[III-e]
|
|
|
Parco tibi. Deest accusatiuus cognatus qualiscumque sit, nam parcere alicui rei est esse parcum in illa re; Virgilius, 10: Argenti atque auri memoras, quae multa talenta natis parce tuis. Idque indicat passiuum; Cicero, 2 Att.: Nec parcitur labori; Liuius: Precantes ut a caedibus et ab incendiis parceretur; Plinius, lib. 16: Nec corpori ipsi parcitum; et lib. 17: Parcitur uestigiis; admittit et alios accusatiuos, ut peccatum errorem, culpam; Gellius, 16 cap. 19: Vitam modo sibi ut parcerent; Terentius: Nihil parcunt seni; idem: Hanc ego uitam parsi perdere?; ubi perdere est accusatiuus. Parcere a sanguine, et caedibus: subintelligitur manum, nam parcere est abstinere, ut parcere pecuniis. Pareo. Statius: Non adeo parebimus omnia matri; Gellius, lib. 2: Quaedam non esse parendum. Si uelis in iis deesse praepositionem, non repugnabo, dum accusatiuum cognatum intelligas, iuxta illud Liuii lib. 9: Dicto paretur; Cicero: Cui paretur. Parturio. Horatius 1 Carm.: Nec parturit imbres perpetuos. Pascitur herbas et herbis, dicimus. Virgilius, Georg.: Pascuntur et arbuta passim; et 3: Pascuntur uero syluas et summa Lycaei. Paueo. Subintelligitur pauorem; Tacitus: Plures bellum pauescere; Lucanus, lib. 7: Pauere pugnam; Silius: Pauescere prodigia; Tacitus, lib. 1: Nec imperitum adulescentulum nec seditiosum exercitum pauescerent. Vide pallere, et aestuo et metuo. Peccare peccatum graecis est tritum: ἄμαρτειν ἀμαρτίαν. Hinc eleganter legimus in Threnis: Peccatum peccauit Hierusalem; Cicero, 1 Nat.: Empedocles autem multa alia peccans in deorum opinione turpissime labitur; ibidem: Atque etiam Xenophon paucioribus uerbis eadem fere peccat; idem, 1 0ff.: Quo in genere in republica multa peccantur; idem, Parad.: Multa peccant; Terentius, Ad.: Te plura in hac re peccare ostendam; Sallustius, Iug.: Quae deliquisset multa fore sperabat. Penetrare in aedes. Subintelligitur penetrationem, uel se, uel pedem. Gellius, lib. 5: Speluncam nactus in eam me penetro et recondo; Plautus, Trin.: Quin prius me ad plures penetraui; ibidem: Ne penetrarem me usquam; idem, Amp.: In fugam se penetrare; idem, Men.: Nec hunc intra portam penetraui pedem; Tacitus, lib. 5: Nihil tamen Tiberium magis penetrauit; Statius, 4 Silu.: Lumina penetrata mortis; Apulleius, lib. 8 Met.: Improuisi conserto gradu se penetrant. Pereo compositum est ab eo et, ut eo, uiam dicimus; sic pereo uiam, id est perficio uiam; unde pro mori accipitur; et qua forma dixit Virgilius Corydon ardebat Alexin, sic dixit Plautus, in Truc. Tres unam pereunt adolescentes mulierem; Plautus, Epid.: Heccine ubi scibit senex, puppis pereunda est probe; Homerus, 3 Iliad.: Σύ δὲ κακόν σιτόν ὄλκαι, id est: Tu autem malam mortem peribis. Vide obire. Pergo in urbem. Subinteligitur iter uel pergere, nam apud Plautum tritum est pergo pergere, ut in Pseudol.: Pergitis pergere; Cicero, in Acad.: Itaque confestim ad eum ire perreximus; Liuius: Triginta nauium classe ire obuiam hosti pergit; Sallustius, Iug.: Igitur Carthagine duo fratres missi maturauere iter pergere; Cicero, in Arato: Post hunc ore fero Capricornus uadere pergit; idem, Att.: Pergo praeterita; Liuius, lib. 22: Pergit deinde ire sequentibus paucis; Virgilius 6: Obseruans quae signa ferant, quo tendere pergant; Cicero, 1 Diu.: Si ire perrexisset; Valerius Flacecus, lib. 