[VIII]
|
|
|
CAPVT VIII
Vox in -dus semper participium passiuum est. Voces in –di -do etiam passiuae nisi accusatiuum expressum habeant. Tempus est legendi librorum usitate dicitur.
Gerunda dicuntur a gerendo uel gerundo, quod a passiuo participio gerantur et gubernentur. Apud Liuium saepe legimus Pro re bene gerunda; et Seruius in Virgilium saepe dicit Gerundi modus, quamuis aliquando per errorem scriptum sit Gerundii modus. Olim a participio in -dus quatuor gerebantur uoces quae accusatiuum regerent, et a participio in -tus una tantum, ut lectum libros. Vox in -dum, siue in recto siue in accusatiuo, ut Legendum est libros uel legendum esse libros, regebat accusatiuum; Varro, 7 Ling. Lat.: Quocirca radices eius in Hetruria non in Latio quaerendum est; ibidem, lib. 9: Quum inquiunt utilitatis causa introducta sit oratio, sequendum, non quae habebit similitudinem, sed quae utilitatem; ibidem: Sic enim omnes repudiandum est artes; Lucretius, lib. 1: Multa nouis uerbis praecipue quum sit agendum; idem: Motu priuandum est corpora quaeque; Varro, Rust.: Canes paucos et acres habendum. Sed hae phrases, quas Cicero non agnoscit, quamuis ex ipso et Caesare aliqua nobis falso obiiciantur, in desuetudinem abierunt. Ab eadem antiquitate est illud: Venit ad recipiendum pecunias; Varro, Ling. 9: Ad discernendum uocis uerbi figuras. Multi hodie sic loquuntur et testimonio bonorum auctorum id se facere existimant, sed falso, nam quae asseruntur ex Cicerone testimonia aliter iam leguntur, ut Ad orandum deos pro ad orandos deos. Valerius Maximus, lib. 5 cap. 2: Super hoc aedem et aram fortunae muliebri eo loco quo Coriolanus exoratus fuerat faciendum curauit; alii legunt faciendam; sed ex antiquitate faciendum potest retineri; sic enim antiquissimi loquebantur. Liuius, lib. 7, Ad conciliandum gratiam, et lib. 26, Ad urbem unam oppugnandum; sed utroque loco ex ueteribus libris legit Carolus Sigorius conciliandam et oppugnandam. Neque obstat illud Ciceronis in Hercule Prodici: Ad eligendum quam quisque uiam sit ingressurus; nam ibi tota oratio est pro substantiuo, ut si dicas: Creditum est uel credendum est Romam esse caput mundi. Recte itaque dicitur legendum est et legendum esse, sed non legendum est uel esse libros, quia illic est participium in neutrali terminatione, cuius substantiuum est tò legere, hic uero est archaismus et inusitata loquutio. Illud nero uirgilianum, lib. 11, Pacem Troiano ab rege petendum, est in accusatiuo et subauditur esse, ut liquet ex praecedentibus; sed ibi contendo legendum esse petendam, non petendum, ex codice antiquissimo manuscripto qui asseruatur Salmanticae in Collegio diui Barholomei. Lucretius, lib. 1: Multa nouis rebus praesertim quum sit agendum; sed hic optime deesse potest katà. Proprie itaque dicenda uerba gerunda contendimus in -di et -do, si tamen expressum habeant accusatiuum, ut legendi libros, legendo libros; aliter enim participia sunt in neutrali terminatione, quorum substantiuum est tò legere, ut tempus est legendi legere, hispane "tiempo es que se lea". Importune hic solent crocitare grammatici esse quaedam gerundia in -di et -do, quae significant passionem. Ego omnes has uoces, -dus, -di, -do, -dum, significare passiue asseuero, si accusatiuum non habeant. Sed excutiamus quae ab illis solent afferri, non enim in illis explicandis inanis opera sumetur. Ouidius, 5 Fast., de Arione: Pretiumque uehendi cantat, id est: uecturae; Suetonius, Claud.: Harpocratem, cui lectica per urbem uehendi ius tribuit; in his autem deest se, aut intelligitur substantiuum tò uehere uel uehi, aut dicendum est uerbum ueho peculiaris esse cuiusdam significationis, nam uector est qui uehit et qui uehitur. Linius, lib 5: Is quum in pace instituisset pueros ante urbem lusus causa exercendique producere, id est: exercitationis et lusus gratia; Varro, Rust. lib. 