[XIV-a]

 

HomeIntroducciónTexto LatinoTexto EspañolFicha

carlos.cabanillas@edu.juntaextremadura.net

[I][II][III][IV][V][VI][VII][VIII][IX][X][XI][XII][XIII][XIV]
[XIV-a][XIV-b]

Texto español

     De quandoque.

     Quandoque particula nunquam satis intellecta fuit a grammaticis; nihil enim minus significat quam quod illi somniant. Abscissa est ex quandocunque, et ubi est uox quandoque apte poteris substituere quandocunque. Horatius, in Arte: Indignor, quandoque bonus dormitat Homerus, id est: quandocunque dormitat; idem, Od. 1 et 2 lib. 4 Carminum; Columella, in fine operis: Quandoque arabitur, id est: quotiescunque; Persius, sat. 4: Qui, quandoque iugum pertusa ad compita figet... ingemit; Cicero, in Somnio, apud Macrobium, secundo Somnii, cap. 11: ita quandoque quum ab eadem parte Sol eodemque tempore iterum defecerit, expletum annum habeto; in uulgatis Ciceronis operibus legitur quandocunque, quam lectionem Macrobii tuetur Manutius Pauli filius plures ex Pandectis locos adducens in confirmationem; Suetonius, lulio: Tabula aenea in monumento inuenta est conscripta literis uerbisque graecis in hanc sententiam: "Quandoque ossa Capys detecta essent, fore ut Iulo prognatus manu consanguineorum necaretur".

     Itaque quandoque saepius duas orationes separatas postulat, ut uox quandocumque; sed aliquando utraque uox cum una oratione reperietur, dum tamen futurum aliquod tempus et ueluti quandam conditionem designet; Horatius: Garrulus hunc quando consumet cumque, id est: Quandocumque; hispane: "algún día"; Iuuenalis, sat. 5: Pulsandum uertice raso praebebis quandoque caput, neque dura timebis flagra pati; Tacitus, 1 Ann.: Seruiendum esse foeminae duobusque insuper adolescentibus, qui rem publicam interim premant, quandoque distrahant; hispane: "Que al presente opriman y después la dividan"; idem, 6 Ann. postremo graecis uerbis in hanc sententiam alloquutus: Et tu Galba quandoque degustabis imperium, id est: Quandocumque; hispane: "algún día"; apud Ciceronem bis inuenitur haec uocula, lib. 6 epist. 20: Ego me Asturae diutius arbitror commoraturum, quoad ille quandoque ueniat; et 3 Tusc., non longe a principio: In eundem cadit ut seruiat, ut uictum se quandoque esse fateatur, ubi Lambinus edidit aliquando esse se fateatur ex fide manuscripti. Non raro haec uox in duas partes diuiditur, ut quandoque pro et quando, ut si dicas: Quando ego te uidebo, quandoque complectar!. Liuius, 6, lib. 1: Inde ordine alii rogabantur, quandoque pars maior eorum, qui aderant in eandem sententiam, ibat; bellum erat consensu fieri solitum, caetera; Horatius, sat. 6, lib. 2: O rus! Quando ego te aspiciam? quandoque licebit ducere! Cicero, 2 Diu.: Vident ex constantissimo motu lunae, quando illa e regione solis facta incurrat in umbram terrae, quandoque eadem luna subiecta soli, caetera. Praedictarum autem trium acceptionum exempla quam plurima in Pandectis reperiuntur, in quibus obseruandis acri iudicio est Opus. Nonnulla tamen ordine adscribam. Primae autem haec accipe; lege 2 Dig., Soluto matrimonio: Dotis actio filiae non erit adempta, quandoque sui iuris filia fuerit facta; lege Si fundus 13 Dig. De rebus eorum qui sub tutela: Quandoque domino praedium cum fructibus uindicanti doli non inutiliter opponitur exceptio; lege Quod pupillae, Dig. Quando dies legatorum cedat: Quod pupillae legatum est "quandoque nupserit", caetera; lege Et per iusiurandum 13 Dig. De acceptilatione: Quandoque ei creditum fuerit tenetur; lib. 3, tit. 15 Institutionum, par. 1: Et quandoque nobis non eadem res, sed aliae eiusdem naturae et qualitatis redduntur, inde etiam mutuum appellatum est; alii legunt quoniam. Secundae acceptionis haec erunt; Dig. lib. 1 tit. 7, lege 22 De adoptionibus: Caeterum si fidei eius committat, ut quandoque restituat, non oportet admitti fideicommissum; lege Si fundus 13, Dig. De rebus eorum: quandoque domino praedium cum fructibus uendicante doli non inutiliter opponitur exceptio; lege Continuus 137, par. Item qui, Dig. De uerborum: Liberatur qui se daturum spopondit si quandoque tradit. Tertiae acceptionis, lege In substitutione 31, Dig. De uulgari et pupillari: Quaeritur quisquis haeres, quandoque fuerit, intelligatur.

