[XIII]
|
|
CAPVT XIII
De aduerbio: nullum casum regit, nisi pro nomine accipiatur. Aduerbium uidetur dici quasi aduerbum, quia uerbis uelut adiectiuum adhaeret, ut bene dormit, grauiter disputat, lente ambulat. Et est proprius modus in uerbis, non ut grammatici putabant comminiscentes imperatiuum, subiunctiuum caetera, quos nos ex coniugationibus sustulimus, supra lib. 1 cap. 13. Iunguntur et aduerbia aliis partibus, ut bene doctus, bene mane, ualde uelociter; sed hic etiam modus, quo aliquid fit aut est, significatur. Aduerbia, nisi pro nomine accipiantur, nullum casum regunt, ut crurum tenus; tenus non est praepositio, quum genitiuum habet, ut satis uini. O, dicunt, regere tres casus, ut O uir fortis atque amicus!, O curas hominum, O Caesar inuicte. "Sed quum dicunt", ait Caesar Scaliger, "O esse optandi, tantum abest ut assentiar, ut etiam utinam putem esse interiectionem, neque enim modum ullum apponit uerbo; idem enim est amarem et utinam amarem; et O mihi praeteritos referat si Iuppiter annos! idem est Heu! quare mihi non refert Iupiter? Neque omnino uocandi ullum aduerbium sit; nihil enim detorquet aut addit aut tollit a nomine". Haec ille. Vide quae supra, lib. 1 cap. 13, dicta sunt. Quo et unde sunt qui dicant regere accusatiuum, quia dixit Horatius: Quo mihi fortunam si non conceditur uti?; et Cicero: Quo mihi Martis signum pacis amatori?; Horatius: Vnde mihi lapidem, quorsum est opus? unde sagittas?; Iuuenalis: Vnde tibi frontem libertatemque parentis? Sed in his deest uerbum paro. Vide in ellipsi. En et ecce non regunt accusatiuum uel nominatiuum. Vide ellipsim uerborum. |
Copyright(c) de la versión electrónica 2004 Carlos Cabanillas. Proyecto GRAMMATICVS. |