[VII]
|
|
CAPVT VII
Cupio esse diuitem latine dicitur; Cupio esse diues, graece. Valla, lib. 3 cap. 23: 'Spero tibi esse bonus amicus', 'credo tibi fuisse fidelis' proprie dicitur; per accusatiuum uero non, nisi alterum accusatiuum addas qui antecedat infinitum hoc modo: 'Spero me tibi esse bonum amicum', 'credo me tibi fuisse fidelem'. Hoc dictum, inquit Budaeus in commentariis linguae graecae, improbare uidetur illud Ciceronis, pro Quint.: Ne, ut par quidem sit, postulat; inferiorem esse patitur; et Att., lib. 10: In Italia autem nos sedentes quid erimus, nam medios esse iam non licebit; Caesar: Tenuem sectemini praedam, quibus licet esse fortunatissimos; Curtius: Ad uestras manus confugio, inuitis uobis saluum esse nolo. Haec Budaeus. Sed quia ex his quae ille adducit multa peruertunt aut inuertunt grammatici, planius haec disquiramus. Infinitum esse, dici, haberi, fieri et similia, quocumque casu praecedente, postulant semper accusatiuum, si modo respiciat praecedentem; qui autem praecessit casus, accusatiuus erit expressus uel subauditus,ut Cupio dici doctum, Praeceptoris interest esse doctum, Licet uobis esse beatos, Vtor amico cupienti fieri probum. Barbare enim docet Ascensius in Vallam: Miserere uolentis tibi esse amici, et Damnor a nolente esse bono. Quum uero dicimus dicor esse felix, Cupio dici doctus, Non uacat tibi esse quieto, graeco more dicitur, atque ita ut latinis canonibus defendi non possit, ut in hellenismo disputabitur. Nunc autem, quia nec Laurentius nec recentiores hanc loquendi formam, cupio esse doctum, latine dici non posse arbitrantur, eas ex antiquissimis auctoribus comprobemus; et praeter illa quae Budaeus uere et apte in medium produxit, haec attentis auribus considerate; Plautus, Cist., scena 1: Quia ego nolo meretricem dicier; Cicero, de opt. gen. orat.: Quare si quis erit qui Thucydidio genere causas in forum dicturum esse profiteatur, is caetera; Virgilius, 8 Aen.: Hoc signum cecinit missuram diua creatrix, si bellum ingrueret, Vulcaniaque arma per auras laturam auxilio; Curtius, 8: Octoginta talenta constituit laturum Alexander; Terentius, And.: Dicam aliquid iam inuenturum patri; ibidem: Vt dicam esse ducturum patri; ibidem: Nam pollicitus sum suscepturum; idem, Eun.: Is hodie uenturum ad me constituit domum; Horatius, lib. 1, epist. 7: Vir bonus et prudens dignis ait esse paratum; ibidem, epist. 16: Pulchra Lauerna, da mihi fallere, da iustum sanctumque uideri; idem, 1 Serm.: An, ut ignotum, dare nobis uerba putas?; idem: Quo tibi, Tulle, sumere depositum clauum fierique tribunum?; Varro, 8 Ling.: Quum hic liber, id quod pollicitus est demonstraturum, absoluerit, finem faciam; Lucanus, 2: Concessa pudet ire uia ciuemque uideri; Martialis 1: Erras, meorum fur auare librorum, fieri poetam posse qui putas tanti, scriptura quanti constet; Ouidius, Epist.: Est mihi supplicii causa fuisse piam; Met. 9: Et me dignus eras, uerum nocet esse sororem; Martialis: Esse sat est seruum iam nolo uicarius esse; Quintilianus, lib. 7: An huic esse procuratorem liceat; et 4: Procuratorem tibi esse non licet; Terentius: Nam expedit bonas esse uobis; Ouidius, 13 Met.: Non haec sententia tantum est fida, sed et felix quum sic facit esse fidelem; idem, in Nuce: Nocet esse feracem; ibidem: Nudam tamen expedit esse. Nec profuerit grammaticis ex dogmate repetere: Si praecesserit datiuus datiuum sequi aut accusatiuum; longe enim falluntur. Nam datiuus ille non praecedit, nam in illo, Non licet esse tibi esse bono, syntaxis est: Esse bono non licet tibi, et est graeca loquutio, de qua in hellenismo. Imo ego sic statuo: ubi fuerint diuersae sententiae orationes, nos non posse loqui sine accusatiuo, ut Praeclarum est esse poetam; beatissimum est felicem mori; melius est mori pauperem quam diuitem. Cuius generis sunt illa quae citauimus: Quantum est esse Iouis fratrem, et Nocet esse sororem; Cicero, Marcello, 4 Epist.: Denique si fuit magni animi non esse supplicem uictori. Sed et in hac parte graecos non fraudauerim et eorum phrasim imitantes; Lucanus: Tutumque putauit iam bonus esse socer; quod damnat Valla; sed fallitur, ut mox dicetur. |
Copyright(c) de la versión electrónica 2004 Carlos Cabanillas. Proyecto GRAMMATICVS. |