     De quod.

     Quod particula prima linguam latinam post Ciceronis aureum saeculum ausa est deturpare; haec Aristotelis et Platonis dialecticam et utramque philosophiam pessime dilacerauit; haec iuris utriusque disciplinam barbarorum traditionibus et commentariis excarnificauit; haec etiam in sacrae Theologiae commentarios et latinas uersiones ita impetum fecit, ut peritissimos alioqui uiros in summum barbariae barathrum detruserit. Quo magis irascor Erasmo Roterodamo qui, quum in latinam linguam nouum testamentum uertere tentauerit, hanc pestem quae linguam latinam pessum dedit nescierit aut non potuerit euitare; saepe enim repetit dico quod, aut dixit uobis quod ego sum. At dices fidi esse interpretis uerbum uerbo, ut Horatius insinuat, reddere. Fateor libentissime id et Horatium id sentire asseuero; sed idiotismos et quascumque peculiares cuiusuis linguae proprietates nemo sanus in aliam linguam uerbum ex uerbo reddens recte transfundet. An ferenda sunt illa quae summus theologus passim in scholis inculcabat, hoc argumentum tangit de cuspide in album, et o ualeat me deus? Quid si uelis hispane dicere "saltar fuera del coro", sicut latine dicitur extra chorum saltare, ut loquacem satis concionatorem dicentem nuper audiui? Cur non uertimus graecorum articulos aut duas negationes, quae apud illos magis negant? Et cur non dicimus utor libris quibus habeo, quod graecis est frequentissimum? Cur genitiuos temporis in ablatiuo conuertimus, ut imperante Caesare?

     Particula graeca óti inuexit haec tanta mala, quae uertentibus graeca latine aut omnino esset omittenda, aut aliter quam per quod, quia, quoniam esset explicanda. Nonne uides quam foede Boetius transtulerit principium secundi Posteriorum, dum inquit: Quaerimus autem quatuor, quia, propter quid, si est, et quid est, nam prima quaestio quae graecis est óti significat rem ita esse, ut solem deficere? Cicero multa transtulit e graecis, ubi particula óti passim occurrit, nusquam tamen apud Ciceronem apparet. Quo solo argumento barbare loqui omnes asseuero qui dico quod, credo quod, sciendum est quod passim blaterant. Lege libellum Ciceronis de uniuersitate, qui integer ex Platonis Timaeo uersus est; nusquam inuenies quod, quum tam saepe ibi occurrat particula óti. Quid igitur, dices, facit Cicero? Audi Aeschili uersionem a Cicerone, tertio Tusc.: Οκούν, Προμηθέυ, τοῦτο γιγνώσκεις, ὅτι ὀργῆς νοσούσης εἴσιν ἰατροὶ λόγοι: Atqui, Prometheu, te hoc tenere existimo mederi posse rationem iracundiae. Erasmus aut Laurentius Valla dixissent: Igitutr, o Prometheu, hoc scias, quod irae infirmitatis sunt medici rationes uel sermones. Possem innumera tibi recensere Ciceronis exempla uersa ex Platone, Demosthene, Aristotele, Xenophonte et aliis tum pbilosophis tum poetis. Sed tu te ipse hoc melius explicaberis, si purae latinitatis cura te tangit.

