[XIV]
|
|
CAPVT XIV
De coniunctione contra omnium fere opinionem.
Coniunctio neque casus neque alias partis orationis, ut imperiti docent, coniungit; ipsae enim partes inter se coniunguntur, ut nomen nomini, nomen uerbo etc. Sed coniunctio orationes inter se coniungit, ut Caesar pugnat et Cicero scribit; at uero quum dicis Cicero scribit et uigilat, duae sunt orationes in zeugmate figura; item: Cicero et filius ualent; figura ellipsis est, ut ualet Cicero et ualet filius. Vide supra lib. 1 cap. 18. Neque huic assertioni obstat quod Valla et omnes grammatici mordicus tenent: coniunctionem semper iungere similes casus, exceptis paucis, ut emi drachma et pluris; nec enim coniunctio inuenta est ut similes casus iungeret. Sed demus ita esse; nonne similia iunguntur in illis, emi drachma et pluris, quum desit pretio? Vide ellipsim. Idem Valla: Magna auctoritate es uir uel magnae auctoritatis; et subdit: Caeterum in eadem oratione non est utendum genitiuo et ablatiuo, nisi uelimus illud Plinianum sequi: Choromandarum gentem siluestrem sine uoce, stridoris horrendi, hirtis corporibus, oculis glaucis, dentibus caninis. Haec Valla, qui etiam paulo inferius adducit contra se duo Ciceronis testimonia, quae uel non intelligit, uel non admittit, ut Lentulum nostrum eximia spe, summae uirtutis adolescentem, et Scipio Africanus id aetatis atque his rebus gestis. Hic sudat Valla et nihil explicat. Idem alibi maiores nugas nectit, dum coniunctionis officium putat esse similes casus coniungere, quum, ut dixi, orationes tantum coniungat. Et hanc meam sententiam ipsa Vallae testimonia adstruunt, quibus etiam adde Ciceronem, 2 de nat. deor.: Itaque plectri similem linguam nostri solent dicere, chordarum dentes, nares cornibus iis qui ad neruos consonant in cantibus. Vides uocem similem nunc genitiuo, nunc datiuo coniungi; Horatius: Aut ob auaritiam misera aut ambitione laborat; idem: Hoc ego commodius quam tu praeclare senator millibus atque aliis; Martialis, lib. 12: Si te ture coli uiridesque pigebit ad aras; Terentius: Nam qui mentiri aut fallere insuerit patrem; Cicero: Me ut sibi essem legatus, non solum suasit uerum etiam rogauit; Sallustius, Cat.: Imitari bonis quam inuidere malebant; Cicero, 4 Epist.: Me aut tibi exire ex urbe necesse sit, aut mihi accedere; idem, Octauio: Quis huius urbis nomini ac sedibus usque adeo est inimicus, ut ista aut dissimulare possit aut non dolere; Caesar, 3 Ciu.: Nulla fuit ciuitas quae non Caesari pareret atque imperata faceret. De quamuis, licet, quanquam, etsi. Laurentius Valla anxie torquetur in explicanda differentia harum particularum: Quamuis, licet, quanquam, etsi, caetera; et tandem nihil agit. Quamuis factum est ex quantumuis, et quantumuis sunt duae noces: ex uolo et accusatiuo quantum. Hinc poteris explicari quo in loco aut quam in partem scriptionis sedem habeat. Est enim ueluti concedentis; neque unquam reperietur uox quamuis, ubi tu non possis substituere quantumuis; Virgilius: Quamuis multa meis exiret uictima saeptis, id est, quantumuis; Horatius: Ille quantumuis rusticus, inquit. Apud Horatium semper legitur in primo praesenti, ut quamuis conspicitur, quamuis est monitus, quamuis fingeris ad rectum, quamuis satis tibi consulis. Alii cum secundis temporibus iungunt; Cicero: Quamuis ille felix sit, sicut est; Virgilius: Quamuis ille niger, quamuis tu candidus esses. Itaque, sicut utimur amasti pro amauisti, ita quamuis pro quantumuis. Licet uerbum purum putum, ut per me licet, quod hispane melius explicatur: "Sea, presupongamos". Est etiam concedentis, ut quum quis dicit: Veniam ad te?, alius respondet: Licet. Hinc libri licent, serui licent, id est, uenduntur, hispane: "andar en venta", "estar en almoneda", ita ut cuilibet liceat emere; emas licebit. Vnde hae duae uoces eleganter coniunguntur: Quamuis licet; Cicero, 3 leg.: At duo Grachi fuerunt et praeter eos, quamuis enumeres multos licet caetera. Itaque in hoc sensu dices licet, licebit, liceat; et quamuis sono coniunctionis efferantur, uera tamen uerba sunt, in quibus deest ut, nam licet facias est idem quod licet ut facias; unde non