[III-f]
|
|
Propero. Virgilius, 4 Aen.: Anna, uides toto properari litore circum; ibidem: Haec pater Aeoliis properat dum Lemnius oris; Horatius : Hoc opus, hoc studium parui properemus et ampli; forte katà; Plautus, Aul.: Nunc domum properare propero; Mortem per uulnera properare; Virgilius 9 Aen.; Plinius, Pan.: Hinc delubra occulta celeritate properantur; Tacitus, lib. 1: Inoffensum iter properauerat; Iuuenalis, sat. 3: Haec inter pueros uarie properantur; Virgilius: Properate iussa. Proficiscor. Subintelligitur uiam uel iter. Propertius, lib. 1: Magnum iter ad doctas proficisci cogor Athenas; Festus Pompeius: Profecturi uiam Herculi aut Sanco sacrificabant. Proruo. Vide ruo. Prouideo. Vide prospicio. Terentius, And.: Quae si non astu prouidentur; me aut herum pessum dabunt. Prospicio tibi, prouideo tibi. Subintelligitur utile uel commodum. Liuius: Qui sedem senectuti uestrae prospiciunt. Vide supra prospicio et utile in ellipsi. Pudet. Vide poenitet. Martialis: Sed si te non pudet illud, hoc saltem pudeat, Galla, negare nihil; Apuleius, lib. 5: Quanquam nec istud pudiuit mecum meo famulo; Plautus, Cas.: Ita nunc pudeo atque ita nunc paueo; Terentius: Haec non te pudent?; Lucanus: Semper metuit quem saeua pudebunt supplicia; Terentius: quem nec pudet quicquam. Pugno. Subintelligitur pugnam; graece μάχην μάχεσθαι; Plautus, Pseud.: Priusquam istam pugnabo pugnam; Cicero, pro Murena: Ex omnibus pugnis uel acerrima mihi uidetur illa, quae cum rege commisa est et summa contentione pugnata; Catullus: Pro qua mihi sunt magna bella pugnata; Horatius, 3 Carm.: Et pugnata sacro bella sub Ilio; Plautus, Men.: Nec fero ueniam de pugnato praelio; idem, Amp.: Haec illic est pugnata pugna; uide Lambinum, lib. 2, od. 6; Lucilius, citante Donato in Adelphoe: Vicinus ocius et magnam pugnabimus pugnam; Cicero, pro Roscio: Quod a uobis hoc pugnari uideo; Horatius, 4 Carm: Praelia pugnare; idem: Si quis bella tibi terra pugnata marique; Sallustius: Quae negotia multo magis quam praelium male pugnatum a suis regem terrebant. Quadrare. Horatius: Et quae pars quadret aceruum. Quiesco. Apulleius, lib. 9 Met.: Post multum equidem temporis somnum humanum quieui. Et esse actiuum quiesco satis indicat passiuum illud Terentii, act. 4, scen. 2 And.: Quibus quidem quam facile poterat quiesci, si hic quiesset. Vide dormio et requiesco. Queror. Caesar, 3 Ciu.: Calamitatem aut propriam suam aut temporum queri; Plautus, Aul.: Pauperiem meam conqueror. Vide conqueror. Recordor. Vide memini. Redire. Vide ire et obire. Redoleo. Vide oleo. Redundo. Ouidius, lib. 3 Trist.: Siue redundatas flumine cogit aquas; et 6 Fast.: Amne redundatis fossa manebis aquis. Refert. Idem est quod refero. Vide lib. tertio, cap. primo. Regno. subintelligitur regnum; graece βασιλεύειν β·ασιλίαν; Horatius: Et regnata petam rura Phalanto; idem, 3 Carm.: Et regnata Cyro Bactra parent; Virgilius: Acri quondam regnata Lycurgo. Regredior. Subintelligitur gressum. Ennius, citante Nonio: Qui nunc in certa re atque in orata gradum regredere conare? Reminiscor. Vide memini. Requiesco. Virgilius: Et mutata suos requierunt flumina cursus; idem, in Ciri: Quo rapidos etiam requiescunt flumina cursus: Propertius, lib. 2 elegia ultima, ex Scaligeri correctione: Quamuis ille suam lassus requiescat auenam; ibidem: Ante Iupiter Alcmenam geminas requieuerat Arctos. Vide quiesco. Resideo. Residere poenitentiam dixit Plinius pro sedendo agere, lib. 34, cap. 14: Aristonidas artifex quum exprimere uellet Athamantis furorem, Learchum filium praecipitare uolentis et praecipitato illo residentis poenitentiam. Sic emendat ex antiquis Leuinus Torrentius. Plautus, Cap., act. 3: Venter guturque resident esuriales ferias, pro sedendo agunt; Cicero, de leg. 2: Denicales ferias appellat, quibus residentur mortui, quod scilicet sedendo mortuis feriarentur. Roro. Plinius, lib. 17, cap. 10: Si rorauerit quantulumcumque imbrem; Ouidius: Scribimus et lacrymis oculi rorantur obortis; idem, 3 Fast.: Mollis erat tellus rorata mane pruina; idem, 2 de Ponto: Roratas rosas; et in Sacris: Rorate, coeli, desuper et nubes pluant iustum. Vide pluere. Ruo. Subintelligitur ruinam. Quid si nunc coelum ruat?, ubi Donatus supplet se, quia accusatiuus exprimitur in compositis; Horatius, 4 Carm. : Multa proruet integrum cum laude uictorem; Terentius, Ad.: Vide ne ille huc intro se irruat; idem, Eun.: Illico omnes proruunt se foras; Catullus