     Quo posito, foedissimam calumniam Ciceroni obiectam contundemus. Antonius Maioragius gloriose, ut sibi uidetur, de Cicerone triumphat, dum in suis Antiparadoxis, quae contra Ciceronis Paradoxa effutiit, ignarum philosophiae atque totius dialectices expertem Ciceronem demonstrare conatur. At quibus argumentis! Quia tota Ciceronis, ut ille credit, disputatio ab ipsis paradoxorum titulis longe dissentit; nam in quarto paradoxo, cuius titulus sic habet Ὅτι πάντες οἱ μοροι μαίνονται, nullum argumentum adduci contendit quod propositam quaestionem possit comprobare. Sed Maioragius non uidit lemata illa ab imperitis grammaticis esse praefixa; an Cicero tam putide reddidisset latine quod solus sapiens diues sit et quod omnes stulti insaniant?; insanior profecto qui tales titulos praefixit. Quartum illud paradoxon, si titulus esset praefigendus, hoc sonat:Ὅτι πάντες οἱ σόφοι πολίται καὶ πάντες οἱ μοροὶ φεύγοντες, id est: Omnes sapientes esse ciues et omnes stultos exules. Sed ut de huiusmodi titulis in uniuersum dicamus, quamuis longiori aliquanto quam solemus sermone, sic habeto: Omnes titulos ad Martialis epigrammata, ad Horatii odas, non solum esse alienos, sed saepe a poetae sensu alienissimos. Plinio pessime sunt dispositi. Aldi Manutii Pauli filii, qui nuper in Officia et Paradoxa commentarios edidit, non possum titulis non acensare oscitantiam, qui tales nugas adscribat Ciceroni.

     Vox igitur quod, nisi relatiua sit, ut aiunt grammatici, locum apud latinos non habet. Relatio est in illo Ciceronis: Quod epistolam conscissam doles, noli laborare; nam ordo et sensus est: Noli laborare circa id quod, uel ex eo quod, uel propter id quod. Sic Martialis: Non miror quod potat aquam tua filia, Basse, id est: Non miror de eo quod, uel propter id quod; deest graece katà, id est: ob id quod. Donatus, in Hecyra, act. 1 scena 3, Quod me accusas, 'Deest", inquit, "in eo, ut sit In eo quod me accusas, an Quod, id est Propter quod?". Haec Donatus. Denique latine dicitur miror quod, barbare dico quod, audiui quod, credo quod.

