[III]

 

HomeIntroducciónTexto LatinoTexto EspañolFicha

carlos.cabanillas@edu.juntaextremadura.net

[I][II][III][IV][V][VI][VII][VIII][IX][X][XI][XII][XIII][XIV]

 Texto español

CAPVT III

 

Enumerantur ordine actiua multa quae hactenus

credita sunt neutra impersonalia uel deponentia.

     Quoniam ex Aristotele citauimus omnem motum aut actionem aut passionem esse nihilque medium quod neutrum possit uere appellari, consentaneum erit uerba neutra reiicere, quibus uidelicet id quod non est in rerum natura uelint grammatici nuncupari. Ratio illorum, si ratio ea dicenda est, sic habet: uidemus uerbum amo significare actionem, et uerbum amor passionem, sed uerbum sedeo in medio amborum est, quia nec actionem nec passionem significat. Sed falluntur qui haec comminiscuntur, nam si uerum scrutari uelint, inuenient profecto actiua omnia in duplici constituta differentia; quaedam enim uni tantum accusatiuo iunguntur, ut uiuo, sedeo, dormio, quaedam uariis accusatiuis, ut amo, amplector, iudico; in illis non apponitur accusatiuus, quia certissimus, in his apponitur, quia incertus. Vnde illa quae tu uocas absoluta, uera et prima sunt actiua, et in primo loco actiuorum collocanda. Itaque sedeo magis actiuum est quam amo et percutio; Aristoteles enim et Cicero in Topicis hanc regulam nobis tradunt: quae se ipsis contenta sunt meliora sunt quam quae egent aliis; et uero quum dicis Petrus sedet, dormit, iocatur, in quolibet horum sensum absoluisti, ita ut nihil desiderari uideant; at quum dicis Petrus fregit, percussit, uidit, imperfectum sensum reliquisti, propterea quod manca illa uerba sunt sine accusatiui appositione.

     Nunc ad uerba enumeranda me conuerto quae falso neutra putantur, in quibus illud uelim mihi concedi, quod superius probatum est, satis mihi esse ad probandum uerbum aliquod esse actiuum, si in passiua testimonia citentur, etiam illorum quae dicuntur ab istis impersonalia, ut caletur, egetur, curritur, peccatur; nam si, ut iam diximus, impersonalia illa ficta in passiua nulla sunt, hae uoces, egetur, caletur, actiuum uerbum satis superque demonstrabunt, ut egetur: subintelligitur egestas: egeo egestatem. Vbicumque item participium in -dus, -da, -dum reperitur, siue solum in -dum, sine cum substantiuo, semper denotat uerbum actiuum, ut seruiendum est: subintelligitur seruire; micandum est: subintelligitur micare.

     Abstineo. Nebrissensis esse actiuum fatetur; sed quum Horatius dixit: Abstineto irarum calidaeque rixae, neutrum esse arbitratur; sed male; uide hellenismum; abstine maledictis, uel a maledictis neutrum multi arbitrantur; sed deest accusatiuus; Brutus ad Atticum: Vt se maledictis non abstineat.

     Abeo. Vide eo.

     Abnuo. Sallustius, Iug.: Hic milites fessos itineris magnitudine et iam abnuentes omnia.

     Abutor. Philippus Beroaldus ad Suetonium: Dicimus, inquit, abutor hanc rem et hac re; Terentius: Nam in prologis scribundis operam abutitur; Cato, Rustie.: Donec omne caseum cum melle abusus fueris; Plautus, Bacch.: Nos aurum abusos; idem: Nam hoc argumentum alibi abutar; idem, Trin.: Qui abusus sum tantam rem patriam. Vide utor. Quum dicimus abutor hac re deest tò abuti uel usum.

     Accidit. Accido fere idem est quod cado; et sicut in cado intelligitur tò cadere, sic in accido. Tacitus: Accidit ad genua illius, scilicet se uel casum.

     Adeo domum nel ad domum neutrum putant; tu semper actiuum putato, nam dicimus adeo urbem et urbs aditur; et adeo ad urbem, scilicet uiam uel iter; Tacitus: Oceanus nauibus aditur; Linius: Libri per duumuiros sacrorum aditi; Ouidius. 6 Fast.: Sacra uir intrabo non adeunda uiro; Cicero: Illa pericula adeuntur in praeliis; Columella: Sed granaria scalis adeantur.

     Adolere uerbenas. Nemo actiuum esse negabit; at uero percrescere contendunt esse neutrum. Sed dicimus adoleuit aetatem et adoleuit ad aetatem scilicet se. Hinc saepe adulta aetas, adultus Aretummus, adulta uitia; uide Nonium et nostra Paradoxa in euphemismo. Adolescit, inquit Festus Pompeius, ab olesco, id est, cresco, uenit; sic enim legi debet. Vnde fiunt adultus, adolescens, altare, quod in illo ignis excrescat. Adolescit puer, scilicet se uel to adolere.

     Adulor tibi et adulor te dicimus. Sed in illis supprimitur cognatus accusatiuus, ut apud graecos δουλεύειν δουλίαν; Tacitus, lib. 6: Ne codicilis quidem Neronem aut Tigellinum aut quem aliorum praepotentium adulatus est; idem, lib. 15: At nunc colimus externos et adulamur; Columella, lib. 7, cap. 12: Furem adulantur; Cicero adulari fortunam alterius dixit, 2 diuin.; Adulo etiam dixerunt ueteres; Cicero. 2 Tusc. ex poeta ueteri: Pinnata cauda nostrum adulat sanguinem; Valerius Maximus: Si Dionysium non adulares, ista non esses; Lucretius: Gannitu uocis adulant. Hinc uidetur Cicero traxisse passiuum, off. 1: Cauendum, inquit, est, ne assentatoribus patefaciamus aures, nec adulari nos sinamus; Valerius Maximus: Tribunus militum adulandus erat; idem, lib. et cap. 3: Cuius clementiam non adulatus Mucius; idem, lib. 4: Ephestionem more persarum adulata.

