[XII]
|
|
CAPUT XII
De praepositione
Praepositio est uox expers numeri, quae casibus praeponitur, et in compositione reperitur. Proprium itaque est praepositionis ante ire casum nominis, nam si secus fiat, figura est anastrophe, neque propterea natura praepositionis mutatur. Contra sentit I. Scaliger de causis adducitque illa trita mecum, tecum, secum, transtraper etc.; sed falsum; rectum enim erat cum me, cum te etc. Praepositio inter particulas principatum obtinet, propterea quod casus regat, quum caeterae omnes casum regere non possint, etiam si aliter grammaticis uideatur. Putidum autem commentum est uerbum regere casum aliquem media praepositione, ut si dicas Abstineo me a pecuniis, quum omnis ablatiuus necessario a praepositione regatur, ut iam diximus; et in hac oratione Omnes ibi erant praeter Catonem, nonne monstri simile est dicere Catonem regi a uerbo erant? Ex numero praepositionum quas grammatici pertinaciter asserunt, aliquas sustulimus supra, lib. 1, quum de earum natura egimus. Quapropter, quamobrem praepositionis est anastrophe; grammatici uocant coniunctiones. Sed quapropter, id est, propter qua, uel propter quae, ut si qua, ne qua, sunt accusatiui antiqui. Quamobrem cur in singulari sit coniunctio, et in plurali non item, ut quas ob res, non uideo. Quocirca, id est, circa quod, eodem modo per anastrophen dicitur, ubi d aufertur euphoniae gratia. Sic Caesar Scaliger. Mihi tamen tò quo est accusatiuus pluralis, id est, circa quae, ut mox dicetur in coniunctionibus. Am regebat ohm accusatiuum, ut am terminum, unde ambire, ambarualia sacra; nunc tantum in compositione reperitur. Praepositiones casu destitutae mihi aduerbia non sunt, sed confugiendum ad ellipsim; deest enim casus rectionis, ut in illo Virgilii: Longo post tempore uenit, id est: Longo tempore post id tempus. |
Copyright(c) de la versión electrónica 2004 Carlos Cabanillas. Proyecto GRAMMATICVS. |