[II]
|
|
|
CAPVT II
Omnia uerba esse actiua aut passiua. Reiiciuntur neutra et communia et commenticiae grammaticorum species. Grammatici nescio quo errore inducti uerba omnia in quinque genera diuiserunt: actiuum, passiuum, neutrum, commune, deponens. Nobis autem, inquit Caesar Scaliger, satis sit uniuersum uerborum ambitum in duo diuidere, quae actionem et passionem significent, quemadmodum horum utrumque ad unum, quippe ad ipsum 'Est', quod est utriusque radix et fundamentum. Hanc Scaligeri rationem sic confirmare possumus: Philosophia, id est, recta et incorrupta iudicandi ratio, nullum concedit medium inter agere et pati; omnis namque motus aut actio est aut passio; imo, si rem penitus inspicias, actio et passio nihil differunt nisi ratione quadam, sicut accliue et decliue. Id quod docet Aristoteles, 3 Physic., cap. 3. Quare, quod in rerum natura non est, ne nomen quidem habebit; Nihil enim agens, inquit Cicero, ne cogitari quidem potest quale sit; idem secundo De nat. deor.: Mihi, inquit, qui nihil agit esse omnino non uidetur. Quid igitur agent uerba neutra, si nec actiua nec passiua sunt? Nam si agit, aliquid agit; si uiuit, aliquid uiuit. Cur enim concedas rem agentem in uerbis, quae neutra uocas, si tollis quid agant? An nescis omnem causam efficientem debere necessario effectum producere? Deinde etiam effectum non posse consistere sine causa? Quanto rectius Aristoteles, qui libro primo De generatione et interitu asserit in omni actione alterum esse quod agat, alterum quod patiatur. A philosophis, inquis, ista sumis; metuebam ne a lenonibus diceres; quasi ulla sit ars quae possit esse a ratione aliena. Itaque uerba neutra neque ulla sunt, neque natura esse possunt, quoniam illorum nulla potest demonstrari definitio. Sed si philosophos spernis, audi etiam grammaticos antiquos. Priscianus: Verbum est pars orationis cum temporibus, sine casu, agendi uel patiendi significatiuum. Hac, inquit, definitione omnia tam finita quam infinita uerba comprehenduntutr, et neutra etiam, quae dicuntur absoluta; et deponentia omnino naturaliter uel in actu sunt uel in passione. Eadem fere Antonius Nebrissensis, lib. 3: Verbum, inquit, est pars orationis declinabilis, cum modis et temporibus, agendi uel patiendi significatiua. Apertius Caesar Scaliger: Quibus, inquit, manifestum est uerba neutra non esse ab actiuis seiuncta. Fatentur itaque omnes, quum rationem admittunt ducem, uerba tantum in actiua et passiua posse diuidi. Sed statim reuertuntur ad ineptias grammaticas multa genera uerborum comminiscentes, et quod peius est, per terminationes in -o et -or diuidentes; quasi uerborum natura per terminationes et accidentia, non per essentiam esset indicanda. An aliud est afficio te iniuria, aliud prosequor te iniuria? et osculor te et basio te? Actiua haec sunt omnia natura, quocumque fine terminentur. Nam quae uocantur deponentia, actiua omnino sunt; neque enim ideo ita dicuntur, quia sint aliud genus ab actiuis, sed quia fuerunt aliquando communia, quae simul actionem et passionem significarent; sed quia deposuerunt passiuam significationem, dicta sunt deponentia, quasi dicas actiua deponentia. Quum igitur in usu fuerunt uerba communia, nulla erant deponentia; nunc, quia sunt deponentia, nulla erunt communia. Quis enim nunc latine dicat Tu amplecteris a me?, et tu oscularis a me? et liber interpretatur a praeceptore? Quod si dicas reperiri aliqua participia in utraque significatione, dicam id totum esse a me, qui assero aliquando fuisse uerba communia, quorum uestigia remanent in aliquibus participiis. Quid quod ex tuis deponentibus adducam participia passionem significantia? Ante Ciceronem multa uerba fuerunt communia; unde ipse in Officiis citat ex ueteri poeta: O domus Anti, quam dispari domino dominaris; inserit et Sallustius in Iugurtha orationem C. Memmii, in qua legitur: Quidquid sine sanguine ciuium ulcisci nequit. Cicero in Oratore perfecto dixit: Pes enim qui adhibetur ad numeros partitur in tria; partitur ibi passiuum esse a partio dicendus est, non commune, quamquam mihi locus suspectus est; et fortasse legendum numeros partitur, id est, diuidit. Itaque iam constat omnia uerba aut esse actiua aut passiua, ut ex Aristotele comprobauimus; unde falsum est et illud quod ex Cathegoriis dialectici disputant: inter agere et pati medium esse iacere et stare, situm esse; nam si