     Aduersor, id est, uersor, uel uerto me tibi et , ut uerto, saepe reticet accusatiuum se, ut in glaciem uertere lacunae, sic aduersor reticit etiam accusatiuum, ut aduersari animo, libidini, sententiae. Tacitus, lib. 1, expressit accusatiuum: Sua facinora aduersari deos lamentatur; et lib. 17: Sed ambitionem scriptori facile aduersaris; ibidem: Vidistis deos infaustam adoptionem aduersantes.

     Aestuo. Statius: Pisaeumque domus non aestuat annum. Annotat Turnebus, lib. 5, cap. 3 et lib. 21, cap. 8: Papinius, inquit, none dixit 'aestuat annum' ut si aestuat aestum quis diceret?

     Allatrare eius magnitudinem solitus erat, Liujus 38; Plinius, lib. 2, de Oceano: Interna maria allatrat; Columella, in praefatione: Locupletissimum quemque allatrandi.

     Ambutare uiam soloecismum putat esse Quintilianus; rectius dixisset pleonasmum, nam, ut ambulare uiam uel iter est archaismus et pleonasmus, ita longum uel difficile iter ambulare necessario et eleganter dicetur. Quum uero dicitur ambulare per uiam, deest accusatiuus cognatus, nam et ambulatur uia apte dicitur. Cicero, 2 Fin. dixit de Xerxe: Ambulare maria et terram nauigare; Plinius, lib. 23, cap 1: Si ambulant ut stadia bina. Vide sedeo.

     Anhelare scelus dixit Cicero, 2 Cat.; auctor ad Herennium, lib. 4: Anhelans ex infimo pectore crudelitatem; Cicero, 2 Nat. deo.: Tunc gelido ualidum de pectore frigus anhelans; Persius, sat. 1: Grande aliquid, quod pulmo animae praelargus anhelat; Cicero, 3 Or.: Verba inflata et anhelata.

     Annuit omnia omnibus, Catullus in epithalamio.

     Appellare ad litus. Deest nauim uel accusatiuus cognatus. Valerius Maximus, lib. 1, cap. 7: Quum ad litus nauim appulisset; Terentius: Animum ad scribendum appulit. Vide in ellipsi nauim.

     Ardeo te uidere, ardet in illa, ardebat amore?, ardet in arma, scilicet ardorem, uel tò ardere. Et, ut dicendum erat ardeo ardorem, sic dicimus ardet pecunias, ardet uirginem, Corydon ardebat Alexin. Vide palleo.

     Arrideo. Cicero, de opt. gen.: Quum aut non adhibeantur ad causas, aut adhibiti derideantur; nam si arrideantur esset id ipsum atticorum; A. Gellius: Cneus Flauius id arrisit.

     Aspirare. Virgilius: Ventosque aspirat eunti; Quintilianus in praefatione: Tantum ingenii aspiret; Columella, lib. 1 cap. 6: Et modicis fenestellis Aquilonibus inspirentur.

     Assentabor quidquid. Dicet mulier: Placet. Sed hic melius desideratur praepositio. Terentius, Eun.: Postremo imperaui egomet mihi omnia assentari; quamquam Lambinus legit assentiri.

     Assentior et assentio. Plautus, Amp.: Mihi quoque adsunt testes, qui illud quod ego dicam assentiant; Cicero, 4 Ac.: Vitiosum est assentiri quidquam falsum; idem ad Octauium: Timet multa, assentitur omnia; idem: Caetera assentior Crasso; idem: Nam neque ego assentior illud Theophrasto.

     Assurgo. Cicero in Senectute: Haec enim ipsa sunt honorabilia, quae uidentur leuja atque communia: salutari, appeti, decedi, assurgi; idem, 1 Inu.: Vt maioribus natu assurgatur; Suetonius, Aug.: Assurrectum ab uniuersis in theatro. Sed dices haec esse impersonalia; at ego Platoni et Aristoteli accedo, qui uerbum sine supposito negant esse posse.

     Attinet, attineo idem fere quod teneo seu tango; quare si haec actiua, et illud quoque. Plautus, Bacch.: Ita me uadatum amore uinctumque attines; idem, Cap.: Nunc iam cultros attinet; Tacitus, lib. 1: Ni proximi prehensam dextram ui attinuissent; ibidem: Post discordiis attinemur; idem, lib. 13: Cuius cura attinebat damnata ueneficii nomine Locusta; ibidem: Velut uinculo seruitutis attineri; ibidem: Si ultra unam alteramque noctem attineretur; ibidem: Sed imperium eius attinuerunt senatores; ibidem : Ne tamen segnem militem attinerent; idem, lib. 3: Attineri publica custodia; Apulleius, de Mundo: Quinque coniuges copulae his ordinatae uicibus attinentur. Quum dicimus Hoc attinet ad me, deest se uel accusatiuus cognatus.



Copyright(c) de la versión electrónica 2004 Carlos Cabanillas. Proyecto GRAMMATICVS.