2 cap. 7, de equo: Si fastidium saliendi est, id est: salturae uel coitus. Iustinus, lib. 37, de quodam regio puero: Athenas quoque erudiendi causa missus, id est: eruditionis, ut sit erudiendi erudire, hispane "de la erudición" o "del enseñamiento"; idem posset dicere si de aliquo doctore loqueretur: Athenas mittitur erudiendi causa. Ouidius, de nuce: Sic ego sola peto?; soli quia causa petendi est, id est: petitionis uel tou peti. In datiuo. Plinius, lib 15 cap. 18: Nam alexandrinae uix sunt uescendo, et lib. 21 cap. 16: Radix eius uescendo est, id est: apto esui; et lib. 34 cap. 15: Ferrum rubens non est habile tundendo, id est: tunsioni; et lib. 13 cap. 12: Charta 5 emporetica inutilis scribendo, id est: scripturae; idem, lib. 31 cap. 6: Vtilis est bibendo atque purgationibus. Sic dicimus: Maturuit nubendo puella, id est: nuptui. Plautus, Epid.: Epidicum quaerendo operam dabam. Sed hoc gerundum est, alia participia. In accusatiuo falso grammatici citant ex Virgilio: Inter agendum copras, et Ante domandum boues, ubi tantum legitur: Inter agendum, et ante domandum. Cicero: Hic autem locus ad agendum amplissimus, ad dicendum ornatissimus est uisus, id est: ad actionem et dictionem exercendam; idem, 1 Tusc.: Tum multitudinem pecudum partim ad uescendum, partim ad cultus agrorum, partim ad uehendum, id est: ad uictum, cultus et uecturam. Vides passiua participia in neutrali terminatione, in quibus deest infinitum uerbi; Sallustius, Iug.: Quum Iugurtha Tisidium ad imperandum uocaretur; qui locus grauissimos uiros, non solum grammaticos, semper torsit; Cicero, lib. 9 epist. 25: Quare ades ad imperandum seu parendum potius, sic enim antiqui loquebantur; quasi dicat: Antiqui dicebant imperare alicui pecunias, id est: iubere ut pecunias soluat; sic Ades ad imperandum, id est : Vt tibi aliquid imperetur; sic Iugurtha uocatur ad imperandum tò imperari, id est: Vt imperata faceret. In ablatiuo etiam asserunt significare passionem. Quintilianus: Memoria excolendo, sicut alia omnia, augetur; Virgilius: Frigidus in pratis cantando rumpitur anguis; idem: Vritque uidendo foemina. Sed ego, ut dixi, semper significare passionem asseuero. Quid enim est aliud Defessus sum legendo quam Defessus sum legendis libris, quum in illo desit tò legere? Sic in excolendo, tò excolere, in cantando, tò cantare uel carmine; nam quae inscitia est cantando exponere cum Seruio, id est: Dum cantatur anguis? an alibi, quum dixit Virgilius Cantando tu illum, intelligemus dum cantatur?; deesse autem tò carmine satis indicant praecedentia: Carmina uel caelo possunt deducere lunam, carminibus Circe socios mutauit Vlyssis, frigidus campis cantando rumpitur anguis. Vides hic polyptoton: Carmina, carminibus, cantando. Sed in illo uritque uidendo foemina, id est: Taurus uritur, dum uidetur foemina; uidendo, id est: in tò uidere, id est: uisu ipsius foeminas, nam tò uisu potest hic passiue accipi, ut in illo Virgilii a paucis intellecto: Incipe, parue puer, risu cognoscere matrem, id est: dum fit risus; risum autem matris intelligo. Posset etiam dicere: Ridendo cognoscere matrem, id est: dum illa ridet; ut dixit: Vrit uidendo, id est: Dum uidetur, hoc est: Facto uisu. Sic intellige illud Lucretii, lib. 1: Anulus in digito subter tenuatur habendo, id est: Dum habetur, ut exponit Lambinus. Tempus est legendi librorum usitate et eleganter dicitur. Sed quae sit causa huius loquutionis multi adhuc, iidemque doctissimi, ignorarunt. Ego hanc esse causam aliquando arbitratus sum: Participia omnia et participialia uerba, quum transeunt in nomina, amittunt uerbi constructionem et more nominum genitiuum regunt, ut amans uxorem participium est, amans uxoris nomen. Sic tempus est legendi librorum id est: tempus est lectionis librorum. Postea uero mutaui sententiam et regulam hanc generalem semper esse