[VI]
|
|
CAPVT VI
De uerbo infinito seu impersonali. Infinitum non determinatur a uerbis: pro omni casu potest poni. Tempus est abire latine dicitur et usitate. Anxie torquentur grammatici dum quae uerba infinitum determinent explicantur. Sed frustra sudant et nihil explicant. Quanto rectius Priscianus qui ex antiquis sic disputat: Vim nominis rei ipsius habet uerbum infinitum. Vnde quidam nomen uerbi hoc esse dicebant. Dico enim "bonum est legere", ut si dicam "bona est lectio". Haec ille. Mineruae placet: Infinitum semper esse uerbum, sed eius totum sensum et orationem sumi pro aliquo casuum. Aliquando uero nomen uerum est, ut scire tuum, nostrum uiuere. Sed iam exemplis per omnes casus ductis rem explicemus. In recto dixit Horatius: Virtus est uitium fugere, ubi tò fugere suppositum uerbi est; ut sit: Fugere uitium, id est, fuga uitiorum, uirtus est. Sic alibi: dulce est desipere in loco, id est: Desipere in loco est negotium dulce. I nunc et dic: Verbum est determinare infinitum. Attende diligenter uerba Ciceronis, 3 0ff.: Non enim falsum iurare peierare est, sed quod ex animi tui sententia iuraueris, sicut uerbis concipitur more nostro, id non facere periurium est. Vides hic peierare et periurium idem omnino esse; idem, 3 Tuse. Si autem caderet in sapientem aegritudo, caderet etiam iracundia; subdit deinde: Etenim si sapiens in aegritudinem incidere posset, posset etiam in misericordiam, posset in inuidentiam; et paulo inferius sic colligit: Cadit igitur in eundem et misereri et inuidere; hinc tu quoque collige inuidentiam et inuidere, misericordiam et misereri non differre; Ouidius, 2 Met.: Posse loqui eripitur, id est: potestas loquendi. Pro genitiuo. Cicero: In spem uenio tuum aduentum appropinquare; Plautus, Most.: Noli facere mentionem te has emisse; Terentius, Phorm.: Summa eludendi occasio est mihi nunc senes, et Phaedriae curam adimere argentariam; Virgilius: Sed si tantus amor casus cognoscere nostros; idem, 4 Aen.: Certa mori, ut ante dixerat: Aeneas certus eundi; Catullus: Surgere iam tempus, iam pingues linquere mensas; Horatius: Indocilis pauperiem pati; Pomponius Mela, lib. 2 cap. 1: Famam habent solere pro uictimis aduenas caedere; Ouidius: Signa dedi uenisse deum; Plinius lib. 7 cap. 55: Puerilium ista deliramentorum auidaeque nunquam desinere mortalitatis commenta sunt; Cicero: Haberemque in animo nauem conscendere; sic dicimus: Tempus est uenire, hora est abire, pro ueniendi et abeundi; quod quia graecorum more dici et poetis tantum concedi credit Valla, lib. 1 cap. 25, oratorum etiam exempla confirmabo; Cicero, Att. lib. 10: Quamquam tempus est nos de illa perpetua, iam non de hac exigua uita agere; idem, 1 Tusc.: Tempus est iam hinc abire me; idem, 3 Nat.: Magnam molestiam suscepit Chrysippus reddere rationem uocabulorum; idem, Ver. 4: Potestas erat sese grauissima leuare infamia; ibidem: Capit consilium de amicorum et propinquorum sententia non adesse ad iudicium; idem, pro Quinct.: Te consilium cepisse hominis propinqui fortunas funditus euertere; idem, pro Cec.: Nullam esse rationem amittere huiusmodi occasionem; idem, in Top.: Sed iam tempus ad id quod instituimus accedere; ad Herennium 3: Tempus est ad caeteras partes Rhetoricae orationis proficisci; Sallustius: Non fuit mihi consilium socordia atque desidia bonum otium conterere; idem: Quibus