[I]
|
|
|
CAPVT I
De constructione uerborum. Exploduntur impersonalia grammaticorum. In uerborum constructione duo consideranda sunt: concordia et rectio. Concordia est mutua complexio nominis et uerbi, quando nomen in debitam uerbi personam seu domicilium recipitur; quae coniunctio ostendit uerbum esse personale. Rectio est quum uerbum ostendit uires et effectum in rem aliquam; unde uerbum ostenditur actiuum uel passiuum. Dicamus igitur de personalium concordia primum, deinde de actiuorum et passiuorum rectione. Veteres, inquit Fabius, uerba modo et nomina et coniunctiones tradiderunt: uidelicet quod in uerbis uim sermonis, in nominibus materiam, quia alterum est quod loquimui; alterum de quo loquimur, in coniunctionibus autem complexum eorum esse iudicauerunt. Haec Fabius. Si igitur oratio, quemadmodum caeterae res natura constantes, forma et materia constat, sine nomine et uerbum nullus unquam sermo efformabitur, quod elegantissime ostendit Plato in dialogo De ente in haec uerba: hospes: "Duo sunt genera declarationum earum quae in uoce fiunt ad rerum naturam significandam". Theetetus: "Quo pacto?"; hospes: "Vnum quidem onomata, id est nomina, alterum réemata, id est uerba, uocatur"; Theetetus: "Dic utrumque"; hospes: "Declarationem, qua actiones significantur, uerbum dicimus"; Theetetus: "Sic est"; hospes: "Signum autem uocis agentibus ipsis impositum, nomen"; Theetetus: "Prorsus"; hospes: "Ex solis nominibus continue prolatis oratio nunquam efficitur, neque rursus ex uerbis absque nominibus pronuntiatis"; Theetetus: "Quomodo ?"; hospes: "ut ambulat, currit, dormit, et alia uerba, quaecumque actiones significant; quamuis omnia eo ordine uerba continenter quis protulerit, nunquam efficiet orationem". Theetetus: "Quomodo uero?"; hospes: "Rursusque quum dicitur leo, ceruus, equus, caeteraque nomina, quae ipsos agentes significant, efferuntur; nondum hac continuatione efficitur oratio. Nullum enim hoc uel illo modo negotium aut otium, neque natura uere uel ficte significant prolata, priusquam ipsis nominibus uerba misceantur; quando autem adaptantur, statim fit sermo, et prima horum complexio, licet breuissima, est oratio"; Theetetus: "Quomodo uero ista dicis?"; hospes: "Quum aliquis dicit 'homo discit', nonne hanc orationem et primam et exiguam esse ais?"; Theetetus: "Recte". Haec et alia latius Plato. Idem affirmat Aristoteles in principio secundi Peri hermeneias; ex his elicimus etiam uerbum per se sumptum nihil aliud esse quam uocem quandam nihil prorsus significantem, nisi suppositum accedat; eaque causa mouit Platonem et Aristotelem ut, quum de uerbo agerent, in tertiis personis tantum exempla proponerent, ut sanatur, aegrotat, currit, dormit; si enim aegroto et curro dixissent, orationis, non uerbi, exemplum adduxissent. Vbicumque igitur fuerit in oratione uerbum aliquod, nisi suppositum intelligas aut aliunde quaeras, sensus nullus apparebit. Vnde ridicula sunt grammaticorum impersonalia, quae totum Platonis et Aristotelis dogma euertunt. Euertamus et nos sigillatim eorum impersonalia exemplis adducendis. Accidit, contingit, euenit, liquet caetera cur dicantur impersonalia non uideo, quandoquidem nunquam supposito carebunt. An obscurum est infinitum uel totam orationem sumi pro supposito? Sed accipe clara supposita; Ouidius, 1 Met.: Mox ubi creuerunt naturaque mitior illis