contendo: In adiectiuo nomine seu participio semper deesse substantiuum negotium aut infinitum uerbi; ut legendum est, subintelligitur negotium uel legere, hispane: "Tiempo es que se lea". Sic tempus est legendi librorum, ita ut librorum regatur a legere, quasi dicas: Tempus lectionis librorum. Sed si dicas tempus est legendi libros, iam non participium est, sed uerbum participiale. In caeteris uero omnibus uox in -dus semper significat passionem et participium est adiectiuum. Nunc autem, quia grammaticis non ita frequens usus uidetur esse huius formae, legendi librorum, uaria testimonia proponam. Cicero, 2 Inu.: Fuit exemplorum elegendi potestas; et 5 Phil.: Antonio facultas detur agrorum suis latronibus condonandi; sic enim legit Budaeus; idem Cicero, 2 de diu.: Dolebis tandem Stoicos nostros Epicureis irridendi sui facultatem dedisse; et 5 Fin.: Aut eorum, quae secundum naturam sunt, adipiscendi; idem, de uniuers.: Reliquorum siderum quae causa collocandi fuerit caetera; Suetonius, Aug.: Permissa iocandi licentia diripiendique pomorum et obsoniorum et missilium; Plautus, Capt.: Nominandi tibi istorum magis erit quam edundi copia; Caesar, 4 Gall.: Venerunt purgandi sui causa; ibidem: Sui liberandi facultas daretur; lib. 6: Purgandi sui causa ad eos legatos mittunt; ibidem: Vt mercatores recipiendi sui facultatem non haberent; Liuius, lib 21: Nec enim uereor ne quis hoc me uestri adhortandi causa magnifice loqui existimet; Plinius, in epist.: Quum illorum uidendi gratia me in forum contulissem; Terentius, Heaut.: Date crescendi copiam: nouarum qui spectandi faciunt copiam; sic enim dispungendus est locus, qui hactenus torsit grammaticos et Budaeum; Varro, lib. 2 cap. 1 Rust.: Aliquod fuit principium generandi animalium; Gellius, lib. 5: Euathlus orandi causarum cupidus. In hac loquendi phrasi dubitaui aliquando an, quemadmodum dicimus Veni causa uidendi puellarum, possimus etiam dicere Videndi puellae; nam grammaticorum regula est: Si gerundum habet accusatiuum pluralem, ut legendi libros, poterit habere et genitiuum plurale, ut legendi librorum. At ego quaerebam cur non posset etiam habere genitiuum singularem. Terentius autem in Hecyra me admonuit utroque modo posse dici; uerba sunt Pamphili de Philomena: Ego eius uidendi cupidus recta consequor, id est: cupidus uidendi uidere eam, uel eius Philomenae; et in Phorm.: Vt neque mihi eius sit amittendi nec retinendi copia; loquitur de amica; Ouidius, 2 Trist.:Et spem placandi dantque adimuntque tui; ibidem: Olim placandi spem mihi tolle tui; de foemina; Plautus, Truc., scena Num tibi iam: Quoniam tui uidendi est copia; loquitur de meretrice. Itaque, siue de muliere siue de homine, dicas Cupidus sum uidendi tui, uel uidendi; passiuum enim est participium adiectiuum, id est: uidendi uidere. Vnde non possum non improbare illam lectionem quae circumfertur in epistola Antonii apud Ouidium: Sit modo placandae copia parua tui, quum legendum sit placandi, nam genitiui mei, tui, sui, nostri, uestri non admittunt adiectiua.Tum deinde passim dicitur placatio tui, cura uestri, amor nostri. De hoc gerundo, quum habet genitiuum pluralem, meras nugas egit Laurentius, lib. 1, cap. 27: Quoties, inquit, oporteat loqui per relatiuum, necesse est loqui per hoc gerundium, ut hic dies attulit initium dicendi quae uellem, non autem dicendorum quae uellem. Sed contra sentit Cicero, ut supra citaui: Aut eorum quae supra naturam sunt adipescendi; Suetonius, Aug.: Reparandarum classium causa, quas tempestatibus caetera; idem,Tib.: Et repurgandorum tota Italia ergastulorum, quorum domini caetera; Valerius Maximus, lib. 2: Finem profecto fruendarum opum, quibus caetera; Liuius, lib. 32: Rerum suarum, quas possent referendarum secum dominis ius fiebat. |
Copyright(c) de la versión electrónica 2004 Carlos Cabanillas. Proyecto GRAMMATICVS. |