potest iungi primis praesentibus; non enim dices: Licet es doctus - hoc non intelliges -' sed licet sis doctus; Horatius: Licebit ter iniecto puluere curras. Quanquam accusatiuus fuit: Quantum quantum, ut tanquam: tantum quantum; ut Ouidii illud: Tam felix esses, quam formosissima uellem, id est: Tantum esses felix, quantum es formosissima, ubi deest katà, id est, circa quantum, uel in quanto. Item illud: Tam deest auaro quod habet quam quod non habet, id est: tantum quantum. Et esse has particulas conscissas indicat illud Liuii, lib. 9: Quantum Romae terrorem fecerat, tam laetam famam in Sumnium ad hostes tulerat; deinde quemadmodum passim dicimus: quam familiaris, quam proxime, quam maximum, quam plurimum, quam potest; ita dixit Plautus, Amp.: Nescio quantum tu familiaris sis, nisi actutum hinc abis; Liuius, lib. 25: Simul altitudinem muri, quantum proxime coniectura poterat, permensus; Plinius in epist.: Dedit enim mihi quantum maxime potuit; daturus amplius, si potuisset; Columella, 12 cap. 21: Exploratum habeat quantum plurimum salsae aquae uinum quod fecerit sine offensa gustus pati possit; Terentius, Eun.: Comprehendi iube, quantum potest; idem, Phorm.: Quantum potest, nunc conueniendus Phormio est. At dices: Si uocula quam significat quantum, quid est illud, quum post eandem inuenis iterum quantum?; Cicero, 3 Ver.: Sexies tantum quam quantum satum sit ablatum esse; et 4 Ver.: Maiorem pecuniam praetori pollicetur quam quantam tu dedisti; idem, 3 Orat.: Vt maius quidam de Lucio Crasso quam quantum a nobis exprimeretur suspicetur; et 5 Ver.: Pluris senatum aestimasse quam quanti esset annona; Plautus, Merc.: Oratio aedepol pluris est huius quam quanti empta est; Cicero, 3 Ver.: Quum ex agris tres fratres consortes profugissent, quod iis plus frumenti imperabatur quam quantum exararant; idem, 2 Orat.: Si te intelligerem plus conatum esse suscipere rei publicae causa muneris quam quantum praestare potuisses caetera; et 3 Orat. in principio: Ac mihi quidem ueteres illi maius quiddam animo complexi, plus multo etiam uidisse uidentur quam quantum nostrorum ingeniorum acies intueri potest; Cato, in rusticis: Qui oleam emerit amplius quam quanti emerit, omnis pecuniae centessima accedet. Respondeo in usu esse uocem quantusquantus; Terentius, Ad.: Tu quantusquantus es, nihil nisi sapientia es; Cicero, Attico lib. 12: Sed quantiquanti bene emitur quod necesse est. Addo insuper in omni comparatione deesse particulam prae, ut doctior Cicerone, subintelligitur prae; et Cicero limatior est quam Sallustius, uel quantum Sallustius; deest prae, ut sit: prae quam uel prae eo quantum Sallustius; Plautus, Amp.: Satin parua res est uoluptatum in uita atque in aetate agunda prae quam quod molestum est, id est: prae eo quantum; idem, Aul.: Sed hoc etiam pulchrum est, prae quam ubi sumptus petunt, id est: prae eo quantum 15 est, ubi sumptus petunt. Sic dicimus prae ut; Terentius, Eun.: Prae ut huius rabies quae dabit; Plautus, Amp.: Parum etiam prae ut futurum est, praedicas; idem, Mere. prol.: Prae quam res patitur studuit elegantiae. Etsi coaluit ex duabus partibus: etiam et si. Deinde uero assumit socias, nam dicimus coniuncte tametsi et tamen etsi; Terentius, And.: Ibo, etsi Hercle saepe iam me spes haec frustrata est, id est: etiam si. Disiuncte etiam has uoces legi aliquando necesse est; Cicero, in part.: Et si incidet prudentiae causa caetera; Terentius, Phor.: Et si tibi res sit cum eo lenone, quocum mihi est, tum senties; ibidem hoc modo usus est dictione hac, tamet si, ubi aliqui legunt tamen et si: Metuit, inquit, hic nos, tamet si sedulo dissimulat; idem, And.: Obtundis, tamet si intelligo; et multis aliis in locis. Aliquando huic uoci respondet aliud tamen; Cicero: Tametsi causa postulat, tamen quia postulat, non flagitat, praeteribo. Vide infra etsi quanuis. Acutius quam par est distinguit Valla has particulas: etsi, quamuis, quamquam et alia. At Cicero haec parum curat, apud quem etsi, quamuis coniuncte lego, ut paulo inferius dicetur. |
Copyright(c) de la versión electrónica 2004 Carlos Cabanillas. Proyecto GRAMMATICVS. |