ad Manlium: Nam mihi quam dederit duplex Amathuntia curam scitis et in quo me corruerit genere; Virgilius 12: Ruet omnia late; et 2 Georg.: Et ruit atram ad coelum picea crassus caligine nubem; Horatius, lib. 2, sat. 5: Vnde diuitias aerisque ruam, dic, augur, aceruos?; Terentius, Ad.: Caeteros ruerem, agerem, tunderem et prosternerem; Plautus, Rud.: Corruere diuitias, id est: Congregare; Lucretius, 6: Quum mare permotum uentis ruit intus arenam; Virgilius, 1 Georg.: Cumulosque ruit male pinguis arenae; subintelligitur agricola; Liuius, 8: Vt ferme fugiendo in media fata ruitur; Apulleius, 1 Flor.: Et quaerit quorsus potissimum in praedam superne sese ruat fulminis uice; M. Varro: spicae corruntur in corbem. Rutilo. Valerius Maximus, lib. 2, cap. 1: Capillos cinere rutilarunt; Plinius, lib. 28: Gallorum hoc inuentum rutilandis capillis; Liuius, lib. 37: Comae promissae et rutilatae; Tacitus: Crinis propexus et rutilatus. Salto. Ouidius 5 Trist.: Carmina saltantur theatro; idem, 2 Trist.: Saltata poemata populo; Horatius, 1 Serm.: Pastorem saltaret ubi Cyclopa rogabat; Iuuenalis: Chironomon Laedam molli saltante Batyllo; Euripides, Andr.: πήδημα πηδήσας, id est: Saltationem saltans. Sapio. Plautus: Ego meam rem sapio; Persius: Quum sapimus patruos; idem: Neque demorsos sapit ungues; Ennius, apud Ciceronem: Qui sibi semitam non sapiunt, alteri monstrant uiam. Satisfacio est facio satis, ut satis accipio, ubi satis pro accusatiuo est. Nihilominus tamen Cato, Rust., cap. 149, dixit: Doni cum pecuniam satisfecerit. Satago. Vide lib. 2, cap. tertio, in rectione genitiui. Seruio seruitutem tritum fuit, a graecis sumptum δουλεύειν δουλίαν. 5 Cicero, in Topicis: Quorum nemo seruitutem seruiuit; idem, pro Murena: Si seruitutem seruient; Quintilianus: Seruus est, ut antiqui dixere, qui seruitutem seruit; Plautus, Aul.: Nam qui amanti hero seruitutem seruit; idem, Trin.: Tuis seruiui seruitutem imperiis; ibidem: Tibi seruitutem seruire; idem, Mil.: Nam ego iam diu apud hunc seruitutem seruio; Liuius, lib. 40: Qui seruitutem seruissent; Cicero, 1 0ff.: Vt communi utilitati seruiatur; Martialis, lib. 2: Non bene, crede mihi, seruo seruitur amico; Seneca, de tranq.: Assuescamus coenare posse sine populo et paucioribus seruis seruire. Ex his exemplis bene intellectis extirpantur uerba quae isti fingunt impersonalia passiuae uocis et simul uerba neutra. Vide inseruio. Sedeo. Prisciani uerba sunt haec ex lib. 18, de impersonali constructione: Nam quum dico curritur, cursus intelligitur, et sedetur sessio, et ambulatur ambulatio, et euenit euentus, et similia, quae res in omnibus uerbis etiam absolutis necesse est ut intelligatur ut uiuo uitam, ambulo ambulationem, sedeo sessionem, curro cursus. Vide curro. Sitio. Ouidius, 1 Fast.: Quo plus sunt potae, plus sitiuntur aquae; Et, ut sitio sitim uel sitire dicendum erat, sic per translationem dixit Cicero, lib. 3 ad Q. frat.: Neque sitio honores, neque desidero gloriam; et 5 Phil.: Sanguinem nostrum sitiebat. Somnio. Plautus, Rud.: Mirum atque inscitum somniaui somnium; Suetonius, Galba: Somniauit speciem fortunae caetera. Sono. Virgilius: Nec nox hominem sonat; idem, Culice: Sonat liquorem; Persius: Sonat uitium percussa maligne fidelia. Spiro uel expiro. Arnobius lib. 1: Nunquid suas animas expirauerunt uenti?; Apuleius, de mundo: Et quum mouetur spirat illos spiritus; Ouidius, 3 Met.: Deam spirat mulier; Virgilius: Comae diuinum uertice odorem spirauere; Horatius, 3 Carm.: Quod spiro et placeo tuum est. Stipulari stipulationem. Lege 3. par. 2 Dig.: Iudicatum solui; lege 42, par. ultimo, Dig.: Soluto matrimonio. Sto. Plinius, in epist.: Standum est epistolis Domitiani; uox in -dus, -a, -um non potest esse nisi a uerbis regentibus accusatiuum, ut uiuendum est; subintelligitur uiuere. Plautus, Pseud. 7: Quid agitur? P.: Statur hic ad hunc modum, id est: Statur uel statio. Studeo. Horatius: Hoc studet unum; Cicero, de reditu suo: Quum uero litteras studere coepit; Plautus, Mil.: Magis metuant, minus has res studeant; Cic., Phil. 6: Vnum sentitis omnes, unum studetis; idem, de fin.: Illud quod studet, facere possit ornatius; idem, Tusc.: Haec quum disputant, haec student; Terentius: Hoc potius stude. Stupeo. Virgilius: Pars stupet inuptae donum exitiale Mineruae; Petronius arbiter: Caeterum dum ego omnia stupeo. |
Copyright(c) de la versión electrónica 2004 Carlos Cabanillas. Proyecto GRAMMATICVS. |