ita dixit Pilatus: Innocens ego sum a sanguine iusti huius. Obscurius illud Matthei, cap. 11 et Lucas 7: Iustificata est sapientia a filus suis, id est: doctrina non pertinet ad hanc generationem; et Hieronimus 10: Stultus factus est omnis homo a scientia.

     A uel ab idem esse quod a parte multis possem testimoniis ostendere, sed accipe pauca; ac primum de uerbo substantiuo:

     Sum. Plautus Curc.: Tam a me pudica est, quasi soror mea sit; Terentius, Hec.: Narrat ut uirgo a se integra etiam tum siet; idem: Ab Andria est ancilla haec; idem, Heaut.: Tantumne est ab re tua otii tibi? ; Valerius Maximus lib. 2 cap. 4: Atellani autem ab oscis acciti sunt, id est: Romani acciuerunt illos ab oscis; Cicero, pro Mur.: Nostri, inquam, illi a Platone et Aristotele moderati homines, id est, Platonici et Aristotelei; idem, 3 Orat.: A caeteris silentium fuit; idem, pro Mil.: Beatos esse quibus ea res honori fuerit a ciuibus suis; idem, pro Rab.: Quorum impunitas fuit non modo a iudicio sed etiam a sermone; idem, 1 Orat.: Vide ne hoc totum, Scaeuola, sit a te; Ciceroniana sunt: Locus a frumento copiosus; a magistratibus nuda res publica; ab amicis inops; a propinquis nudus; a suis munitus; orba ab optimatibus concio.

     Desum. Cicero, 3 Or.: Nihil isti adolescenti neque a natura neque a doctrina deesse sentio.

     Possum. Terentius, Heaut.: Sed hic actor tantum poterit a facundia, quantum etc.

     Sto. Cicero: A uoluntate scriptoris stare; aut: a se potius quam ab aduersarjis stare; a senatu state.

     Concrepo. Terentius: Concrepuit a Glycerio ostium.

     Crepo. Idem: Sed quid ab illo crepuerunt fores?

     Cado, occido, pereo, intereo. Ouidius, 5 Met.: Magna feres tacitus solatia mortis umbras a tanto cecidisse uiro; idem, 13 Met.: Occidit a magno, sic Dii uoluistis, Achile; Propertius: Solus amans nouit quando periturus et a quo; Lucanus: Quis nolit ab isto ense mori; Ouidius, 3 de Ponto: Discipulo perii solus ab ipse meo; Cicero, 2 0ff.: Phalaris non a paucis interiit, ut hic noster; idem: A ualentiore perire; Plinius, lib. 11: Quum penit ab Annibale.

     Ciere. Liuius, lib. 1: Vtrinque pugnam ciebant, ab Sabinis Metius Curtius, ab Romanis Hostius Hostilius.

     Concilio. Cicero: Tantum amorem sibi conciliarat a nobis omnibus; Plautus, Most.: Quia a patre eius conciliarem pacem.

     Cursito. Terentius, Eun. : Ne quis forte internuntius clam a milite ad eam cursitet.

     Collucet. Cic., Acad.: Mare nunc, quia a sole collucet, albescit.

     Defluo. Horatius: Multaque merces defluat tibi aequo ab Ioue.

     Dicor. Virgilius: Qui nunc Misenus ab illo dicitur, id est: propter Misenum; sic dux dicitur a ductu, et rex a regendo; Plinius: Ab amicitia eius Gracchanus appellatus.

     Doleo. Plautus, Cist.: Doleo ab animo, doleo ab oculis, doleo ab aegritudine; Plinius, lib. 24 cap. 8: Si caput a sole dolet.

     Metuo. Cicero: Et a me insidias metuunt.

     Madesco. Ouidius: Nubibus assiduis pluuioque madescit ab Austro.

     Nuntio. Cicero, 1 Acad.: Nuntiatum est nobis a M. Varrone uenisse eum ab Roma.


Copyright(c) de la versión electrónica 2004 Carlos Cabanillas. Proyecto GRAMMATICVS.