[III-a]

 

HomeIntroducciónTexto LatinoTexto EspañolFicha

carlos.cabanillas@edu.juntaextremadura.net

[I][II][III][IV][V][VI][VII][VIII][IX][X][XI][XII][XIII][XIV]
[III-a][III-b][III-c][III-d][III-e][III-f][III-g]

Texto español

 

     Bellare, scilicet bellum; Homerus: ἄπρεκτον τόν πόλεμον πολεμήζομεν, id est: infectum bellum bellamus. Vide pugno.

     Cadendum est in unius potestatem, Cicero, Att. lib. 8. Cado igitur actiuum est, nam hoc participium nisi a uerbis passiuis non descendit, ut scelus in illud non cadit, scilicet casum uel se.

     Caleo, id est babeo calorem; unde metaphorice calere uirginem uel uirgine; et fuisse aliquando transitiuum indicat Plautus, Cap.: Quasi quum caletur, cocleae in occulto latent; idem, Truc.: Quum caletur maxime, id est: quum calor est uel fit calor; Terentius: Ego illius sensum pulchre caleo.

     Careo pecuniarum, id est: habeo caritatem pecuniarum; careo pecuniis, id est: caritatem a uel de pecuniis; esse actiuum indicat illud Terentii, Heaut.: Praeterquam tui carendum quod erat. Et olim frequenter habuit expressum accusatiuum; Nonius: Carere rem bonam dici potest; Turpilius: Meos parentes careo; Plautus: Colum colloraria caret; idem, Curc.: Quia id quod amo careo; careo pecuniam citat ex Catone Caesar Scaliger; Nebrissensis quoque accusatiuo iungebat, ut meos careo.

     Caueo te actiuum est Nebrissensi, at uero caue tibi neutrum; non ita est, sed caueo tibi subintelligitur damnum uel malum. Vide metuo. Plautus, Most.: Iubet cauere malam rem prius; satis tritum est caue tibi malum; qua figura dixit Cato cap. 5 Rust.: Scabiem pecori uel iumentis caueto; Cicero, initio Top.: Quum mihi meisque multa saepe cauisses; et 1 0ff.: Et huic simile uitium in gestu motuque cauetur; Frigora et iurgia cauere dixit Ouidius; Sallustius, Iug.: Ita nec caueri anceps malum; Suetonius, in Galba: Cauere periculum; et Cicero: Cauere insidias et intemperantiam; idem, 1 Orat.: Quam sit bellum cauere malum; idem: In cauendo bello et praedicendo; idem Attico: Caetera quae quidem prouideri poterunt, cauebuntur; eidem: O hominem cauendum mihi; eidem: Fidem uobis habendam non esse, me uero cauendum.

     Cede maiori, concede praeceptori, decedam furori tribunicio, decedere somno: subintelligitur locum. Vide locum in ellipsi; Plautus in argumento Asinariae: Cedit noctem filius; Valerius Maximus , lib. 1, cap. 5: Ego uero, inquit, libenter tibi meam sedem cedo; ita enim lego ex antiquis manuscriptis; Vlpianus cedere acton supplicationes dixit; Virgilius: Cedat ius proprium regi; Valerius Maximus, lib. 4: Ille cessit eam Bianti; ibidem: Eam prouintiam collegae cessit; idem, lib. 5, cap. 7: Carissimam coniugem filio sao cedere non dubitauit. Concedi, decedi et succedi passim sunt apud Ciceronem.

     Certare cum aliquo. Subintelligitur certamen; μάχην μάχεσθαι, ut in Sacris: Bonum certamen certaui; Sedigitus poeta de Terentio: Multos incertos certare hanc rem uidimus; Horatius: Magna minorue foro si res certabitur unquam; Ouidius, 13 Met.: Certatam lite deorum Ambraciam, ubi Regius satis insulse ait: Participium contra Grammatices rationem formatum; Plautus, Bac.: Nunc specimen specitur, nunc certamen certatur.

     Cesso. Virgilius: Cessas in uota precesque; subintelligitur cessationem; Terentius: Cessatum usque adhuc est; Virgilius: Quidquid apud durae cessatum est moenia Troiae; Ouidius, 4 Fast.: Cessatis in aruis. Haec participia passiui uerbi sunt, et passiuum sine actiuo nusquam erit.

     Coeo. Virgilius: Coeant in foedera reges; subintelligitur coitionem, uel potius societatem, nam coire societatem et coita societas adeo crebra sunt apud Ciceronem, ut superuacaneum sit haec repetere. Vide societas in ellipsi.

     Coeno. Apuleius, lib. 4: Saliares se coenasse coenas crederet; idem, lib. 9: Sacrificales epulas coenitabat.

     Collacrymo. Cicero, pro Sestio: Histrio casum meum toties collacrymauit; sed hic potest deesse praepositio et cognatus casus.

     Commisereor. Commisereatur interitum eius, Gellius, lib. 7, cap. 5.

     Comperendinato. Asconius in passiua: Ne rursum comperendinato iudicio.

     Conclamare. Ouidius, 13 Met.: Conclamat socios; Caesar: Conclamare uictoriam; idem: Conclamatur ad arma; Lucanus: Quum corpora nondum conclamata iacent.

     Concrepo. Vide crepo.

     Concurro. Cicero: Concurritur undique ad commune incendium restinguendum; Horatius: Concurritur, horae momento, subintelligitur concursus, ut curro cursum et cursus curritur. Vide curro.