in otio uel magnifice uel molliter uiuere copia erat; Liuius, 30: Tempus esse aut pacem componi aut bellum grauiter geri; idem, lib. 44: Consilium igitur cepit transfosso pariete iter in urbem patefacere; Caesar, lib. 5: Respondit non esse consuetudinem populi romani ab hoste armato conditionem accipere; idem: Consilium capit omnem a se equitatum noctu dimittere; Curtius, lib. 7: Sed tempus salutis suae, tanta iam parta gloria, parcere; idem, lib. 4: Cupido haud iniusta quidem, caeterum intempestiua incesserat non interiora modo Aegypti, sed etiam Aethiopiam inuisere; Suetonius, Calig.: Ita bacchantem atque grassantem non defuit plerisque animus adoriri; Valerius Maximus, lib. 2: Sed tempus est eorum quoque mentionem fieri; Plinius, lib. 13, in proemio: Indocilisque nasci alibi; Terentius, And.: Post ubi iam tempus est promissa perfici; Virgilius: Iam tempus agi res. Pro datiuo seu accusatiuo cum ad. Horatius, 1 Epist.: Fons etiam riuo dare nomen idoneus; idem, in Arte: Tibia aspirare et adesse choris erat utilis; Virgilius: Et cantare pares et respondere parati; Pomponius Mela, lib. 2, de quodam fonte: Potarique pulcherrimus; Ouidius, 1 epist.: Nec mihi sunt uires inimicos pellere tecto; idem, 1 Met.: Sedit extinguere; ibidem: Fluctusque et flumina signo iam reuocare dato; Sallustius, Cat.: Et uos seruire magis quam imperare parati estis. Pro accusatiuo, ut illud Demosthenis: Non tanti emo poenitere; Persius: Nisi te scire hoc sciat alter?; Horatius: Reddes dulce loqui, reddes ridere decorum; et inter uina fugam Cynarae moerere superbae; Terentius: Vultis ne eamus uisere?; sic: cogis me flere, discedere, ridere; item illa: Pergis pergere?, tendis tendere, abiit abire. Pro accusatiuo cum praepositione: Terentius, Heaut.: Desine deos gratulando obtundere tuam esse inuentam gnatam, id est: propter inuentam esse gnatam; Plautus, Most.: Moestus est sese has aedeis uendidisse; Lucanus: O faciles dare summa deos eademque tueri difficiles, id est: ad dandum et tuendum; Virgilius: Nam me discedere fleuit, id est: Ob meum discessum. Pro sexto casu. Cicero, 1 Tusc.: Hominum quanta sit mens difficile est existimare; idem, Oratore: Esse igitur in oratione numerum quendam non est difficile existimari; sic: Dignus amari, contentus scripsisse, indignor seruire malis; Ouidius: O puer dignissime credi esse deus; Plautus, Epid.: Ego sum defessus reperire, uos defessi quaerere; Sallustius, Hist.: Audito regem in Siciliam tendere, id est: Audito regis itinere. Ex his iam liquet latine et usitate dici Tempus est abire, quod multi putarunt tum graecam esse phrasin, tum poetis tantum concessam. Liquet etiam infinitum non sumi pro imperfecto, ut dicere pro dicebat, nam intelligitur uerbum aliquod; uide coepit in ellipsi uerborum. Verba Quintiliani sunt libri 9 cap. 3: At quae prae detractionem fiunt figurae breuitatis nouitatisque maxime gratia petuntur; quarum una est ea quam libro proximo in figuras distuli, synecdoche, quum substractum uerbum aliquod satis ex caeteris intelligitur, ut Caelius in Antonium: "Stupere gaudio graecus"; simul enim auditur "cepit". Haec Fabius acute, nisi uocasset synecdoche quae est ellipsis. Melius Donatus in Hecyra, Iniurias uiri omnes ferre, 'figura", inquit, "ellipsis est". |
Copyright(c) de la versión electrónica 2004 Carlos Cabanillas. Proyecto GRAMMATICVS. |