     Sed contra meum hoc praeceptum non solum aemuli, sed amicissimi grauissimos auctores opponunt; Terentius, And.: Audiui Archillis quod iam dudum Lesbiam adduci iubes. Respondeo inique fecisse Antonium Goueanum, qui dum nimis religiose uersus Terentii ad normam reducere conatur latinitatem perderet; in omnibus antiquis sic legitur: Audiui Archillis iam dudum Lesbiam adduci iubes; et constat nersus si sic metiare: Audi (-)ui Ar (-) caetera; Muretus in illo loco auctor est a Goueano additum esse quod. Ex epistola 17 ad Brutum citantur haec: Dolet mihi quod tu non stomacharis; sed nullo sensu; doctiores ita legunt: Dolet mihi; tu non stomacharis amantissimus tum tuorum omnium, tum Ciceronis; quasi dicat: Si mihi dolet, cur tu saltem non stomacharis. Est et alius locus Ciceronis circa finem libri primi de Officiis, themate Sed ab his: Idque hoc argumento confirmari potest, quod si contigerit ea uita sapienti caetera; sed tota periodus foede dilacerata est et sine sententia; quod miror aut Lambinum aut Aldum aut quenquam doctiorum non animaduertisse; totum antem locum sic lego et restituo: Id quod hoc argumento confirmari potest: Si contigerit ea uita sapienti, ut omnium rerum affluentibus copus ditetur (quamuis omnia quae cognitione digna sint, summo otio secum ipse consideret et contempletur) tamen si solitudo tanta sit, ut hominem uidere non possit, excedat e uita princeps omnium uirtutum necesse est illa sapientia, quam sophiam graeci uocant. Et Ouidius, lib. 5 de Tristibus: Si quis delicias lasciuaque carmina quaerit, praemoneo nunquam scripta quod ista legat; nihil hoc pentametro uidi putidius magisque barbarum. Quis enim dicet ista in hoc sensu? Quis praemoneo nunquam quod? Eiusdem farinae est cum illo apud Virgilium: Quantum omnis mundus gaudet cantante Sileno. Et uero multa barbara inserta fuisse Catullo, Tibullo, Propertio et aliis docet Iosephus Sealiger et alii. Citatur ex Cornelio Gallo in quodam lirico carmine, cuius initium est Lilia bella: Saeua non cernis quod ego languo?; sed oden illam alicujus inepti esse testatur Iulius Scaliger, sexto libro Poetices; quod mihi placet. Solus Plautus uno in loco me male habet; nec Lambini in illo loco explicationem admitto, utpote durissimam; imo mihi placet ut uersiculus una mutata literula corrigatur; locus est in prima scena Asinariae: Equidem scio iam filius quod amet meus, istam meretricem e proximo Philenium; ego lego: Equidem scio iam, filius quom amet meus; quom uel qom per quum saepe utitur Plautus; et Lambinus, in 1 Amp. scena, in illo, Agite, pugni, iam diu est quod uentri uictum non datis, "Quum", inquit, "edendum curaui, nam quod ferri non potest". Alia multa solent obiici, sed ea uel male intellecta, uel ab auctoribus non ualde latinis deprompta; primi generis sunt illa Horatii, sat. 2 lib. 2: Rancidum aprum antiqui laudabant, non quia nasus illis nullus erat, sed credo hac mente, quod hospes tardius adueniens uitiatum commodius, quam integrum edax dominus consumeret; hic non dicit Roratius Credo quod, sed Hac mente laudabant quod; nam uerbum credo parenthesi debet includi, quasi dicat: ut credo; Lambinus sic exponit: Rancentem aprum antiqui laudabant, non quod odoratu carerent, sed quod existimarent, caetera. Ex Virgilio citatur: Dicite Aeneae quod; sed pessime intelligitur: Vadite et haec memores regi mandata referte, quod uitam moror inuisam Palante perempto dextera causa tua est; Dextera tua est in causa, quod non moriar.

     Thomas Linacer, alioqui doctissimus, supine confirmat latine dici dico quod, assero quod, libro 5 circa finem et lib. 6 cap. De coniunctionum ellipsi: Adhibetur tamen saepissime, inquit, eadem coniunctio quod; Martialis: Hoc scio, quod scribit nulla puella tibi; Horatius: Si tibi nulla sitim leniret copia lymphae, narrares medicis quod quanto plura parasti, tanto plura cupis; Seneca, in Nat. Quaest.: Miramur quod accessionum fluminum maria non sentiat, aeque mirandum est, quod detrimentum exeuntium terra non sentit; item: Nos putamus quod quia nubes colisae sunt, ideo fulmina emittunt; Plinius ad Seruianum: Gaudeo et gratulor quod Fusco Salinatori filiam tuam destinasti; auctor in Sallustium: Credo quod non omnes tui similes incolumes in urbem uenissent. Hactenus Linacer. Nunc sex adductis testimoniis ordine respondebo. Primum est Martialis, lib. 11, epigr. 64, sic: Nescio tam multis quid scribas, Fauste, puellis; hoc scio quod scribat nulla puella tibi; to quod relatiuus est; quasi dicat: Tu multa scribis puellis, quum sis paedico, ut uidelicet te ostendas puellarum amatorem, sed ego scio quid sit propter quod nulla tibi rescribit, quia pueros amas. Secundum est Horatii, epist. 2, lib. 2: Si tibi nullam sitim finiret copia lymphae, narrares medicis quod quanto plura parasti, tanto plura cupis, nulline faterier audes?; uides oscitantiam Linacri, qui non intellecta Horatii sententia pessime loquutum poetam asserebat; latinum non est Fateor quod uerum dicis, at dicitur latine Quod uerum dicis irascor, nam hic relatio est, ibi nulla. Tertius locus Senecae nihil contra nostram doctrinam, nam tò quod bis positum nomen est, et deest praepositio katà uel dià, ut sit dià tí?. Quartus etiam Senecae glossema puto, nam Senecae de fulminibus alia sententia est; habes hunc locum lib. 2 cap. 32 Naturalium Questionum; si tamen Senecae uerba esse contendas, contendam ego quoque non fore difficile comprobare non pure loquutum ibi Senecam. Quintus locus Plinii eleganter dicitur. Sextus locus Ciceronis barbarus omnino est. Mirorque non solum Linacrum, sed et Quintilianum et Vallam et caeteros, qui has putidas et barbaras oratiunculas, quae nomine Sallustii et Ciceronis circumferuntur, non uiderint ab aliquo sciolo et barbaro esse compositas. Hoc satis indicarunt Petrus Victorinus et Sebastianus Corradus in sua quaestura et alii.