     Confligo. Confligitur magna ira, Claudianus; subintelligitur conflictus; Cicero: Confligendum puto; idem: Caute confligendum est.

     Compluitur. Vide pluo.

     Conqueri fortunam aduersam, non lamentarj decet, Cicero; Pauperiem meam conqueror, Plautus. Conqueri libidines, uim, contumeliam ciceroniana sunt. Vide queror.

     Coniurare. Sallustius: Sed antea coniurauere pauci contra rem publicam, in quibus Catilina fuit, de qua quam uerissime potero dicam, id est: Coniurauere coniurationem, de qua coniuratione caetera. Agmina coniurata, fratres coniuratos passim legimus.

     Consulo tibi putant esse neutrum, sed deest utile uel commodum, ut prospicio tibi. Vnde in passiua bene tibi consulitur. Cicero, 7 Epist.: Ego tibi ab illo consuli mallem. Vide utile in ellipsi et mfra prospicio.

     Consuesco. Lucretius, lib. 6: At nunc brachia consuescunt firmantque lacertos; Columella, lib. 6: Nam ubi plaustro aut aratro iuuencum consuescimus; Sallustius, Iug., in oratione Marii: Ita ad hoc aetatis a pueritia fui, ut omnes labores, pericula consueta habeam. Hoc uerbum et similia saepius habent pro accusatiuo orationem, ut consueuisti carmina scribere. Vide insuesco.

     Contingit. Apuleius, Asino: Sed ut primum occursoriam potionem et incoatum gustum extremis labiis attingebat adolescens; Ouidius, 1 Met.: Contigerat nostras infamia temporis aureis; idem 2: Contigit ora sui; Lactantius, lib. 2: Sed tamen Cicero materiam tam copiosam et uberem strictim contigit.

     Contendere cursum, dixit Virgilius; Plautus, Cist.: Quis est, qui recta platea cursum huc contendit suum? Contendere poplitem, tormenta, uincula passim leges.

     Contremisco. Vide metuo.

     Crepo. Horatius: Sulcos et uineta crepat mera; idem: Si quid Stertinius ueri crepat; idem: Quis post uina grauem militiam aut pauperiem crepet?; idem, 2 Carm.: Quum populus frequens laetum theatris ter crepuit sonum; Propertius, lib. 3: Et manibus faustos ter crepuere sonos; Martialis: Et Tartesiaca concrepat aera manu; Petronius arbiter: Et concrepans aera omnes excitauit; idem: Timalcio lautissimus homo digitos concrepuit.

     Corruo. Vide ruo. Plautus: Ibi me corruere posse aiebas diuitias; Propertius, lib. 4: Vouerat et spolium corruit ille Iouis.

     Corusco. Virgilius, 10 Aen.: Strictumque coruscat mucronem; et lib. 8: Duo quisque Alpina coruscant gesa manu.

     Curro. Vide concurro, decurro. Virgilius, 5 Aen.: Currit iter tutum non segnius aequore classis. Vide Priscianum in cursus curritur; Cicero, 3 0ff.: Qui stadium currit; Iuuenalis: Curritur ad uocem iucundam; Terentius: Si qua est laboriosa, ad me curritur; Cicero, 7 Ver.: Curritur ad praetorium; Virgilius: Nec si cuncta uelim breuiter decurrere possim. Vitam decurrere, decursa uita, decurso spatio. Decurritur, decurrebatur passim obuia. Vide sedeo.

     Decedo. Vide cedo et assurgo.

     Decet, dedecet. Ouidius 1 Met. : Ista decent humeros gestamina nostros; Statius: Si non dedecui tua iussa; Ouidius: Neque dominam motae dedecuere comae; idem : Lacrymae decuere pudicam; Sallustius, Iug.: Quae ab imperatore decuerint, omnia suis prouisa.

     Declino. Plautus, Aul. : Declinaui paululum me extra uiam; Ouidius, 2 Met.: Neu te dexterior tortum declinet ad anguem. Dicimus declinare cursum, urbem, mala, et mala declinantur, et a malis declinare.

     Decurro. Vide curro.

     Deficio. Horatius: Animus si te non deficit aequus; Ouidius: Deficior prudens artis ab arte mea; Quintilianus: Aqua ciboque defecti; Varro, lib. 3 Rust. cap. 16: Ne deficiant animum. Dicimus deficiunt me pecuniae, et mihi pecuniae. Caesar: Quum tela militibus deficerent, subintelligitur se.

     Dego. Cicero, pro Sylla: Vt cum Lentulo et Catilina et Cethego foedissimam uitam et miserrimam degeret; idem, pro Roscio: Vitam in egestate degere; Catullus ad Manlium: Otia parato degeret in talamo; Lucretius, lib. 2: Quantisque periclis degitur hoc aeui, quodcumque est. Vide uiuo.

     Degenerare a parentibus. Subintelligitur se uel genus; Columella, lib. 7 cap. 12: Venus canibus carpit uires animosque degenerat.

     Delinquo. Vide pecco.

     Deliro. Lactantius, De opificio Dei, cap. 6: Illius enim sunt omnia, quae delirat Lucretius.

     Desino artem, Cicero; et Suetonius, Tib.: Artem desinituros promittentibus ueninum dedit.


[III-a][III-b][III-c][III-d][III-e][III-f][III-g]


Copyright(c) de la versión electrónica 2004 Carlos Cabanillas. Proyecto GRAMMATICVS.