[IX]

 

HomeIntroducciónTexto LatinoTexto EspañolFicha

carlos.cabanillas@edu.juntaextremadura.net

[I][II][III][IV][V][VI][VII][VIII][IX][X][XI][XII][XIII][XIV]

Texto español

CAPVT IX

 

Supinum in -um admittitur, in -u excluditur.

 

     Ex numero gerundorum est etiam supinum; geritur enim a participio in -tus, ut caetera in participio in -dus; et dicitur supinum quia supine, hoc est negligenter, agat, et pene ociosum et superuacaneum sit. Nam orationes quae possunt fieri per hanc uocem crebrius ad alias transferuntur, ut discedo lecturus, discedo ad legendum, discedo ut legam, discedo lectum. Tum praeterea, quum raro inueniatur, rarius accusatiuo iunctum reperitur. Virgilius: Suspensi Euripilum scitatum oracula Phoebi mittimus; idem: Venimus huc lassis quaesitum oracula rebus; Terentius: Cur te is perditum? Semper iungitur uerbis motum significantibus; et motus etiam est in illis: Collocauit filiam nuptum; conduxi te cantatum; admitte me spectatum.

     Amatu, lectu, auditu mire conturbant grammaticos. Mihi partim sunt datiui quartae inflexionis, partim ablatiui, quibus modus significatur. Datiui exempla sunt: Mirabile uisu; horrendum auditu, id est: oculis uel auribus. Nam datiuus quartae antiquitus frequentior erat in -u, ut Gellius testatur, lib. 4 cap. 16. Virgilius, 8: Altissima uisu; idem: Mirabile uisu, id est, oculis; nam ipse alibi dixit: Oculis mirabile monstrum; Valerius Maximus, lib. 15: Ergo quod auditu nouum est; Plautus, Bac.: Ista lepida sunt memoratu, ubi aliqui legunt memoratui. Sed altius haec expendamus. Si terminatio in -u supinum uerbum esset, aliquando haberet a uel ab; deinde uidemus hanc uocem suscipere adiectiuum; Plautus, Stic.: Tuo arcessitu uenio huc; Quintilianus, lib. 8: Rebus atrocibus uerba etiam ipso auditu acerba magis conuenissent; Plinius, lib. 20: Caepae satiuae olfactu ipso caligini medentur; Gellius, lib. 12: Eos uersus assiduo memoratu dignos puto; Tacitus, lib. 20: Copias recenti lectu auctas; Liuius, 37: Et eodem armatu cares; Statius, 9 Theb.: Longo defessa redibat uenatu; quod etiam testimonium indicat hanc terminationem iungi uerbis motum uel locum significantibus; et sic dici uenio uenatu, ut uenio agro, uenio de uenatione. Plautus, Men.: Obsonatu redeo; Statius: Quem tu uenatu rediturum in limine primo operiens; Cato, Rust. Primus cubitu surgat, postremus cubitum eat. Praeterea iunctura ipsius orationis indicat esse nomen; Liuius,lib 31: Id dictu quam re facilius; Plinius, 7 cap. 1: Paruum dictu, sed immensum aestimatione; si dictu supinum est, etiam aestimatione supinum erit; Cicero, in Pisonem: Quis enim te auditu, quis ullo honore, quis denique communi salute dignum putauit?; idem, pro Cluent.: Quam leuia generis ipso, quam falsa re, quam breuia responsu; Curtius, lib. 4: Id consilium non ratione prudentius quam euentu felicius fuit; idem, lib. 8: Quis caetera auditu maiora quam uero sustinere posse credebat?; Valerius Maximus, lib. 9: Nec ipsa uerba relatione familiaria quam dictu fastidienda sunt; Tacitus, lib. 1. Lucos uisu ac memoria deformes. Delirant igitur qui dicunt hoc supinum significare passionem, nisi uelis dicere nomina etiam aliquando hanc passionem significare; nam quum dicis Laude et amore dignum, poteris exponere ut ametur et laudetur. Sed ostende, obsecro, hanc tuam passionem in his et similibus; Cicero: Perpessu aspera; Liuius, 10: Migratu difficilia; idem, in proemio: Vnde foedum incaeptu quod uites, foedum exitu, id est: Vt exeat uel sine ipso; idem, lib. 1: Eo tempore in regia prodigium uisu euentuque mirabile fuit; idem, 25: Consilia audacia prima specie laeta sunt, tractu dura, euentu tristia; sed opponit Laurentius: Si essent haec nomina haberent alios casus. O plumbeum pugionem! Quid illa? In promptu, natu maior, noctu, diu, sponte, astu, impete, uitatu, petitu, suppetias, inficias et mille huiusmodi? Sed quid mirum si concedamus et alios casus, quum legamus semper Nuptui dare, et ueno exercere, et posita ueno apud Tacitum, lib. 6, Praedae et diuisui esse apud Liuium lib. 33. Denique illud quod supinum ultimum uocabant, ablatiuus uel datiuus est, per quem modum explicamus, ut si quaeras quo pacto aliquid sit mirabile, respondebo: Visu, auditu, dictu, memoratu, exitu.

[I][II][III][IV][V][VI][VII][VIII][IX][X][XI][XII][XIII][XIV]


Copyright(c) de la versión electrónica 2004 Carlos Cabanillas. Proyecto GRAMMATICVS.