|
[IV-a]
|
|
|
|
|
[IV-a][IV-b]
Obsto. Valerius Maximus, lib. 4 cap. 3: Interim uelim ne mihi a sole obstes. Oppono. Cicero, 2 Nat.: Et, si est calor, a sole sese opponant. Percaleo. Ouidius, 1 Met.: Postquam uetus humor ab igne percaluit solis. Raresco. Lucretius, lib. 6: Et in lucem tremulo rarescit ab aestu. Refrigeo. Cicero, Att.: Quum Romae a iudicibus forum refrixerit. Salue. Cicero: Saluebis a meo Cicerone. Timeo. Quintilianus, lib. 3: An timendum a rege bellum? Tumeo. Ouidius, 2 Fast.: Sed tamen a uento qui fuit unda tumet. Vaco. Caesar, lib. 3 Ciu.: Haec a custodibus classium loca maxime uacabant. Valeo. Plautus, Epid.: A morbo ualui, ab animo aeger fui. Sed quid in his moramur, si sola hac ratione hoc euincere possemus?: Si praepositio a uel ab cum eodem uerbo et eodem sensu in actiua et passiua reperitur, insipientis praeceptoris erit utrobique rem agentem explicare; uerbi gratia: dabuntur a me pecuniae non es ego dabo pecunias, sed dabo a me pecunias, quod hispane dicitur "de mi parte" o "a mi cuenta". Adferamus igitur exempla ubi a uel ab eodem sensu in actiua et passiua in uno eodemque uerbo reperitur. Abalieno. Cicero: Neque uero M. Tullius animum a uestra abalienauit potestate; Plautus, Mil.: Istuc crucior a uno me tali abalienarier. Abduco. Abducere animum a solicitudine et puerum a Grammaticis et abducere a nido trita sunt. Cicero: Naue a praedonibus abducta; a manto ad diuortium uxor abducitur, teste Donato. Adfero. Cicero, Sen: Eique dona a sociis adtulisset; idem, 3 leg.: Cui ne reditus quidem ad bonos salutem a bonis potuit afferre; idem, Attico: Et plus a uobis praesidii quam a caeteris opis ad salutem potest afferri; idem: Nuntii a Parthis adferuntur. Aufero. Cicero, pro domo sua: Clodius pecunias consulares abstulit a senatu; idem Attico: Totam Academiam a nominibus nobilissimis abstuli; Plautus, Pseud.: Auferetur id praemium a me quod promisi per iocum? Accipio. Terentius, Ad.: Abs quiuis homine, quum est opus, beneficium accipere gaudeas; Cicero, Acad.: Quae a quouis accipi oporteret et quae repudiari. Amo. Plautus, Pseud.: Vbi sunt isti qui amant a lenone? idem, Paen.: Amat a lenone hic; Cicero: Vt scires eum non a me diligi solum, uerum etiam amari. Auerto. Auertit oculos ab illo. A iudicibus oratio auertitur. Auello. Sperat se a me auellere. Non ab ea re publica auellar. Sic diuello et reuello. Audio. Cicero, de sen.: Saepe a maioribus natu audiui; idem, 3 Fin.: Esseque hominis ingenui uelle bene audire a parentibus. Nostros senes commemorare audiui ab aliis senibus auditum; Claudianus, de raptu lib.: Iam magnus ab imis auditur fremitus terris. Do. Cicero Attico lib. 14: A me hoc illi dabis; idem, pro Flac.: Ab Attilio Seruilio dicit se dedisse et a suis fratribus; idem, Attico: Se a me quodammodo dare; Plautus, Cap.: Viaticum ut dem ab trapezita tibi; idem, Maen.: Da sodes a te, post reddidero tibi; Terentius, Ad.: Dabitur a me argentum; Cicero, 1 Ver.: Tempus quod mihi ab amicorum negotiis datur; idem, Attico: Datur mihi epistola a sororis tuae filio; idem, 1 leg.: Nullam tibi a causis uacationem uideo dari; idem, lib. 7 epist.: A Caesare litterae mihi dantur a te. Defendo. Virgilius: Dum teneras defendo a frigore myrtos; Plinius: Vestes a tineis defendit haec herba; Caesar, 2 Ciu.: Musculus defenditur a nostris; Cicero, 2 Agr.: Ab hostibus defendi paludibus. Vide munio et prohibeo. Deiicio. Deiicere oculos a re publica. Deiectus ex aliquo, et ab aliquo loco. Desidero. Desidero abs te aliquid. Desideratur a magno philosopho grauitas. Emo et