[XVIII]
|
|
|
CAPVT XVIII
De coniunctione
Coniunctio non iungit similes casus ut inepte traditur, sed tantum iungit sententias; nam quum dicis emi equum centum aureis et pluris, sintaxis est: ego emi equum centum aureis et et ego emi equum pretio pluris aeris; Petrus et Paulus disputant, id est, Petrus disputat et Paulus disputat. Coniunctionum officia distinguere, ueluti diximus de aduerbio, grammatici munus non est; nam si ad grammaticam spectes, omnes sunt coniunctiones, id est, omnes coniungunt, etiam si uideantur distinguere; nam qui minus coniungit dormit aut uigilat quam dormit et uigilat? In sensu multum differt, in grammatica nihil. Eas tamen explicationis maioris causa in classes distribuamus. Copulantes absolute: et, que, nec, neque ,ac, atque, quoque, etiam, item. ltemque. Copulantes ex conditione: quum, tum, si, sin, nisi. Disiungentes: aut, uel, ue, siue, seu, an, necne, utrum; sed hoc nomen est. Aduersantes: at, sed, porro, tamen, tametsi, etsi, licet, quanquam, quamuis, autem. Rationales illatiuae siue colligentes, quas ratio praecedit: ergo, igitur, ideo, itaque, quocirca, proinde, quare, quapropter; sed haec duo nomina potius: qua de re, propter quae. Causales, quando causa sequitur: nam, nanque, enim, enimuero, etenim, quia, quoniam, siquidem, quippe, utpote, propterea quod quod, ut putant grammatici; sed semper est nomen relatiuum, ubi intelligitur praepositio. Declarantes: ut, uti, uelut, ueluti, sicut, sicuti, ceu, tanquam. Sed grammatico satis est, ut dixi, si tres has partes posteriores uocet particulas indeclinabiles; et functus erit officio perfecti grammatici. Atque haec de natura sex partium orationis. Nunc ad illarum constructionem accedamus. |
Copyright(c) de la versión electrónica 2004 Carlos Cabanillas. Proyecto GRAMMATICVS. |