[III]

 

HomeIntroducciónTexto LatinoTexto EspañolFicha

carlos.cabanillas@edu.juntaextremadura.net

 

 

[Epistola][I][II][III][IV][V][VI][VII][VIII][IX][X][XI][XII][XIII][XIV][XV][XVI][XVII][XVIII]

Texto español

 CAPVT III

 

De accentu, figura, specie

     Antequam ad singulas partes orationis explicandas accedamus, praemittenda sunt breuiter quae accidunt omni uoci: Haec sunt accentus, figura et species.

     Accentus siue tenores, quos Graeci τόνους και προσωδίας uocarunt, tres fuerunt apud antiquos, ut testatur his uerbis Cicero: Mira est quaedam natura uocis cuius quidem e tribus omnino sonis, inflexo, acuto, graui tanta sit et tam suauis uarietas perfecta in cantibus. Quintilianus hanc obseruationem accentuum difficilem esse dicit. Et Sergius antiquus grammaticus in Donatum grauem accentum in usu non esse contendit. Ego quoque credo circumflexum periisse et solum acutum uel quasi acutum remansisse. Quare uero magis acutus quam caeteri permanserit ex eodem Ciceronis libro causa poterit elici: Natura, inquit, quasi modularetur hominum orationem, in omni uerbo posuit acutam uocem, neque una plus neque a postrema syllaba citra tertiam, quo magis naturam ducem ad aurium uoluptatem sequatur industria. Vide Quintilianum, lib. 1 cap. 5, et Erasmum in libro de Pronuntiatione, qui tamen mihi in omnibus placere non possunt.

     Figura dicta est a fingendo; et fingere est exprimere imitatione rem ueram. Ita uocamus figuras in tabulis et signis. Hinc ducta est similitudo in re literaria, quando ex duabus uel pluribus uocibus effingimus unam. Ego figuram in uoce simplici proprie non inuenio; propterea in hac parte hoc mihi nomen satis non arridet, nam antequam compositio inuenta esset, simplicia nullius fuisse figurae certum est; sed fortasse per relationem, ut uocant Dialectici, recte dicemus quicquid non sit compositae figurae simplicis deberi appellari. Simplices uoces, inquit Fabius, prima positione, id est natura sua, constant; compositae, aut praepositionibus, ut innocens - interdum repugnantibus inter se duabus, quale est imperterritus; alioqui possunt aliquando continuari duae, ut incompositus, reconditus et, quo Cicero utitur subabsurdum -, aut ex duobus quasi corporibus coalescunt, ut maleficus. Nam ex tribus nostrae utique linguae non concesserim, quamuis capsis Cicero dicat compositum esse ex "cape si uis", et inueniantur qui Lupercalia aeque tres partes orationis esse contendant, quasi "luere per caprum". Nam solitaurilia iam persuasum est esse ex sue, oue et tauro, et sane ita se habet sacrum, quale apud Homerum quoque est, sed haec non tam ex tribus quam ex particulis trium coeunt. Caeterum etiam ex praepositione et duobus uocabulis dure uidetur struxisse Pacuuius: "Nerei repandirostrum incuruiceruicum pecus". Iunguntur autem ex duobus latinis integris ut superfui, subterfugi, quanquam ex integris an composita sint quaeritur. Aut ex integro et corrupto, ut maleuolus, aut ex corrupto et integro, ut noctiuagus, aut ex duobus corruptis, ut pedisequus, aut ex nostro et peregrino, ut biclinium, aut contra, ut epithogium et Anticato, aut ex duobus peregrinis, ut epirhedium, nam cum sit praepositio ἐπί graeca, rheda gallicum, neque graecus tamen neque gallus utitur composito; romani suum ex alieno utroque fecerunt. Frequenter autem praepositiones quoque copulatio ista corrumpit, inde abstulit, aufugit, amisit, cum praepositio sit ab sola, et coit, cum sit praepositio con. Sic ignaui et erecti. Hactenus Fabius. Illud addendum fuit: ubicumque rectus sit, flectetur; oblique non flectentur, ut omnipotens; neque excipies cum Prisciano hoc nomen alteruter, nam alter factum est ex alterus, et alterutrius ex alteriutrius, more antiquo.

     Species dicitur ab specio antiquo; dicitur et forma atque etiam figura. Vnde haec nomina confuse aliquando a grammaticis sunt imposita. Sed dicamus species more logico dici; illi enim uocant species partes generi subiectas. Sic in re literaria flexiones illae quae ducuntur ab uno capite, dicentur species, ut a lego, legens, lectio, lector. Hanc flexionem seu deriuationem Varro non uno in loco declinationem uocat. Sed latius extendit nomenclaturam quam caeteri grammatici opinantur. Varronis uerba sunt: Declinantium genera sunt quatuor: unum nominandi, ut ab equo, equile, alterum casuale, ut ab equo, equum; tertium augendi, ut ab albo, albius; quartum minuendi, ut ab cista, cistula. Haec ille. Possemus hic uerborum species numerare, ut cursito, sorbillo, calesco, quas ego ad grammaticam nihil pertinere arbitror, cum illorum discrimen a sola significatione pendeat.

[Epistola][I][II][III][IV][V][VI][VII][VIII][IX][X][XI][XII][XIII][XIV][XV][XVI][XVII][XVIII]


Copyright(c) de la versión electrónica 2004 Carlos Cabanillas. Proyecto GRAMMATICVS.