contigit; idem, 2 Met.: Nec contigit ullum uox mea mortalem. Vt igitur dicimus accidit aegritudo, calamitas, morbus, ita dicimus accidit ut ille ueniret; Cicero, pro Milone: Qui dies quam crebro accidat, experti debemus scire; Terentius: En accido ad tua genua. Contingo idem fere est quod tango; Horatius: Nam neque diuitibus contingunt gaudia solis; Ouidius: Contigerat nostras infamia temporis aures. Euenire idem quod uenire; sed haec probatione non egent. In uerbis quae falso dicuntur naturae, ut pluit, fulminat, lucescit, placet Linacro et doctis intelligi suppositum cognatae significationis; quae causa est ut fere nunquam nisi in tertiis personis reperiantur. Sed nihil erit impedimento quominus uerbum pluit primam personam habere dicatur, si modo loquatur deus. Integra ergo est oratio: pluit pluuia, fulget fulgur, lucescit lux. Licebit tamen pro proprio recto suppresso aliud exprimere, ut Deus pluit et pluunt lapides; Plautus, Mostellaria: Malum quum impluit caeteris, non impluat mihi; Martialis, lib. 4: Qua uicina pluit Vipsanis porta columnis; Tibullus, lib. 2: Multus ut in terras deplueritque lapis; Statius: Saxa pluunt; Plinius, lib .2, cap. 6: Effigies quae pluerat spongiarum fere similis fuit; Virgilius: Non densior aere grando nec de concussa tantum pluit ilice glandis; idem: Magnus dum Caesar ad altum fulminat Euphratem; idem Porta tonat coeli; Plinius in proemio: Quanto tu patris ore laudes tonas; Cicero: Ioue tonante et fulgurante; Terentius: Lucescit hoc iam; sic enim dispungendus est locus, nam hoc antiqui coelum appellarunt; Plautus, Amp.: Eamus, Amphitruo, lucescit hoc iam; idem, Curc.: Nam hoc quidem haud multo post luce lucebit; Cicero, pro Mil.: Et elucescet aliquando ille dies. Miseret, taedet, piget, pudet, poenitet nominatiuum habent cognatum, ut in genitiui constructione diximus; sed hunc non exprimunt, utpote certissimum. Alios tamen admittunt: Terentius, Ad.: Quem neque pudet quidquam, neque metuit quemquam; Ouidius, ad Pisonem: Nec pudeat Phoebaea Chelys; Martialis: Nulli, Thai, nega; sed si te non pudet istud, hoc saltem pudeat, Thai: negari nihil; Plautus, Pseud.: Quod pudet facilius fertur quam illud quod piget; idem, Merc.: Nihil Charine, te quidem quidquam pudet; Lucanus: Semper metuit, quem saeua pudebunt supplicia; Terentius, Phorm.: Quod te obsecro, ne plus minusue faxit, quod nos postea pigeat; idem, Ad.: Non te haec pudent; Seneca, lib. 1 de ira: Ira ea taedet, quae inuasit, id est, detestatur et odio habet; Gellius, lib. 1: Verbis eius defatigati pertaeduissent; Cicero: Plura me ad te scribere pudet, ubi infinitum pro supposito est; Plautus, Epid.: Id ne pudet te?; idem, Cas.: Ita nunc pudeo atque ita nunc paueo; Valerius Flaccus, lib. 2 de Vulcano: Adclinem scopulo inueniunt miserentque fouentque. Delectat, iuuat, decet, oportet, libet personalia et uere actiua sunt siue in tertiis siue in aliis personis. An quum dicis multos castra iuuant et hostem ferire iuuat, illic iuuant est personale, hic impersonale. Ridiculum. Cicero, pro Balbo: Est enim aliquid quod non oporteat, etiam si liceat; quidquid uero non licet, certe non oportet; Terentius: Adhuc Archillis, quae adsolent quaeque oportent signa ad salutem esse, omnia huic esse uideo; idem: Haec facta ab illo oportebant, Syre; Lucanus , lib. 3: Non robore picto ornatas decuit fulgens tutela