[XVII]
|
|
|
CAPVT XVII
De aduerbiorum natura et differentia Aduerbium est dictum quasi ad uerbum, quod sit quasi uerborum adiectiuum et modus, ut bene currit. Adiungitur tamen aliis partibus, ut bene doctus, ualde mane, semper deus, semper lenitas. Formas eius adnumerare ad grammaticum non pertinet; pertineret tamen, si fines aduerbiorum recenserentur, ut quum alia finiuntur in -im, ut punctim, caesim, mercatim; alia in -us: subtus, intus; alia in -o: cito, profecto; in -as, ut alias, cras; in -i: ubi, ibi; in -e: bene, pulchre, sane; in -er: duriter, fortiter; et sic deinceps. Significationes uero aduerbiorum enumerare magis philosophi est quam grammatici, quia grammatici munus non est, teste Varrone, uocum significationes indagare, sed earum usum. Propterea nos in Arte haec praetermisimus, sed ne hic aliquis forte ea desideret, utcumque dicentur. Affirmandi sunt: certe, nae, quidni?, quidem. Negandi seu prohibendi: non, haud, minime, nequaquam. Loci: hic, intus, foris, de quibus copiose in Arte. Temporis: diu, cras, nupe,; dudum. Quantitatis: ualde, nimis, satis, perquam, impense. Qualitatis: bene, pulchre, elegantei; nimis. Comparandi: magis; nam caetera, ut melius, doctius accusatiui sunt, in quibus deest katà, ut saepe monuimus et in ellipsi late. Congregandi: Vna, pariter, simul, coniunctim. Demonstrandi: En, ecce, quanuis haec potius sint soni inarticulati. Vocandi: O, heus; sed soni potius quam partes orationis. Dubitandi seu euentus: forte, fortasse, forsitan, quanuis hic sint tres dictiones: fors, sit, an. Remittendi: Vix, sensim. Hortandi: Eia, age, agite, agedum. Interrogandi: cur?, quare?, etsi hoc sit: qua de re. Iurantis: Hercle, medius, fidius, aedepol, aecastor, nisi malis nomina appellare. Ordinis: deinde, deinceps; at uero primum, primo, secundum, secundo nomina sunt ubique. Numerandi: semel, bis, deinde, deinceps, centies, caetera. Graeci quas nos uocamus interiectiones inter aduerbia connumerant; mihi sunt solum inarticulati et naturales; ideo inter partes orationis non adnumeraui. Haec sunt huiusmodi : Apage!, phy!, vae! papae!, vah!, o!, oh!, ei, hei, eu, heu,atat, ah, st, pro, proh, hahahe, euge. Aduerbiis etiam adnumerantur illa quae modo expunxi ex praepositionum numero iuxta grammaticorum enumerationem. |
Copyright(c) de la versión electrónica 2004 Carlos Cabanillas. Proyecto GRAMMATICVS. |