     Quo exemplo monemur ut ad secundi generis testimonia transeamus. Si Senecae contra nos asserantur testimonia in huiusmodi negotio, quid negotii erit respondere Senecae latinitatem multis partibus claudicare? Plinius, epist. 11 lib. 2, dixit: Adnotatum est experimentis quod fauor et misericordia acres et uehementes primos impetus habent. Sed per me respondebit Politianus, in 1 epist.: Optaret, inquit, alius ut oratorem Flinium saperet, quod huius et maturitas et disciplina laudatur. Ego contra totum illud aspernari me dicam Plinii saeculum. Audeamus igitur iam ridere Laurentii Vallae praeceptionem, lib. 2 cap. 17: verbis, inquit, opinionis et scientiae damus indicatiuum cum quod: Opinor quod pater aut mortuus est aut grauiter aegrotat. Et eodem libro, cap. 20: Volo quod scribas, non autem quod scribis. Egregium uides dicendi magistrum. Sed aliquid dicendum est de latinitate Digestorum, quorum auctores omnium iudicio Ciceroni aequiparantur; lib. 1, tit. 6, leg 1 De iure personarum: Alia diuisio sequitur quod quaedam personae sunt sui iuris, quaedam alieno iuri subiectae; et eodem libro, tit. 20, leg. 1: Huius rei fortissimum argumentum est quod lege Iulia de ui nominatim cauetur; et libro 15 leg. 30: Sciendum est generaliter quod si quis se scripserit fide iussisse uideri omnia solemniter facta. Ad haec et alia multa quae possunt obiici ex Pandectis respondeo: primum uocem illam quod in Plantini Pandectis inter has uirgulas signari et Taurelium praefatione admonere quidquid inter ea signa contineatur neque in Pandectis florentinis neque in aliis inueniri, sed a recentioribus additum. Deinde certius et melius respondebo non tanti mihi esse istorum iudicium qui iurisconsultorum dictionem cum ciceroniana comparant. Vbi tu, obsecro, in Pandectis tot flosculos, tot figuras uerborum et sententiarum, tot tropos, periodos, cola, commata et illustria lumina ostendes? Imo uero, si iurisperiti his dicendi generibus uterentur, dicerem illos nescisse leges conscribere. Adde quod multi illorum graece scripserunt. Ac demum saeculum illud Iustiniani latinam linguam non poliebat. Multa in Pandectis inuenio quae latinis auribus non placerent. Sit exempli gratia titulus 11 libri 1, ubi multa quae a genuina latinitate abhorreant inueniuntur. Satis superque iuris scriptoribus gloriae tribuemus, si inter sui saeculi homines eos dicamus praestantissimos.

     De quidem.

     Quidem particula male accepta est a grammaticis et aliis aliarum rerum auctoribus; qui se putant latine loqui, saepe librorum capita sic distinguunt: Quod uera sit sententia Ciceronis; Quod nulla sint uerba neutra; sic etiam uideas in principio librorum: Libri de dialectica longe quidem utilissimi. Non uideo post antiquam illam uenerandam uetustatem qui apte et suo loco haec particula quidem utatur. Nam latine non dices Praeceptor quidem tuus est doctissimus; at dices eleganter: Praeceptor quidem tuus est doctissimus, sed ignauus, at ignauus, tamen ignauus.

