[V]

 

HomeIntroducciónTexto LatinoTexto EspañolFicha

carlos.cabanillas@edu.juntaextremadura.net

[I][II][III][IV][V][VI][VII][VIII][IX][X][XI][XII][XIII][XIV]

Texto español

CAPVT V

 

De uerbo substantiuo sum, fuo, fio

et de his formis: mea interest, tua refert.

     Fundamentum siue radix omnium uerborum est uerbum substantiuum, quod graece φύω latine fuo uel fio dicitur. Et φύω quidem a φύσις, id est, natura, dici certum est, nisi mauis a φύω, φύσις.Et uerbum ἐστί, latinis est, et εἰμί, sum, apte et uere uerbum est substantituum, repugnante etiam Caesare Scaligero, cap. 112, qui contendit per uerbum hoc etiam accidens significari, ut Caesar est albus; in quo quantum fallatur ostendimus alibi, quum disputauimus contra dialecticos accidens non praedicari de substantia; nam in uoce albus deest homo; alioqui sonaret: Caesar est albus Caesar. Vide ellipsim in principio.

     Tua interest, nostra non refert dixi esse accusatiuos plurales. Hoc praeclarum inuentum debemus Caelio Calcagnino in Epistolis, deinde Iulio Caesari Scaligero. At isti, quia meum inuentum esse credunt, sibi ducunt palmarium, quum me impugnant. Ego tamen, ut meum defendam.

     Praepositio ante uerbum nunc compositum uerbum efficit, nunc fertur in casum ulteriorem, ut argutos interstrepere anser olores, de quo late Lambinus, lib. 2 od. 7. Ad hunc modum se habet interest; dicimus enim murus interest inter me et te, et mea interest hoc facere, id est: est inter mea negotia. Horatius: Nihil intra est oleam; nihil intus in nuce duri, id est: Nihil est intra oleam duri; idem: Villa, quae superest Claudi cauponas, id est: quae est super cauponas. Hic ualde miror acumen grammaticorum, qui comminisci potuerunt mea, tua, sua esse ablatiuos singulares; pudet recensere rationes quibus id probent; aliquas tamen, honos sit auribus, proferam. Ablatiuus re, inquiunt, poscit mea, tua, sua, nam interest mea idem est quod est in re mea; sed falluntur cum suo Calepino; neque enim dicitur latine hoc est in re mea, sed e re mea, aut in rem meam. Addunt praeterea: quia re est foemininus ablatiuus, ideo additur mea; nae isti Lynceos habent oculos, qui ablatiuum re tam clare prospexerint. Iam deinde miseret me Laurentii, qui dicat sonantius dici interest mea quam interest meo, quia mea collocatur in medio et est uox suauior. Contra hos aduoco Aristotelem, ex cuius doctrina scimus uoces compositas nullam habere rationem partium singularium, imo nec partes ipsas aliquid significare; nam in hoc nomine, omnipotens, omni nihil significat, quatenus est pars dictionis, sicut nec potens. Quur igitur dices re in compositione posse esse aliquid, cui addas mea, tua, sua?; nam in uoce agricola non potest addere ad to agri, felicis uel fertilis.

     Sed quid in grammaticorum tenebris refutandis operam perdimus ac non potius in his uerbis suppositum clarissime ostendimus? Cicero, Att. lib. 3 epist. 19: In Epirum me statui conferre, non quo mea interesset loci natura; idem, 4 Fin.: Mihi non satis uidemini considerare quid intersit naturae quaeque progressio; Terentius, Ad.: Hoc pater ac dominus interest; Plautus, Most.: Pluma haud interest patronus an cliens fuat; Terentius, Ad.: Quid ista, Aeschine, nostra?; subintelligitur intersunt uel referunt; syntaxis est: Aeschine, quid ista sunt inter nostra negotia; Donatus, ad illud Terentii in Phormio, Quid tua malum id refert, subdit: Et quaere quomodo dicatur quid mea, quid tua; an deest ad, ut sit ad mea, ad tua?; haec Donatus, qui etiam si omnino scopum non attigit, tamen contra grammaticos accusatiuos, non ablatiuos esse iudicauit.

     De uerbo refert, aut potius refero, minus est dubitandum; semper enim actiuum est, etiam in mea refert, tua non refert, ut hic puer patrem refert, id est: repraesentat; hoc rem tuam minime refert. Sed accipe uerum suppositum; Cicero, Att.: Quid refert una sententia omnium?; Varro, lib. 1: Haec uarietas maxime refert; Plinius, lib. 7 cap. 6: Incessus in grauida refert; et lib. 11 cap. 51: Multum tamen in his refert et locorum natura; et lib. 16 cap. 33: Neque terrae tantum natura circa has refert; et cap. 39: Infinitum refert lunaris ratio; et lib. 17 cap. 24: Refert et tempus anni; et lib. 18 cap. 21: Plurimum enim refert soli cuiusque ratio; et cap. 31: Longitudo in his refert, non crassitudo; Lucretius, lib. 4: Vsque adeo magni refert studium atque uoluntas. Hinc intelliges apertissime errare grammaticos quum dicunt mea, tua, sua esse ablatiuos foemininos, quia ex illorum regula in oratione infiniti uerbi dicendum est: Dico uel arbitror meam referre; aiunt meam interesse, non mea; sed contra Plinius, lib. 14: Manifestum est patriam solumque referre, non uuam; et lib. 21: Diximus et terram referre plurimum. Dicimus itaque latine mea interest, nostra refert, regis interest, cuius uel cuia interest, uel refert; subintelligitur officia, opera, munera, uel negotia. Et interest ab inter, non a re, componi disserte indicant illi horatiani uersiculi, sat. 2 lib. 1: Rem patris oblimare malum est ubicumque; quid interest in matrona, ancilla peccesue togata.

     Tum praeterea, si uerum esset ablatiuum re in interest et refert -ego in interest re non inuenio- mouere has tragoedias, illud re deberet produci; sed Horatius dixit in Arte: Intererit multum Dauusne loquatur an herus. Non igitur illic re est, sed inter. At dices: in refert impersonale re producit, quia significat res fert. Quam hoc falsum sit disputauimus in Arte, quum de re egimus in quantitate.

[I][II][III][IV][V][VI][VII][VIII][IX][X][XI][XII][XIII][XIV]


Copyright(c) de la versión electrónica 2004 Carlos Cabanillas. Proyecto GRAMMATICVS.