carinas; Cicero, 1 0ff.: Nec uelle experiri quam se aliena deceant; id enim maxime quemque decet, quod est cuiusque maxime suum; Plautus, Stic.: Secundas fortunas decent superbiae; idem, Pseud.: Vbi lepos, iocus, risus, uinum, ebrietas decent; Martialis, in Spectaculis, de leone occisso: Herculeas potuit qui decuisse manus; finge leonem loqui; apte diceret: Ego deceo manus Herculeas; Statius, lib. 10 Theb., elegantissime usus est prima persona, quum sacerdos quidam sic ad Apollinem adloquitur: Si non dedecui tua iussa tulique prementem; Columella, lib. 5, cap. 12: Mulieres quidem, si lactis copia premuntur, cythisum aridum in aqua macerari oportet; Plautus, Most.: Nam quod tibi lubet, idem mihi libet. Curritur, statur, ambulatur uere personalia sunt et uere passiua, ut trepidabatur a Caesare; deest trepidatio, nam sine nomine et uerbo non fit oratio. Nomen uoco rectum ipsum cum Aristotele; uidit hoc Priscianus, lib. 18, sic disputans: Sed si quis et haec omnia impersonalia uelit inspicere penitus, ad ipsas res uerborum referuntur; et sunt tertiae personae, etiam si prima et secunda deficiant; unde participia inueniuntur: curritur cursus et decurso spatio. Idem paulo post: Teste sapientissimo domino Apollonio et doctore meo Theotisto, quod in Institutione artis grammaticae docet, possunt habere intellectum nominatiuum ipsius rei, quae in uerbo intelligitur Nam quum dico 'curritur', 'cursus' intelligitur; et 'sedetur sessio', et 'ambulatur ambulatio', 'euenit euentus'; sic et similia; quae res in omnibus uerbis etiam absolutis necesse est ut intelligatur ut 'uiuo uitam' et 'ambulo ambulationem' et 'sedeo sessionem' et 'curro cursum'. Haec aurea Prisciani uerba si grammatici intellexissent, non tot tenebris hactenus essent offuscati. Apollonii uerba si quis requirat, haec sunt ex libro 3: μέλει Σοκράτει, ὅσπερ ἐπίνω καὶ αὐτὸ ἀναδέχεσθαι νοουμένην εὐθεῖαν, τὴν κατὰ του παρυφισαμένου πράγματος ἐν τῷ μέλει. Contra Priscianum stulte admodum et proterue debacchatur Agustinus Saturnius, lib. 3 cap. 1. in suo sophistico Mercurio, quem nostra Minerua supplantabit. Illius uerba sunt: Nec satis habes, Prisciane, quod ipse te leuitatis infamas, nisi etiam Apollonium et Theotistum praeceptorem tuum una tecum traducas? Dii te eradicent, Prisciane, cum tua ista doctrina: sic enim primum tollis omnia impersonalia passiuae terminationis. Nam quibus uerbis nominatiuus eiusmodi intelligitur, ea manifeste sunt personalia; deinde sic omnibus passiuam tribuis significationem. Verum enimuero ratio tamen isthaec tua, si uera, ea per totam uerbi naturam ac declinationem subintelligatur oportet; neque enim maior ratio praesentis quam caeterorum temporum. Itaque qui nominatiuus uerbo praesentis temporis per te intelligitur, idem uel per totam reliquam eiusdem uerbi naturam ac declinationem subintelligatur necesse esL Quare, quum Tacitus ait 'procursum ab hoste', et Cicero 'non est ab isto perseueratum’, et Plinius Caecilius 'a quibusdam reclamatum est', et Liuius 'migrandum est a parentibus', hic ego te, hic te appello, Prisciane; dic, obsecro: tuus iste nominatiuus in huiusmodi uerbis praeteriti perfecti temporis recte intelligi potest? Nullum enim excipis, nec tempus nec impersonale. Age, periculum faciamus: 'procursum est procursus'. Dii boni, quid hoc portenti est? 