4: Contra omnes ualidis tenui discrimine remis pergere iter; graece βῆ δε ἰέναι, id est: Pergit ire. Pertaedet. Vide poenitet. Piget. Vide poenitet. Plango. Ouidius, 13 Met.: Consuetaque pectora plangit; idem: Plangitur et trepidans adstringit uincula motu. Placeo. Plautus, Trin.: Si illa tibi placebit, placenda dos quoque est, quam dat tibi; idem: Forma placita est; Ouidius, 2 Fast.: Est uirtus placitis abstinuisse bonis; Horatius, 4 Carm.: Quod spiro et placeo, si placeo, tuum est. Plaudo. Pro accusatiuo cognato alios etiam recipit; Virgilius 6: Pars pedibus plaudunt, choreas et carmina dicunt; Statius, 1 Sylu.: Aquas plaudere natatu; idem 5: Nec fratrem cestu uirides plausere Theramnae; Cicero, Att.: Propter uicinum malum nec uictoria quidem plauditur; quidam emendarunt uictoriae; sed utroque modo passiuum est; Cicero, de orat.: Nemo pedem supplosit in illo iudicio; Martialis, 12: Puluereumque fugax hipprodromon ungula plausit. Pluere. Caesar Scaliger, cap. 9: Ineptiunt autem qui pluit et huiusmodi putabant autodetera, quum tamen sit actiuum uerissimum; 'pluit sanguinem' et 'lapides', dicimus in historiis; et 'terra compluta est'. Haec ille. Apulleius, lib. 1 Flor.: Totum istum spatium, qua pluitur et ningitur; adagium: Asinus compluitur; itemque: Complutitur neque sole aduritur; Plautus: Quam mihi amor et cupido in pectus perpluit meum. Huc refer omnia uerba quae dicuntur naturae. Propertius, lib. 2: Sollicito lacrymas depluit a Sypulo. Poenitet me peccati nihil aliud est quam poena tenet me peccati; Plautus, Stich. scen 1: Et me quidem haec conditio nunc non poenitet; Accius, apud A. Gellium, lib. 13, cap. 2: Neque id sane me poenitet. Igitur illa quinque uerba, miseret, taedet, pudet, piget, poenitet proprie actiua sunt; ut piget me hujus rei, id est: Pigritia huius rei piget me, uel tenet; et in passiua legimus: Error pudendus, magister non poenitendus, et uerba pigenda, dixit Ouidius; Terentius, Ad.: Facite quod uobis lubet; idem, Phor.: Quare obsecro ne plus minusue faxit quod nos postea pigeat; Plautus, Cas.: Ita nunc pudeo; idem, Men.: Adolescens, quaeso loquere tuum mihi nomen, nisi piges; uide supra cap. 1 de personalibus, lib. 3. Liuius, lib. 1: Sub haud poenitendo magistro; Seneca, lib. 1 de ira: Ira taedet quae inuasit; Suetonius, Iul.: Pertaesus ignauiam suam; idem: Pertaesus morum peruersitatem; Terentius: Non te haec pudent? Potior. Plautus, Asin.: Fortiter malum qui potitur; idem post: Potitur bonum; Terentius: Hic potitur gaudia; idem: Sine labore patria potitur commoda; Lucretius, lib. 3: Quorum unus Homerus sceptra potitus caetera; Ouidius, 9 Met.: Nec tamen est potienda tibi; Cicero, 1 Tusc.: Sic ad decem millia annorum gentem aliquam urbem nostram potituram putent; Pacuuius, citante Nonio: Regnum potior, coniugem macto inferis; Sisenna, lib. 4 Hist.: Omnia quae diximus loca statim potitus; idem: Hostes loca superiora potiti. Praesideo. Tacitus, lib. 3: quae ubi cognita P Velleio - is proximum exercitum praesidebat - alarios equites et leuis cohortium mittit in eos; idem, lib.4: Et haud spernenda illic ciuium sociorumque manus littera Oceani praesidebat. Procedo in urbem. Subintelligitur iter uel uiam; Caesar, 1 Gall.: Iam processerant uiam tridui. |
Copyright(c) de la versión electrónica 2004 Carlos Cabanillas. Proyecto GRAMMATICVS. |