|
[III-b]
|
|
|
|
|
Despero. Martialis: Desperabantur promissi proelia Martis; Cicero: Siue restituimur, siue desperamur; idem Attico: Pacem enim desperaui. Detraho tibi; subintelligitur laudem uel simile aliud. Horatius: Nec ego illi detrahere ausim haerentem capiti multa cum laude coronam. Discumbo. Virgilius: Stratoque super discumbitur ostro; Aulus Gellius: Discubitum est; Cicero: Mature ueniunt, discumbitur. Disputo. Disputare rationem non semel dixit Cicero. Plautus, Aul.: Vbi disputata est ratio cum argentariis; idem, Men.: Vt hanc rem uobis adamussim disputem. Doleo. Ouidius: Tu uero tua damna doles; Statius: Bellorum extrema dolemus; Cicero: Meum casum doluerunt; idem, 4 Tusc.: Dummodo doleat aliquid, doleat quod lubet; Suetonius: Se quoque respondit uicem eorum dolere. Hic et in aliis multis uerbis potius uidetur deesse accusatiuus cognatus, et praepositio katà, ut doleo dolorem circa casum tuum. Huc refert illud: Corydon ardebat Alexin, id est: Ardebat ardorem de Alexi, uel circa Alexin. Dormio, edormio. Adagium: Endymionis somnu dormis; Martialis: Tota mihi dormit hyems; Cicero: Edormi crapulam et exhala; Plautus, Amp.: Mane, dum edormiscam unum somnum; in Sacris: Dormierunt somnum suum uiri diuitiarum; Terentius: Atque edormiscam hoc uilli; Plautus: Omnemque obdormiui crapulam. Egeo pecuniis est egeo egestatem a pecuniis; deesse autem egestatem uel tò egere satis indicat illud Plauti, Pseud.: Quid agitur, Calidore? Amatur atque egetur acriter, id est: amatur amatio, egetur egestas. Saepe enim deest nomen unde genitiuus regitur, ut taedet me ciborum, subintelligitur taedium. Sic Liuius dixit lib. 26:. Quod uel capitis uel pecuniae iudicasset, subintelligitur iudicium. Censorinus apud A. Gellium: Vitio uertunt, qui multa egeo. Varro, lib. 4 Ling. lat.: Diues a diuo, qui ut Deus nihil indiget. Nonius Marcellus quum disputat genitiuum poni pro accusatiuo utitur his exemplis: Fastidit mei et argenti indiges. Tu meo periculo dices elegantissime: Turpem egere egestatem. Vide indigeo. Emergo. Cicero, Arusp. resp.: Tum se emergit et fertur illuc; idem, 2 Nat.: Vt sese emergens ostendat Scorpius alter; Cornelius Nepos in Attici uita: Quibus ex malis ut se emerserat; Terentius, Ad.: Vnde emergi non potest; Comelius Fronto, in uoce emergit se, citat Sallustium, 4 Rist.: Vbi se laniata nauigia fundo emergunt. Vide me, te, se in ellipsi. Emigro. Vide migro. Emineo. Curtius, lib. 4: Iamque paulum moles aquam eminebat. Efflo. Cicero, de sen.: Odorum qui efflarentur ex floribus; Ouidius, 7 15 Met.: Vulcanum naribus efflant aeripedes taun; Virgilius: Laetos afflarat honores, caesariem et lumen purpureum; Plinius, lib. 34: Flaturque follibus, donec rurescat; Ouidius, 4 Fast.: Exultant comites furiosaque tibia flatur; Lucretius, lib. 5: Flaret e corpore flammam. Eo. Virgilius, 6: Itque reditque uiam toties; Horatius, 2 Epist.: Ire uiam, 20 quam monstrat eques; Virgilius, 4: Longam incomitata uidetur ire uiam; et 4 Georg.; Plautus, Rud.: Tu abi tacitus tuam uiam; Cicero, pro Mur.: Redite uiam, eodem duce redibant; ibidem: Istam uiam dico, inite uiam: praesto aderat sapiens ille qui mire uiam doceret; Suetonius: mito honore. Quare, quum Maro dixit Te consule inibit, deest uiam. Erumpo. Virgilius: Erumpunt portis, subintelligur se; idem, Georg.: Diuersi erumpunt sese radii; Caesar, 2 ciu.: Portis se foras erumpunt; Virgilius, 4 Georg.: Et caput unde altus primum se erumpit Enipeus; Tibullus, 4: Fontibus aut dulces erumpat terra liquores. Equitare. Plinius, lib. 8, de camelis: Atque etiam equitantur praeliis. Erubeo. Auctor in Sallustium: Neque erubuit ora uestra; unde dicimus praeceptor non erubescendus. Eructo. Cicero, Cat. 2.: Eructant caedem bonorum; et in Sacris: Eructauit cor meum uerbum bonum. Euado. Suetonius, Tib.: Carmillus me euasit; Virgilius: Gradus euaserat altos; Liuius: Exercitum caesum euasumque se esse; et in Sacris, de Paulo: a fratribus dimissus sum in sporta et sic euasi manus eius in nomine domini. Euenit. Vide sedeo, et supra lib. 3 cap. 1. Exhalo. Cicero: Conuiuii crapulam exhalassem; idem, Phil.: Edormi crapulam et exhala; Virgilius: Saeuamque exhalat opaca mephitim; idem, 2 Georg.: Quae tenuem exhalat nebulam; Lucretius, 5: Pulueris exhalat nebulam nubesque uolantes. Exsulo. Vide ueneo et uapulo. Exsulo, id est extra solum eo; deest accusatiuus cognatus; Euripides, Andr.: ἁς ἐγὼ φεύγω φυγάς, id est: Quale exsilium exsulo? Faueo. Fauetur apud Ciceronem saepe positum satis ostendit faueo