'perseuerandum est perseueratio 'proclamatum est proclamatio', 'migratum est migratio', 'sessum est sessio' 'ambulatum est ambulatio', 'peroratum est peroratio'. O mentis inops! qui intellectus iste tuus! quae dicendi ratio, uel potius quae insania? Haec ille futilis Mercurius. Nunc Mineruam audiamus: Dii te eradicent, Augustine, cum tuis istis cauillis. Sic enim tollit Priscianus omnia impersonalia passiuae terminationis; fateor libentissime; quis enim sanus non tolleret? Nam quibus uerbis nominatiuus eiusmodi intelligitur, ea manifeste sunt personalia, ut tu uerissime asseris. Deinde: sic omnibus passiuam tribuit significationem; fateor id quoque; nam quae dementia est dicere curritur, ‘todos corren’, pugnatur, ‘todos pelean’, uiuitur, ‘todos viven’, quum potius dicendum sit: 'córrese', 'peléase', 'vívese', ut hac melius itur in agrum,'por aquí se va mejor al campo'? Praeterea qui magis tibi uenit in mentem haec uerba significare actionem quam caetera passiua ut amatur, legitur? Nam si curritur ab omnibus significat omnes currunt; ueritas amatur ab omnibus significat omnes amant ueritatem, et caedimur ab hostibus, hostes caedunt nos. Decepit te grammaticorum turba, quae plane sensu communi caret. Tertium quod Prisciano obiicis est hoc: si in curritur et ambulatur intelligitur cursus et ambulatio, in cursum est et ambulatum est intelligetur cursus et ambulatio. O mentis inops, quae te uexat dementia? Hic te cum fustibus agendum erat, non ratione. An nescis omnia uerba in -or carere praeteritis? Quae te impulit dementia ut procursum est, perseueratum est esse praeteritum uerbi diceres? Participia sunt, Augustine; et quum participium dico, nomen adiectiuum dico. Dicimus enim decursus est campus, decursa est aetas, decursum est spatium. Tum denique, quotiescumque participium siue adiectiuum sine substantiuo ponitur in neutrali terminatione pro substantiuo desiderat uel totam orationem, ut nuntiatum est regem uenire, uel infinitum sui uerbi, ut pugnatum est - subintelligitur pugnare -, uel denique deest negotium, ut lectum est - deest negotium -. Et quum dicimus in actiua uiuo, curro, dormio melius intelligitur infinitum (quod uere nomen uerbale est, ut Priscianus docet) quam aliud nomen. Propiusque adhaeret nerbo suum infinitum quam nomen ipsum uerbale, ut uiuo uiuere quam uiuo uitam, et curro currere quam curro cursum; atque ita in passiua: curritur currere et cursum est currere. Et haec Prisciani fuit doctrina, quam tu nullo modo es assequutus. A Prisciano stat Linacer, lib. 6, quum agit de ellipsi: Appellatiuum, inquit, aliquod eiusdem significationis cum absolutorum caeterorumque neutrorum passiuis iis, quae nos genus uocamus tertium passiuorum, subaudiri Apollonio ac Prisciano placere uideo, ut quum 'sedetur sessio', quum 'curritur cursus'. Quod si quem tantorum uirorum auctoritas mouet, non uideo cur is uerba huiusmodi impersonalia statuat potius quam personalia per defectum nominatiui, qui uidelicet certus est, et propterea non apponitur. Nam qui ab hoc eiusdem significationis nominatiuo diuersus est, is, utpote incertus, plane proferendus est. Ouidius: Tum tertia uiuitur aetas; Martialis: Tota mihi dormitur hyems; Horatius: Magna minorue si res certabitur unquam. Hactenus ille. Nunc ad actiuorum disputationem transeamus. |
Copyright(c) de la versión electrónica 2004 Carlos Cabanillas. Proyecto GRAMMATICVS. |