[XI]

 

HomeIntroducciónTexto LatinoTexto EspañolFicha

carlos.cabanillas@edu.juntaextremadura.net

[I][II][III][IV][V][VI][VII][VIII][IX][X][XI][XII][XIII][XIV]

Texto español

CAPVT XI

 

De his formis: amaturum esse, amatum fore,

amatum iri et amaturum absolute.

     Sustulimus ex coniugationibus has uoces: amaturum esse uel fuisse, et amandum esse uel fuisse, et amatum ire uel iri, quia hoc syntaxis est, non analogiae; ineptum enim et praeposterum fuerat in uerbis coniugandis de syntaxi praecipere; et quemadmodum dicis Homo doctus est, mulier pudica est, sic dices Homo est amaturus uel amatus uel amandus, mulier est amatura, amata, amanda. Sic uero se res habet: Duo actiua participia adiuncta uerbo substantiuo totam perficiunt cuiuslibet uerbi actiuam, et duo passiua totam passiuam; sic: amans sum, amans eram, amans fui etc., et, in infinitiuo, amantem uel amantes esse, fore uel fuisse; rursus: amaturus, amatura, amaturum sum, eram, fui, ero; amaturi, amaturae, amatura sumus, eramus, erimus; et in infinitiuo: amaturum, amaturam, amaturum uel amaturos, amaturas, amatura esse, fore, uel fuisse. In passiua: amatus, amata, amatum sum, eram, fui, ero; in infinitiuo: amatum -am, -um, amatos, -as, -a esse, fore uel fuisse; sic amandus, -a, -um sum, ero, fui; in infinito: amandum, -am, -um uel amandos, -as, -a esse, fore uel fuisse. Dicam adhuc planius: amatus, -a, -um sum uel fui non est tempus praeteritum in passiua; non magis quam amandus, -a, -um sum uel fui. Verba enim in -or nullum habent praeteritum. Sed amatus sum praesentis uicem supplet; amatus fui, praeteriti; amatus eram, imperfecti; amatus fueram, plusquamperfecti etc. Vtimur tamen iam promiscue amatus sum uel fui pro praeterito, quod magis ex natura uerbi substantiui accidit quam ex uero praeterito. Itaque amatus sum duae sunt uoces, non una.

     Idem fere dicendum de amatum ire et amatum iri, de quibus nescio quas tricas inculcat Laurentius, lib. 1 cap. 28. Quid sit tenendum paucis accipe. Hoc uerbum, eo, ut notum est, motum significat, ut eo piscatum; aliquando tamen ita supinis adiungitur, ut res una esse uideatur, neque ulla motus uera significatio perspiciatur, ut Credo carmina lectum iri, id est: legi; Cur te is perditum, id est: perdis; Plautus, Mil.: Credo te facile impetratum ire, id est, impetrare. Denique lectum ire aut iri non sunt tempora futuri aut praesentis, ut putant, sed ponuntur aliquando pro praesenti, aliquando pro praeterito, saepius pro futuro. Credidi uos laesum iri, id est, laedi, praeteriti est; Spero carmina lectum iri, id est, legi, futurum est. Quae diximus testimoniis comprobemus; Terentius, Heaut.: Tu tibi in meam uitam laudem is quaesitum scelus?, id est, quaeris; idem, And.: Cur te is perditum?, id est, perdis; Sallustius, Cat.: Et dum paucis scelestis parcunt, bonos omnes perditum eant; idem, Iug.: Ne ignoscendo malis bonos perditum eatis; idem, de rep. ord.: Dignitate alios, alios ciuitate euersum irent; Plautus, Aul.: Vt me meosque perditum ires liberos, id est, perderes; idem, Cas.: Argentum si quis dederit ultro ibit nuptum, id est, nubet; idem, Cist.: Eunt depressum, quia nos libertinae sumus, id est, deprimunt; idem, Bac.: Et me ires consultum male, id est, male consuleres; Plinius, in Pan.: Ereptum alienas pecunias eunt; Tacitus, lib. 15: Contumelias ultum ibat. Exempla infiniti; Quintilianus, lib. 11, cap. 1: Vltum ire scelera, id est, ulcisci; Plautus, Cist.: Qui mihi magis potueritis ire honorem habitum nesciunt; idem, Bac.: Desistas tantopere ire oppugnatum; idem, Mil.: Mihi amanti ire opitulatum; Sallustius, Iug.: Quippe cui Romae omnia uenum ire in animo haeserat; ibidem: Cum maxima cura ultum ire iniurias festinat, id est, ulcisci; Martialis, lib. 3: Gaudes ducentas nuptum ire post mortes, id est, nubere. In passiua: Cicero, 1 de diu.: Remigem quendam uaticinatum madefactum in minus triginta diebus Graeciam sanguine, id est, madefieri; Terentius, Nec.: Quum interea rumor uenit datum in gladiatores; Plautus, Rud.: Mihi isthaec uidetur praeda praedatum iri; Cicero, 2 de inu.: Si illud concedatur, id non concessum iri oportet; Plinius, 2 Epist.: Quae absolutiora mihi uidebantur, non fuit alienum judicio tuo traditum iri; Lactantius, lib. 1: Et Erythraeam se nominatum iri praelocuta est. Itaque in actiua: Gaudes nuptum ire praesentis est, gaudebis nuptum ire, futuri, gauisa fuit nuptum ire, praeteriti; in passiua, dictum iri oportuit praeteriti temporis est, dictum iri oportet praesentis temporis est, dictum in oportebit, futuri. Ex his collige hanc esse periphrasim in qua uerbum eo non significat, ut dixi, proprie motum, sed uelut coire cum supino; sic graece διὰ φροντίδος ἔχει pro φροντίζει, honorat; παίζεις ἔχων pro παίζεις, ludis; εἰμὶ ὤν pro sum; et multa huiusmodi. Sic latine facere uerba pro loqui, fac nos missos pro mitte, et similia. Nunc expendamus locum Ciceronis in epist. 1 lib. 5; uerba Metelli ad Ciceronem sunt: Existimaram pro mutuo inter nos animo et pro reconciliata gratia neque me absentem ludibrio laesum iri nec Metellum fratrem ob dictum capite ac fortunis per te oppugnatum iri; cui respondet Cicero: Scribis ad me te existimasse pro mutuo inter nos animo et pro reconciliata gratia nunquam te a me ludibrio laesum iri; et infra: Quod scribis non oportuisse Metellum fratrem tuum ob dictum a me oppugnari etc. Vides oppugnatum iri et oppugnari nihil omnino inter se differre, quandoquidem ad laesum iri et oppugnatum iri respondet Cicero per laesum iri et oppugnari.

     Gellius, lib. 1 cap. 8, docet apud antiquos in usu fuisse hanc uocem amaturum in infinito sine numeris, generibus, aut personis, ita ut purum uerbum, non participium deberet appellari, ut credo ego inimicos meos hoc dicturum.

[I][II][III][IV][V][VI][VII][VIII][IX][X][XI][XII][XIII][XIV]


Copyright(c) de la versión electrónica 2004 Carlos Cabanillas. Proyecto GRAMMATICVS.