[Epistola]

 

HomeIntroducciónTexto LatinoTexto EspañolFicha

carlos.cabanillas@edu.juntaextremadura.net

 

[Epistola][I][II][III][IV][V][VI][VII][VIII][IX][X][XI][XII][XIII][XIV][XV][XVI][XVII][XVIII]

Texto español

     INCLITAE SALMANTICENSI ACADEMIAE MATRI PIISSIMAE

Franciscus Sanctius Brocensis, primarius Rhetorices, Graecaeque linguae doctor,

gaudere et bene rem gerere

     Ingrati animi nota qui possem liberari, Mater Academia, omnium quot sunt quotque fuerunt praestantissima, si ego hic altus et educatus ac per annos quadraginta tuis artibus et disciplinis exornatus, tibi nutricationis praemium non persoluissem? Sed quaenam praemia tantae altrici soluisse queam? Exigua sane, si digna tanta maiestate munera uelim offerre. At uero quod possumus libenter offerimus. Ea porro, nec me animus fallit, offerimus, quibus nullus alius aut maiora aut necessaria magis unquam obtulit. Dolui etenim semper et non sine lacrymis sepe sum testatus, quum tu semper in caeteris disciplinis magistros habueris praestantissimos, Grammaticam, quae omnium aliarum fundamentum est, ita depositam iacuisse, ut nulla medicina subleuari potuisse uideretur. Et quum pestis barbariei pene totum orbem occupauerit, tu sola hac nota inrueris et innocens apud exteros accusaris. Quasi ulla possimus Academiam reperire, ubi uera puraeque latinitatis indagatrix Grammatica doceatur. Quotus enim quisque est Grammatices praeceptor qui non Laurentium Vallam et eum sequutos non laudet, ueneretur, exosculetur? Hinc licebit coniectari quales fuisse oporteat riuulos, qui ex tam coenoso turbidoque fonte defluxerunt. Non tu, mater, huic tanto malo facile mederi poteris, si e cathedris tuis primariis Laurentio deturbato Mineruam, quae tibi offertur, patiaris pro illo pueris explicari. Haec uerae latinitatis norman tradit: hac duce puer poterit poetarum et oratorum uirentia prata secure perambulare; hinc Dialecticae, que itidem perturbata est, uera principia expiscari. Nunc igitur hoc praecipue, o mater, est inter tua, quoniam inter omnes princeps appellaris, ut litterarum omnium fundamenta, firma et uerissima te prima instituente, iaciantur. Nihil omnino hic noui afferimus: stulti uulgi ride sermonem, sed antiquitatem, quae barbarorum (Mammotrectos dico, Catholicones et Pastranas) saeuitia iacuerat, subleuamus et in gradum reponimus. Hi enim, quum contra Ciceronem et reliquos latinos acerrimum bellauissent bellum, bonas litteras longe lateque pessum dederunt. Iacebant itaque bonae litterae, quum ab hinc annis centum noster Antonius Nebrissensis hos rebelles conatus est castigare. Sed adeo malum hoc radices egerat altas, ut innumeris monstris debellatis multo plura debellanda remanserint. Quod si ille iterum aut saepius rediret, non dubito (quae erat illius solertia) quin omnia facillime composuisset. Ars enim, ut praeclare disserit diuus Thomas, mutari debet, quoties intellectui melius aliquid occurrit. Itaque, quod ille non potuit tunc perficere, mihi fositan perficiendum delegauit. Qui pote, inquis? Quia dum ille in patria mea Brocis, ubi Dictionarium et Artem adornabat, febricitans decumberet domi Marcelli Nebrissensis filii, cruce Alcanterensis ordinis insigniti, subinde suspirans, ut patrem meum saepe dicere audiui, conquerebatur Artem sibi et Dictionarium imperfecta relinqui. Quid si illud interim uirgilianum occinebat: Exoriare aliquis nostris ex ossibus ultor, qui face Barbatos ferroque sequare Perotos?

     Ego certe, quasi ille hoc mihi munus iniunxisset, simul ut tibi matri uenerandae aliquo modo gratificarer, totis uiribus in hanc operam incubui, ut Grammaticam addiscentibus uia breuior, planior et fidelissima sterneretur. Hanc methodum ante annos aliquot non sine praeclaris experimentis diuulgatam huic operi subiunxi. Quia Minerua tota in hoc est, ut regulas illas tum ueras, tum facillimas esse perdoceat. Inuidiam uero, quam semper contemnere potius quam deprecari studuerim, neque placare contendo neque cupio. Imo uero illi nunc bellum indico facioque. Qua inuita et renuente, lector attentus et diligens hic tum ueterum, tum recentiorum supra tria millia errorum expiscabitur. Sunt hic innumera sublata quae frustra erant, praua multa correcta, plurima adducta necessaria, ac demum quae collapsa et propriis sedibus erant expulsa restituuntur. Vale.

[Epistola][I][II][III][IV][V][VI][VII][VIII][IX][X][XI][XII][XIII][XIV][XV][XVI][XVII][XVIII]


Copyright(c) de la versión electrónica 2004 Carlos Cabanillas. Proyecto GRAMMATICVS.