iacet, aut sedet, aut situs est, aliquid agit: sedet enim sessionem, et stat stationem. Ego enim illas cathegorias siue praedicamenta Aristotelis non esse multis argumentis possum comprobare. Multo minus illa ferenda sunt apud philosophos et theologos tristissima de actionibus permanentibus et transeuntibus. Nam si actio est, aliquid agit. Turpiter lapsi multis modis grammatici qui uerba seu actiua, seu neutra, siue deponentia in species partiti sunt. Primo quia species in grammatica non id quod tu fingis significant, sed id quod lib. 1, cap. 3 significauimus. Deinde nemo est qui non uideat uerba primae speciei, siue ordinem uocare malis, esse etiam uel sextae, uel quartae, et aliarum etiam esse posse. Nam amo te dicimus et insania est amare tanti, et id te amo, et quid nos amas de fidicina istac, et ubi sunt qui amant a lenone apud Plautum. Itaque si omnia uerba sunt diuersarum specierum, quid opus est his speciebus, id est tricis et fallacus? Dicam clarius: si omnia uerba sunt omnium ordinum aut si nullum uerbum in his ordinibus habet propriam sedem, ita ut in aliam transire non possit, manifesta insania est iis speciebus puerorum ingenia distorquere. Postremo in hoc maxime peccatur: quod etiam si uerum sit ueba primae classis regere accusatiuum, quisnam sit ille accusatiuus ignoratur; quid enim est apud latinos foemina reponit genus aut mas reponit genus, nullo monstrante?; aut quis unquam dixit ego amo deum et deus amatur a me?; num etiam dices facio orationem et do tibi damnum et multa huiusmodi? Ex optimis scriptoribus haec discenda sunt, non ex arte grammatica. Nec grammatica docet latine loqui., sed latinum sermonem ad artem refert, ut tu postea ex latina imitatione latine loqui discas. Quum igitur, secluso uerbo substantiuo, omnia uerba sint aut actiua aut passiua, intelligendum est actiua omnia uel in uarios transire accusatiuos, ut facere uerba, fidem, finem, uel in unicum tantum, id est, in suum, ut uiuere uitam, mori mortem, egere egestatem, furere furorem; de quibus Ruffinianus, Rhet. lib. 2, sic ait: Figura per pleonasmum, ut 'mortem occumbere' et 'obire diem' et tuiuere uitam' et 'pugnare pugnam et 'ire iter'; in quibus siue addas, siue tollas accusatiuum, idem manet sensus et totidem uirtute uocabula enumerantur. Idem enim est uiuo et uiuo uitam; idem careo pecuniarum et careo caritatem pecuniarum; idem est egeo medici et egeo egestatem medici. Vnde enim esset in passiua egetur, sedetur, statur, nisi actiue diceretur egeo egestatem, sedeo sessionem, sto statum siue stationem? Sed iam nobis obiicies cur hos accusatiuos non inuenimus; quia uitium esset apponere uel saltem archaismus, nam olim frequens erat nocere noxam, seruire seruitutem; nunc, nisi addendum sit adiectiuum, pleonasmus erit; ut enim superuacuum est dicere gaudemus gaudium, ita necessario dicemus tuum uel alineum gaudium gaudebimus, hunc furere furorem, consimilem ludere ludum. Et Graecis quidem, ut inquit Budaeus in Commentariis, familiare est omnibus uerbis seu transitiuis, seu absolutis, seu passiuis, seu deponentibus, nomina substantiua ab eisdem deducta in accusatiuo casu subiicere. Illud porro non est leuiter aduertendum: uerba quae uni tantum accusatiuo deseruiunt, ut uiuo, dormio, posse multos alios recipere, dummodo per translationem idem significent quod proprius accusatiuus. Recte enim dicas de aliquo auaro uiuit pecunias, id est: tota illius uita nihil aliud est quam merae pecuniae; Virgilius: Corydon ardebat Alexin, id est, ardor quem ardebat Corydon erat Alexis; in Sacris aptissime dictum est: Terra germinet Saluatorem; sic dicimus somniat thesaurum; Cicero, lib. 13 epist. 28: Tum studia illa quibus ante delectabamur nunc etiam uiuimus; Adrianus Turnebus, lib. 10, cap. 1 Aduersariorum, super illud Persei Iratum Eupolidem praegrandi cum sene palles, Audacte?; inquit, dictum est 'pallere Eupolidem', ut si diceret: pallere pallorem, quod est: qui palles quod tam impense illis poetis operam impenderes, ut decolorem contraxeris insano labore uultum. Haec ille. Similia sunt: Alios suspirat amores, crepat sulcos et uineta, de quibus suis locis. Aduertendum insuper accusatiuum cognatum, qui est in uerbis simplicibus, posse etiam in compositis subintelligi, ut obiit, interiit, periit, scilicet uiam uel iter. |
Copyright(c) de la versión electrónica 2004 Carlos Cabanillas. Proyecto GRAMMATICVS. |