     Elegantem huius uoculae usum multis Ciceronianis exemplis explicabo; plura qui uolet, facile inueniet; Cicero, 5 de fin.: Tantam uim uirtutis tantamque auctoritatem honestatis, ut reliqua non illa quidem nulla, sed ita parua sit, ut nulla esse uideatur; ibidem: fila enim quae sunt a nobis bona corporis numerata complent ea quidem beatissimam uitam, sed ita ut sine illis possit beata uita existere; ibidem: Quum autem progrediens confirmatur animus, cognoscit ille quidem naturae uim, sed ita ut progredi possit longius; idem, 1 0ff.: Altera est res, ut quum ita sis affectus animo, ut supra dixi, res geras magnas illas quidem et maxime utiles, sed ut uehementer arduas plenasque laborum; de uniuersitate: Ita totum animal mouebatur illud quidem, sed immoderate et fortuito; Amicitia: Qui negligendi quidem non sunt, sed alio quodam modo colendi; ibidem: Nouitates autem si spem afferunt, non sunt illae quidem repudiandae, uetustas tamen suo loco conseruanda est. Quum haec et alia huiusmodi discipulis indicarem, quaedam mihi obiecta sunt quae aliter se habere uidentur; sed ea, ne alios fallant, huic disceptationi inseram et locos integros apponam, ut intelligas a longe petendam aduersantem particulam quae uoculae quidem debeat respondere; Cicero, 1 de Orat.: Si quis est qui haec putet arte accipi posse, quod falsum est; praeclare enim se res habeat, si haec accendi ac commoueri arte possint, inseri quidem et donari ab arte non possunt omnia; sunt enim illa dona naturae: quid de illis dicet, quae certe cum ipso homine nascuntur, linguae solutio, uocis sonus, litera, uires, conformatio quaedam, et figura totius oris et corporis? Neque hoc ita dico, ut ars aliquid limare non possit, neque enim ignoro et quae bona sint fieri meliora posse doctrina, et quae non optima aliquo modo acui tamen et corrigi posse; quasi dicat: inseri quidem haec arte non possunt; idem, lib.7 epist. 24: Amoris quidem tui quoquo me uerti uestigia uel proxime de Tigellio; sensi enim ex literis tuis ualde te laborasse; amo igitur uoluntatem, sed pauca de re; quasi dicat: Amor quidem tuus notus est, sed de re ipsa pauca dicam; idem, lib. 2 epist. 3: Meam quidem sententiam aut scribam ad te postea pluribus, aut ne ad eam meditare imparatum te offendam coramque contra istam rationem, meam dicam; ut aut te in meam sententiam adducam aut certe testatum apud animum tuum relinquam quid senserim, ut si quando quod nolim displicere tibi tuum ceperit, possis meum recordari, breuitatem tamen sic habeto; Horatius, lib. 2 epist. 1: Multa quidem nobis facimus mala saepe poetae, (ut uincam egomet caedam meam) quum tibi librum sollicito damus aut fesso? Quum laedimur unum, si quis amicorum est ausus reprehendere uersum. Quum loca iam recitata reuoluimus irreuocati, quum lamentamur non apparere labores nostros et tenui deducta poemata filo, quum speramus eo rem uenturam, ut simul atque carmina reieceris nos fingere commodus ultro, arcessas et egere uetes et scribere cogas; sed tamen est operae pretium cognoscere quales aedituos habeat uirtus; Virgilius, 4 Georg. de Eurydice: Illa quidem, dum te fugeret per flumina praeceps, immanem ante pedes hydrum montura puella seruantem ripas alta non uidit in herba. At chorus aequalis dryadum.