redimo. Plautus, Rud.: Qui praedam ab eo emerat; Valerius Maximus, lib. 4 cap. 2: A piscatoribus in Milesia regione uerriculum trahentibus quidam factum emerat; Cicero, 0ff.: Aut captos a praedonibus redimunt; Cicero, 1 Ver.: Emptum est ex senatus consulto frumentum ab Siculis praetore Verre; idem, pro Sext.: Ex bis princeps emitur ab inimicis meis; Plautus, Epid.: A lenone quaedam ut fidicina quam amabat emeretur sibi; Suetonius, Aug.: Caium et Lucium adoptauit domi per assem et libram emptos a patre Agrippa; Liuius, dec. 4, lib. 4: Vt captiui ab Annibale redimantur; Iuuenalis, sat. 4: Monstrum nulla uirtute redemptum a uitiis; Ouidius, in epist.: Si tibi ab Atrida precio redimenda fuissem. Vide peto et postulo. Eripio. Eripere a periculo. Vereor ne eripiatur a nobis regis causa. Excludo. Vide repello. Cicero, pro Cluent.: Excludere ab haeridatate; idem, in Ver. 5: Excludere aliquem a negotio; Terentius, And.: Vt ab illa excludar, huc concludar; Cicero, 1 orat.: Repelli et excludi a gubernaculis ciuitatum. Exigo. Exigere aliquid ab aliquo. Quintilianus, lib. 1: A grammaticis exigitur poetarum enarratio; Caesar, 1 Ciu.: Pecuniae a municipiis exiguntur. Extorqueo. Extorquere aliquid ab aliquo tritum est.Cicero: Pecunia omnis ab eo extorta atque erepta est. Facio. Cicero, de uniu.: Mundus per se et a se et patitur et facit omnia; idem, 1 de inu.: Commune est quod nihilo magis ab aduersariis quam a nobis facit; idem, de orat.: A se aliquid facere. Tritum est: Hoc factum est a uobis. Flagito. Cicero ad Appium: Flagitare promissum ab aliquo per litteras; Cicero, pro Sext.: Flagitabatur ab his quotidie cum querelis bonorum omnium, tum etiam precibus senatus, ut meam causam susciperent. Vide postulo. Habeo. Terentius, Phorm.: Otium a senibus ad potandum ut habeam; Cicero, Bruto: Nullas adhuc a te litteras habebamus; idem, pro Sextio: Habere beneficium ab aliquo; idem, 1 0ff.: Scenicorum quidem mos tantam habet a uetere disciplina uerecundiam etc.; idem, 12 Fam.: Habeas eos a me commedatos; idem: Habere praesidium uel spem ab aliquo; idem, in Vatin.: Quare ne tibi hunc honorem a me haberi forte mirere; idem, pro Caelio: Eam dignitatem in M. Caelio habitam esse summam hodieque haberi ab omnibus; egregius locus est in Plauti Maen., act. 5: Ludibrio pater habeor SE.: Vnde?. MVL.: ab illo meo uiro. Impetro. Ciuitatem ab aliquo impetrare, tritum est Cicero, Amic.: Quid postules ab amico et quid patiare a te impetrari; Plautus, Most.: Aliud quiduis impetrari a me facilius perferam: Valerius Maximus, lib., 4 cap. 3: A seruis uix impetrari potest ne eam supellectilem fastidiant qua uti consul non erubuit; Caesar, 1 Ciu.: Aegre ab iis impetratum est ut in senatu recitarentur. Lego, -as. Cicero, pro Cluent.: Itaque ei testamento legat pecuniam grandem a filio; idem, in Top.: Vxori ancillarum usum fructum legauit a filio. In passiua tritum est apud iurisperitos: Domus legata est a Titio. Vide Brisonium et Hotomanum in a uel ab et pensita phrasin. Lego, -is. Cicero, Att. 16: A Bruto legi Antonii edictum; sic dicimus: Legi a te litteras. Ouidius, 3 Pont.: A posteritate legi; Cicero: Liber tuus legitur a me diligenter, id est, per meos, ut trepidabatur a Caesare. Et captus oculis etiam diceret: Terentius legitur a me diligenter. Libero. Cicero: Liberaui hunc a Caesare; tritum est; idem: Liberari se ab aliquo; idem: A scelere certe liberati sumus; idem: Te a quartana liberatum gaudeo. Vide separo.
[IV-a][IV-b]
|
|
Copyright(c) de la versión electrónica 2004 Carlos Cabanillas. Proyecto GRAMMATICVS. |