actiuum esse. Vide inuideo. Fastidio. Virgilius: Inuenies alium si te hic fastidit Alexis; Liuius: Dum nullum fastiditur genus; Lucanus: Pars fastidita; Horatius: Fastidire lacus et riuos ausus apertos. Festino. Ouidius, 11 Met.: Tum quas induat illa festinat uestes; Tacitus, 5 de moribus Germanorum: Nec uirgines festinantur; Virgilius, 6: Tunc iussa Sybillae haud mora festinant iussi; Apulejus, lib. 3: Sed primo diluculo remedium festinantur tibi. Fio inter neutra passiua refertur a grammaticis, id est, inter monstra. Mihi uerbum est substantiuum, nam factum est a phýo graeco, unde fuo latinun, et postea fio. Scaliger, lib. 5 de causis, cap. 3: A phýo, inquit, fuo nostrum et ipsum fio; sum autem ab eimì, est ab estì. Habuit aliquando passiuum Prisciano teste, lib. 8: Postquam diutius fitur, et, graeco ritu, fiebantur Saturnalia. Certe infinitum fieri mere passiuum uidetur, sed, ut dixi, mihi substantiuum est: fio senex, id est: sum senex. Flo. Vide efflo. Fleo. Flere funera, Ouidius; Terentius, And.: In ignem posita est, fletur; Silius, 5: Longo aeuo flebitur; Ouidius: Fortuna flenda. Fluo. Graece réo; Homerus, 9 Odys. accusatiuo iunxit: ρέει ἀγλαόν ὕδαρ κρήνε ὕπο σπείον, id est: fluit limpidam aquam fons sub specu. Fruor. Cato, Rust.: Pabulum frui occipito; Cicero, pro Milone: Nobis haec fruenda relinqueret; Apulleius, lib. 9: Beatam illam quae tam constantis sodalis libertatem fruitur. Fungor libertate. Subintelligitur functionem uel tò fungi; Terentius: Ita attente tu te illorum officia fungere; Tacitus, lib. 3: Suprema erga me memoriam filii sui munera fungerentur; idem, lib. 4: Et hominum officia fungi; Varro: Municipes, qui una munus fungi debent, dicti; Terentius: Hominis frugi et temperantis functus officium; idem: Major filius tuus Aeschinus nec boni neque liberalis functus officium uiri; Plautus, Most. : Tu tibi istos habeas turtures, aues, pisces, sine me alliato fungi fortunas meas; idem. Amp.: Hic munus fungatur tuum; idem, Trin.: Cui nihil est, qui munus fungatur suum; ibidem : Sequere hac, mea gnata, ut munus fungaris tuum; Cicero, 3 Tusc.: Quemadmodum oculus conturbatus non est probe affectus ad suum munus fungendum; Suetonius, Aug.: Minore molestia senatoria munera fungerentur, quo in loco Beroaldus: Accusatiuus, inquit, casu extulit, quod nos ablatiuo dicimus. Vetus autem est et elegans loquutio, sicut potior illam rem pro illa re; ueteres dixerunt: Ita fungor munus pro munere. Plautus, Men.: Parasitus octo hominum munus facile fungitur. Vide utor. Fugio. Lucanus 1: In bellum fugitur. Furere. Virgilius, Aen. 12: Hunc sine me furere ante furorem; Liuius: Et nunc id furere idem aegre pati; sed hic melius deerit katà. Vide insanio. Gaudeo. Terentius, And.: Hunc scio solide solum mea gauisurus gaudia; Cicero, 8 Fam. : Puto ut suum gaudium gauderemus; ibidem: Furit tam gauisos homines suum dolorem; Catullus: Gaudia quae gaudeas; Gellius, lib. 9 cap. 9: Latona gaudium gaudet genuinum et intimum; Statius, lib. 9: Tu dulces lituos ululataque proelia gaudes; Cicero: Nihil est neque quod metuamus, neque quod gaudeamus; et in Sacris: Gaudeat se tellus tentis illustrata fulgoribus. Garrire. Horatius, lib. 1, sat. 10: Comis garrire libellos; idem: Dum quidlibet ille garriret; Martialis, lib. 1: Garris et illud, teste quod licet turba; garrire libellos dixit, inquit Tumebus, quasi garrire garritum. Germino. Plinius, lib. 16, cap. 25: Quibusdam germinatur germinatio; et in Sacris: Terra germinet Salvatorem. Gemo. Cicero, Attico lib. 2: Atque hic flatus qui una uoce omnium gemitur; idem: Occulte suum maium gemit; Virgilius: Nunc Amyci casum gemit; Cicero pro Sextio: Accepisset res publica plagam, quam acceptam gemere possit; Virgilius: Daphni tuum Poenos etiam ingemuisse leones interitum; Prudentius, Psyc. :Nec doleas, quia turpe tibi gemuisse dolorem; Ouidius: Fortuna gemenda; idem, 13 Met.: Non mea mors illi, uerum sua uita gemenda est; ibidem: Teque gemunt, uirgo. Glaciare. Horatius, lib. 3, od. 10: Positas ut glaciet niues puro nomine Iupiter. Horreo, horresco. Cicero: Et si omnium conspectum horreo; idem: Horreo crimen ingrati animi; idem: Deorum tamen numina horrent; idem: Vt ipsam uictoriam horrerent; Lucanus, lib. 1: Horruit Alcides, uiso iam Dite, Megeram; Apulleius, lib. 6: Cuius totae prouintiae nomen horrescunt; Cicero: Imbecillius horrere dolorem et reformidare. Perhorresco semper habet accusatiuum. |
|
Copyright(c) de la versión electrónica 2004 Carlos Cabanillas. Proyecto GRAMMATICVS. |