[XIII]
|
|
|
CAPVT XIII
Modus excluditur a uerbis. Enumerantur uerbi finiti tempora. Imperandi tempus semper est futurum.
Modus in uerbis, quae species uocatur a Varrone, non attingit uerbi naturam; ideo uerborum attributum non est, sed explicatur frequentius per casum sextum, ut mea sponte, tuo iussu feci; non raro per aduerbia, ut male currit, bene loquitur. Et quum Aristoteles de modis seu modalibus disputat contingenter, necessario, per accidens currit saepe dicit. Viderat hoc Caesar Scaliger, quum dixit: Modus in uerbis non fuit necessarius. Sed quod bene sensit, male tenuit, secutus grammaticorum turbam, qui adeo uarii sunt in iis modis constituendis,ut nihil prorsus certi nobis constituerint. Alii uocant modos, alii diuisiones, alii qualitates, alii status. Deinde alii sex modos, alii octo, alii quinque, quidam etiam quatuor tantum, infinitiuo reiecto, tenuerunt. Sunt qui addant deprecatiuum, ut Musa, mihi causas memora; sunt qui potentialem, ut non eam?; alii permissiuum, ut profundat, pereat, perdat; alii promissiuum, ut dabo, faciam. Varronis uerba sunt ex libro 10: Tertia rogandi, ut scribone, legone, scribisne, legisne?; quarta respondendi, ut fingo, pingo, fingis, pingis; quinta optandi, ut dicerem, facerem. Vides confusionem grammaticorum, qui in modis explicandis nullum modum tenuerunt. Ego certe, si modos statuissem, quaedam tempora aliter ordinassem; nam amabam et amaueram quis non uidet ita imperfecta esse tempora, ut subiunctiui uoces esse omnino fateare? Nam si dicas Cicero scribebat carmina et Cicero scripserat, suspensum habes auditoris animum, donec uerbum aliud adiungas, quo sensus absoluatur. Has igitur tenebras abiiciamus, quae tenera puerorum ingenia mire offuscant. Et ut pauca pro exemplo adducam, cuius modi erit Liuii Tunc uero ego nec quicquam Capitolium arcemque seruauerim, si ciuem in seruitute duci uideam; Virgilius: Nec uos arguerim, Teucri; Terentius: Denique hercle aufugerim potius quam...; Virgilius: At tu dictis, Albane, maneres; idem: Eadem me ad fata uocasses. Et si ego admonerem aliquem dicens caue cadas et responderet cadam, cuius modi diceres esse tempus illud? Tempora finiti uerbi natura tria sunt. Sed differentias undecim facimus: duas praesentis, ut amo, amem; duas infecti, ut amabam, amarem; duas perfecti, ut amaui, amauerim; duas plusquamperfecti, ut amaueram, amauissem; tres futuri, ut amabo, amauero, ama uel amato. Illud tamen acriter aduertendum: omnia tempora secunda pro futuro posse poni, quod sigillatim conabor ostendere; amem, doceam et similia, iuncta particula quum, praesentis habent significationem; Horatius: Quum tot sustineas et tanta negotia solus; in reliquis fere semper futuri; Terentius: Purgem me? laterem, lauem. Atque adeo cum particula quum aliquando futurum est; Virgilius: Quum faciam uitula pro frugibus ipse uenito. Optando duplex futurum significatur propinquius, ut Martialis: Tabescas utinam, Sabelle belle; idem: Pereat, qui crastina curat; remotius, ut Cicero: Vtinam aliquando dolor populi Romani pariat quod iam diu parturit; idem Attico: De qua utinam aliquando tecum loquar. Particula si futurum denotat; Terentius: Si sumas in illis exercendis, plus agas; idem: Quod si omnes omnia sua consilia conserant, atque huic malo salutem ferant, auxilii nihil afferant. Amarem, docerem passim in futuro reperiuntur; quare uno Terentii loco contentus ero, quod multorum uicem supplet, in Adelphoe: Seni animam primum extinguerem ipsi, qui illud produxit scelus; tum autem Syrum impulsorem Vah, quibus illum lacerarem modis?; sublimem medium arriperem et capite primum in terram statuerem, ut cerebro dispergat uiam; adolescenti ipsi eriperem oculos, posthaec praecipitem darem; caeteros ruerem, agerem, raperem, tunderem et prosternerem. Si denique optamus, semper futurum inuenimus, ut: Vtinam hoc contingeret. Amauerim, docuerim saepe in futuro leges. Terentius, Andria: Ea lege atque omine ut si te inde exemerim, ego pro te molam; idem, Adelphoe: Ne mora sit, si innuerim, quin pugnus continuo in mala haereat; idem: Vbi si quid paululum te fugerit, ego perierim; Liuius: Iussu tuo imperator extra ordinem nunquam pugnauerim, non si certam uictoriam uideam; Tacitus in Agricola: Ego facilius crediderim naturam margaritis deesse; Columella: Non affirmauerim; Sallustius: De iis haud facile compertum narrauerim. Apud poetas saepius; Virgilius: Nec uos arguerim, Teucri; Tibullus, lib. 3: Nec tibi crediderim uotis contraria uota; Propertius, lib. 3: Sic ego non ullos iam norim in amore tumultus, nec ueniat sine te nox uigilanda mihi; Cicero: Citius dixerim iactasse se aliquos; idem: Videor sperare debere, si te uiderim; idem in Lucullo: Illud uero non censuerim, ut eius auctoritate moueare; Terentius, Hecyra: Denique Hercule aufugerim potius quam uideam; Gellius, lib. 18 cap. 2: Postrema, inquit, quaestionum omnium haec fuit: Scripserim uenerim, legerim, cuius temporis uerba sint: praeteriti, futuri an utriusque. Amauissem, docuissem. Caesar, 1 Gallico: Nonnulli etiam Caesari nuntiabant, quum castra moueri aut signa ferri iussisset, non fore dicto audientes milites; Cicero, de Mario: Si se consulem fecissent, breui tempore, aut uiuum aut mortuum Iugurtham se in potestatem populi Romani reducturum; et sub finem libri: At ille, ubi ingressus est, confestim gladium distrinxit, iurauit se illum statim interfecturum, nisi iusiurandum sibi dedisset se patrem missum esse facturum. Horatius: Dispeream, ni submosses omnes; Cicero ad Trebatium: Rescripsi quam gratum mihi esset futurum, si quam plurimum in te studii, officii, liberalitatis contulisset; Virgilius: Verum anceps fuerat belli fortuna, fuisset. In futuro tertio, quod imperatiuum uocant, hae uoces, ama et amato, non differunt. Nam uulgo putant amant praesentis esse et amato futuri remotissimi; quasi uero possimus, nisi de futuro imperare; Lucanus, de longissimo tempore, dixit: Totum sub Latias leges cum miseris orbem, in te uerte manus; et Propertius utramque uocem in eodem sensu coniunxit: Aut si est dura nega; sin est non dura, uenito; Virgilius: Et potum pastas age Tityre et inter agendum occursare capro (cornu ferit ille) caueto; idem, Georg.: Nudus ara, sere nudus; et subdit: Primus humum fodito; laudato ingentia rura; exiguum colito. Ridiculum igitur fuerit dicere ama, "ama tú luego", amato, "ama tú después". |
Copyright(c) de la versión electrónica 2004 Carlos Cabanillas. Proyecto GRAMMATICVS. |