|
[IV-b]
|
|
|
|
[IV-a][IV-b]
Mitto. Cicero, 13 Att.: Ab illo mihi mittas; idem: Et a me missi sunt. Moueo. Mouebo hunc a sacra linea; remoue te ab illo; remouentur a uitiis. Munio. Tacitus, Agric.: Saeuus ille uultus et rubor a quo se contra pallorem muniebat; Columela: Quantumque res patietur a frigore et tempestate muniemus; idem: Hortum ab incursu hominum pecudumque munire; Horatius: Inclusam Danaen munierant satis nocturnis ab adulteris; Lucretius, lib. 3: Quod letalibus ab rebus munita tenetur; Caesar, 2 Ciu.: Tecta atque munita ab omni ictu telorum; Tacitus: Munitus ab insidiis; ut Horatius: Tutus ab infestis latronibus; et Ouidius: Tutus ab insidiis. Vide defendo. Numero. Cicero, pro Flac.: Si praetori dedit, a quaestore numerauit; idem, 2 Phil.: A se numerare; Martialis: Omnis ab infuso numeretur amica Falerno. Vide Soluo. Pello. Liuius, lib. 2: Tarquiniensis ab sua parte Romanum pepulit; Terentius: Quisnam a me pepulit tam grauiter fores?; idem: Et istum aemulum ab ea pellito; Caesar, 1 Gall.: Quum hostium acies a sinistro cornu pulsa; Liuius: Caetera a fronte pulsa. Peto. Peto a te tritum est. Cicero, 6 Epist.: Nec tamen ipse, a quo salus petitur, habet explicatam rationem salutis suae; idem, 1 Diu.: Vt ab eius solo in quo est humatus oracula peterentur; Martialis: A caupone tibi faex Laeletana petatur. Vide emo et reposco. Postulo. Postulare ab aliquo tritum est. Cicero, 1 Leg.: Ventas a te postulatur; idem, 2 Tusc.: Quod ergo et postulatur a fortibus et laudatur quum fit etc.; idem, Leg. 1: Postulatur a te iam diu uel flagitatur potius historia; Cicero, Phil.: Sed quoniam ab hoc ordine non fortitudo solum, sed etiam sapientia postulatur etc. Vide emo. Prohibeo. Dicimus prohibeo uim ab amico et amicum a ui. Cicero, 3 0ff.: Nam et a re publica forensibusque negotiis, armis impiis, uique prohibiti. Proiicio. Proiicere et reiicere a se mala tritum est. Cicero: A liberis suis abstrahi et a coniuge abripi et ab aris focisque innocentem proiici; nota haec infinita uerba. Promo, depromo. Cicero, 2 Or.: Ne ipse aliquid a me prompsisse uidear. Idem: Iuris utilitas uel a peritis uel de libris depromi potest, 1 Orat. Reddo. Cicero: Litteras a te mihi Stator tuus reddidit. Idem: Litterae mihi redditae sunt a te; idem: Litterae mihi redditae sunt in senatu ab Lentulo. Rapio. Rapere ab aliquo tritum est. Horatius, 3 Carm.: Aut aquosa raptus ab Ida. Repello. Repellere seruitutem a ciuibus, dixit Cicero ad Brutum. Cicero, 1 Orat.: Repelli et excludi a gubernaculis ciuitatum. Reposco. Cicero, 1 Ver.: Nihil est quod minus ferendum sit quam rationem ab altero uitae reposcere eum qui non possit suae reddere. Valerius Maximus lib. 3 cap. 6: Quum a Scipione ratio in curia posceretur, id est: Quum tribuni ab eo peterent rationem. Vide peto et postulo. Separo. Cicero, Luceio: Qui omnes a perpetuis suis historiis ea quae dixi bella superauerunt; idem, 2 Acad.: Quoniam uera a falsis nullo discrimine separantur; Ouidius, 1 Am.: A domina separari. Vide libero. Soluo, persoluo. Cicero, 5 Att.: Sed etiam hoc dicit: se a me soluere; ibidem, lib. 7: Ab Egnatio soluat quod tibi debet; idem, pro Planc.: Ab aliquo persoluere; idem: Id a uobis persoluere me sinite; Plautus: Res soluetur a trapezita meo; Cicero: Solutus a cupiditatibus; Ouidius: Ab amplexu alicuius solui. Vide numero. Sumo. Terentius, Ad.: Postremo a me argentum quantum est sumito. Cicero, pro leg. Man.: Ab eodem Pompeio omnium rerum egregiarum exempla sumantur; Ouidius, 2 Am.: Fastus sumuntur ab imagine speculi. [Tueor]. Caesar, 3 ciu.: Qui portus ab Africo tegebatur, ab austro non erat tutus. Verbum igitur passiuum solo supposito contentum est. Cicero, lib. 15 Epistolarum citat uersiculum Naeuii: Laetus sum laudari me abs te, pater, laudato uiro. Sed attende quomodo distingat idem Cicero, lib. 5 ad Luceium: Placet enim Hector ille mihi Naeuianus, qui non tantum laudari se laetatur, sed addit etiam a laudato uiro; item, pro Milone: Factumne sit? At constat; a quo? At patet; uides particulas a quo separari a uerbo passiuo. Vide habeo supra. Denique eodem prorsus manente sensu actiua oratio in passiuam uerti non potest. Vnde falluntur Alciatus, lib. 2 Parerg. cap. 28, et Reuardius, lib. 2 cap. 5 Variar., qui putant ualere stipulationem etiam in passiua uoce, ut dabis? dabitur; id ostendunt ex loco Plauti in Pseud., scaen. Viso quid rerum, ubi Simo dicit: Viginti minas dabin?; respondet Ballio: Dabuntur; sed in sequenti scena sic se excusat Ballio: Auferetur id praemium a me, quod promissi per iocum?; quasi dicat: Ego nec uere promissi, nec uere aut ex formula fui stipulatus, sed iocose et quasi coactus; cui Simo respondet: De improbis uiris auferri praemium et praedam decet. Quae dixi de uerbis passiuis latinis eadem de graecis dicta esse uelim. In omni enim idiomate passiuum solo supposito contentum est. Et quamuis uernaculae linguae careant omnino passiua uoce, dicimus tamen "córrese" "ándase", "acabóse la guerra", "mejor se vive en el campo que en la ciudad", ubi solo supposito, etiam subintellecto, perficitur oratio.
[IV-a][IV-b]
|
|
Copyright(c) de la versión electrónica 2004 Carlos Cabanillas. Proyecto GRAMMATICVS. |