[XIV-b]

 

HomeIntroducciónTexto LatinoTexto EspañolFicha

carlos.cabanillas@edu.juntaextremadura.net

[I][II][III][IV][V][VI][VII][VIII][IX][X][XI][XII][XIII][XIV]
[XIV-a][XIV-b]

Texto español

     Quanuis licet. Cicero, lib. 3 Leg.: At duo Grachi fuerunt et praeter eos, quanuis enumeres multos licet, quum deni crearentur nonnullos in omni memoria reperies perniciosos tribunos; Laurentius Valla, lib. 2 cap. 21: Quanuis licet reclament grammatici, non dubitabo caetera.

     Ergo igitur. Ridendi sunt grammatici qui inter ergo et igitur miras constituunt differentias. Ego dico ergo esse sextum casum ab graeco ergon, id est, opus uel res; quasi dicas: re uera. Particula igitur proprie significat deinde; hispane "en consecuencia", "tras esto". Plautus, Amp.: Sese igitur summa ui uirisque eorum oppidum expugnassere; idem, Epid.: Sed qui perspicere possent cor sapientiae; igitur perspicere ut possint cordis copiam; ibidem: Quid tibi negotii est meae domi igitur?; qua etiam forma dixit Terentius, Ad.: An non haec tibi iusta uidentur postea? Sed Apuleius purissimus latinae linguae scriptor has particulas solet saepissime copulare; lib. 2 Asin.: Ergo igitur Fotis erat adeunda; ibidem: Ergo igitur senex ille; idem, lib. 3: Ergo igitur iam et ipse possum; et lib. 4 in principio: Ergo igitur quum in isto cogitationis salo fluctuarem; et lib. 5: Ergo igitur si posthac pessimae illae lamiae; et lib. 7: Ergo igitur si perdideritis in asino uirginem; ibidem paulo post legitur uox ergo sola: Totis ergo prolatis enatisque rebus; sed rursus paulo post: Ergo igitur ancipiti malo laborabam; et lib. 9: Ergo igitur summo pauore percussum Myrinecem; ibidem: Ergo igitur graece subiiciens miles; et lib. 10 in calce: Ergo igitur non de pudore iam, sed de salute ipsa sollicitus; et lib. 11: Ergo igitur imperiis istis meis; ibidem: Ergo igitur me quoque oportere; ibidem: Ergo igitur cunctis affatim praeparatis. Vide Festum igitur.

     Post deinde. Dig., De orig. iuris, leg. 2: Post hoc deinde autorum succesione; ibidem: Post aliquot deinde annos; ibidem: Post deinde.

     Deinde postea. Plautus, Men., et Cicero, pro Milone: Deinde postea se gladio percussum esse ab uno de illis.

     Mox deinde. Tibullus, lib. 1 eleg.: Et simulat transire domum mox deinde recurrit.

     Tandem denique. Apuleius, lib. 3 Asin. in fine: Tandem denique reuersus ad sensum praesentium arrepta manu Fotidis; idem, lib. lO: Tandem denique rupta uerecundia sic alter alterum compellat.

     Tandem itaque. Idem, lib. 4: Tandem itaque asinali uerecundia ductus.

     Quia enim. Terentius, Phor.: Quia enim in illis fructus est; Plautus, Mil.: Quia enim loquitur laute; Terentius, Hee.: Quia enim qui eos gubernat animus; Plautus, Epid.: Quia enim mulierem illam; idem, Amp.: Quia enim sero aduenimus.

     Quidem certe. Terentius, And.: Mea quidem hercle certe in dubio est uita; idem, Phor.: Nam tua quidem hercle certe uita haec expetenda; Cicero, Lentulo: Illud quidem certe nostrum consilium iure laudandum est; et lib. 2 ad Q. fratrem: agebatur quidem certe nihil; idem, pro Quinetio: Qui ut summa haberem caetera, temporis quidem certe uix satis habui.

     Quippe quia. Terentius, Heaut.: Quippe quia magnarum saepe id remedium aegritudinum est.

     Quia nam. Virgilius: Coelicolae magni, quia nam sententia uobis uersa retro?; idem: Heu quia nam tanti cinxerunt aethera nimbi?; Plautus, Truc.: Quia nam arbitrare.

     Nam cur. Plautus, Aul.: Nam cur me miseram uerberas?; sed hic potest esse anastrophe, ut in illo Virgilii, Georg. 4: Nam quis te, iuuenum confidentissime, nostras iussit adire domos?.

     Extemplo simul. Liuius, lib. 34: Extemplo simul pares esse coeperint, superiores erunt.

     En ecce. Apuleius, lib. 1 Met.: En ecce praefamur ueniam; et lib. 11: En ecce pristinis aerumnis absolutus Lucius de sua fortuna triumphat.

     Olim quondam. Terentius, Eun.: Olim isti fuit generi quondam quaestus apud saeculum prius.

     Ideo. Ideo coniunctionem uocant; ego duo nomina uoco, quorum cuilibet lo substantiuum et praepositio deest; Cicero: Nec ideo est Gaditanorum causa deterior; syntaxis est: Nec ob id negotium in eo negotio est causa deterior.

     Adeo. Adeo duas partes facit Festus; eius uerba sunt: Adeo duas habet significationes; nam quum prima acuta effertur, idem significat quod accedo, ut quum dicimus Adeo praetorem; quum autem secunda, id est quod Vsque eo; non quidem secundum rationem, quia ad praepositio accusatiuis accommodata est; sed uetusta quadam loquendi consuetudine. Haec Festus. His tu adde quo, eo, illo caetera, ut quo tendis, eo tendit oratio. Terentius: Quum illo aduenio, id est: Ad quae tendis?, uel quae ad?, uel quae usque?; quasi sit: Ad quae loca usque?; nam mihi sunt accusatiui plurales, ut quousque, id est, ad quae, ut sit accusatiuo quos, quas, quae uel quo, eos, eas, ea, uel eo, ut duo et ambo; sic quocirca, id est, circo quae.

     Deinceps. Non id significat quod grammatici asserunt, sed quod hispane dicitur "arreo", quasi dicas seriatim; nam proprie ad seriem spectat; graece ἐφεξής. Cicero, 3 leg. in principio: Deinde etiam deinceps posteris prodebatur; idem, 2 diu.: Tum uero ea quae acrosticis dicitur, quum deinceps ex primis uersus literis aliquid connectitur, ut in quibusdam ennianis; Liuius, lib. 1: Ita duo deinceps reges, alius alia uia, ille bello, hic pace, ciuitatem auxerunt; hispane: "uno tras otro"; Cicero, Nat. 2: Posse ex his (literis) in terram excussis annales Ennii, ut deinceps legi possint, effici; Caesar, 1 Ciu.: His perfectis collocatisque alias deinceps pari magnitudine rates iungebant.

     Protinus. Protinus seu protenus, idem enim sunt, id est: porro tenus; hispane "adelante" o "continuadamente"; id est, quod non sit discretum; differt enim a deinceps, quia illud proprie in discretis cernitur, hoc in continuis. Quod apte significauit Virgilius quum de Sicilia loqueretur, quae olim Italiae coniuncta fuerat: Quum protinus, inquit, utraque tellus una foret; idem: Protenus aerii mellis coelestia dona exequar; idem, 1 ec.: En ipse capellas protenus aeger ago.

[XIV-a][XIV-b]


Copyright(c) de la versión electrónica 2004 Carlos Cabanillas. Proyecto GRAMMATICVS.