     Sed obiiciet aliquis illa Ciceronis et aliorum; Cicero: Et aethera quidem ipsum siue coelum appellare libet; Virgilius: Ac me tunc quidem; et alia innumera, ubi particula respondens non inuenitur. Respondeo esse diuisas per tmesin duas uoculas, ut <et> aethera quidem pro et quidem siue equidem; Et nos quidem pro equidem nos, et sic in alus multis. Adhuc uideo esse qui obiiciant sine ulla responsione aut compositione inuenin particulam quidem, nam latine dicitur qui quidem, hanc quidem, illa quidem, sine ullo addito. Respondeo post quis, quae, quod, hic, ille recte apponi quidem sine aduersante, ut quas quidem, ille quidem; sed si contendas aliquid significare, dicam contra grammaticos neque hic neque alibi hanc particulam quidem affirmationem significare, ut ipsi putant; semper enim fere est quod saltem; hispane: "A lo menos", "una por una", "a lo que puedo juzgar ; ut si quis roget ita: Venitne huc Petrus?, respondeo: Minime, quod quidem uiderim; Terentius, Phor.: Mihi paratae lites, quid mea, illa quidem nostra erit. Ex Terentio et Cicerone aliqua mihi obiiciuntur, sed loci corrupti sunt; Terentius, Ad.: Occidunt me quidem dum nimis sanctas nuptias student facere; in apparando totum consumunt diem. Sed aliter legendum locum esse iam multi uiderunt; sic: Occidunt me, qui dum nimis sanctas nuptias student facere, caetera. Cicero, De senectute: Ille autem Caepione et Philippo iterum consulibus mortuus est, quum ego quidem quinque et sexaginta annos natus legem Voconiam suasissem; dictio quidem, inquit Lambinus, abest ab omnibus ueteribus libris. Cicero, lib. 1 De diu. in calce: Quumque animi hominum semper fuerint futurique sint, cur ii quidem quid ex quoque euenerint perspicere non possint; Lambinus legit: Cur ii quid ex quoque, caetera. Obiicitur et illud quod passim in epistolis Ciceronis legitur: Si uales bene est, ego quidem ualeo; sed error grammaticorum est pudendus, qui has notas nescierunt interpretari: S.V.B.E.E.Q.V., id est: Si uales, bene est, ego quoque ualeo. Nec desunt qui sic interpretentur, nam libr. 10, epist, 34, et lib. 12, epist. 15: si ualetis liberique uestri ualent, bene est; ego quoque ualeo; Cicero, Parad. 5: Qui legibus quidem non propter metum parent; alii melius: Qui ne legibus quidem propter, caetera. Parad. 6: Haec quidem utrum abundantis aut egentis signa sint?; Lambinus et alii legunt: Haec utrum abundantis caetera. Aliquando tamen, ne quid dissimulem, nulla est particula quae aduersans respondeat; sed si oculate perspicias, aliquo modo praecessit; Cicero, lib. 15 epist.: Fateor ea me studiose sequutum ex quibus mira gloria nasci possit; ipsam quidem gloriam per se nunquam putaui expetendam; quasi dicat: Gloriam quidem nunquam expetiui, sed ea ex quibus gloria nascitur; idem, lib. 12 epist. 19: Sed hoc ex re et tempore constitues, mihi quidem usque curae erit quid agas, dum quid egeris sciero.

     Proprietas et elegantia latini sermonis ignoratur, si particularum differentia et uis ignoretur. Sed Laurentius, dum haec scrutauit, puras tenebras offendit. Si aduerteret Laurentius multas particulas, inter quas assignat differentias, coniiuncte legi, desideret fortasse has tricas. Aduerte igitur has particulas coniungi simul inter sese etsi quanuis, quanuis licet, ergo igitur, post hoc dein, deinde postea, tandem denique, quia enim, quidem certe, ex templo simul, en ecce. Item alia fortasse.

     Etsi quanuis. Cicero, Att. 16 epist. 7: Etsi quanuis non fueris suasor et impulsor profectionis meae, approbator certe fuisti.

[XIV-a][XIV-b]


Copyright(c) de la versión electrónica 2004 Carlos Cabanillas. Proyecto GRAMMATICVS.