[X]

 

HomeIntroducciónTexto LatinoTexto EspañolFicha

carlos.cabanillas@edu.juntaextremadura.net

 

 

[Epistola][I][II][III][IV][V][VI][VII][VIII][IX][X][XI][XII][XIII][XIV][XV][XVI][XVII][XVIII]

Texto español

 CAPVT X

 

De nominibus diminutis

     Omnia nominis accidentia erant iam explicata, nisi alia declinationum genera restarent, quae alio nomine deriuata uocantur. Quarum plura sunt genera, sed nos ea tantum persequimur quae a grammaticis ignorantur; ea sunt diminuta, possessiua, comparata, superlata. Nunc de diminutis et comparatorum deriuatione, reliqua in constructione prosequemur. Diminutio, inquit Fabius, genus tantum detegit; quasi dicat: quoties dubitaueris de genere (nam declinationem non ostendunt diminuta) recurras licet ad diminuta; nam funis masculinum esse funiculus ostendit. Quum haec regula uerissima sit, nugis tamen armatus Laurentius Valla illam euertere conatur. Adducit enim multa diminuta quae ab origine uideantur in genere discordare; illum ego suis exemplis iugulabo et omnia insuper diminuta sui primigenii significationem conseruare ostendam. Pes -dis pro uestigio et pro capitis uermiculo capitur; ab utroque significatu fit pediculus, nam pedunculus et petiolus barbara sunt; pedis in recto declinat Nonius. A cucco fit cucculus; a cicera, cicercula, non a cicer, ut ille somniat; ab auris, pro ipsa cartilagine, teste Cicerone et Caesare, auricula. Acicula in usu non est, quam ille ab acu deducit. A terebro, terebellum, ut a terebra, terebella. Saepe tamen auctores formare solent diminuta per quandam similitudinem, ut auunculus quasi paruus auus, auctore Festo et Paulo iurisconsulto; ita murenula pro monili picturato, et musculus pro parte corporis quae etiam piscis dicitur; hispane "murezillo", quasi paruus mus; inde "morcillo". Geniculum pro nodo in herbis. Iugulum pro osse in pectore in modum iugi. Cuniculus quasi paruus cuneus quia terram perforat. Ranunculus non est parua rana, sed quod hispane dicimus "ranacuajo"; nam a rana, ranula fit. Neque anguila ab anguis, sed anguiculus. Nec etiam accedo Sosipatro Charisio, qui a glande deducit glandulam, et a pane pastillum, et pristillam a pristino; nam pristilla fit a pristina. Vulgo habentur diminuta paxillus, taxillus, axilla, sed magno cum errore, teste Cicerone; nam paxillus integrum est: palus conscissum; sic talus a taxillo, et ala ab axilla. Nomina quae a uerbis ducuntur diminuta dici non debent, ut spectaculum, umbraculum; sic nouacula a nouando; macula a maculando; baculus et baculum a batuendo, a quibus baccillus et baccillum. Sic curriculum, amiculum, conuenticulum, uehiculum, ridiculus. Charisius curriculum a paruo curru deducit; curriculum autem a uerbo pro spatio ad currendum aut ipso currendi officio. Nomina in -aster male uocat Valla diminuta per quandam similitudinem; mihi significant incrementum cum quadam irrisione; nam quod hispane dicimus "sordazo", "truhanazo", "pinazo", "caluazo" latine dicitur surdaster, parasitaster, pinaster, recaluaster; neque obstat quod Terentius dixit: Parasitaster paruulus, nam alterum aetatis est, alterum officii. Fallitur item Valla, cum credit diminutis non posse addi diminutionem; Cicero enim dixit: minutis interrogatiunculis; Terentius: Pisciculos minutos; Plinius: Ossicula parua; Caesar: Nauiculam paruam; Valerius Maximus: Cum paruulis filiolis ludens; Cicero, de Natura deorum: Itaque cum pisciculi parui in concham innatauerint; Martialis: Neque munuscula parua, nec minora.

[Epistola][I][II][III][IV][V][VI][VII][VIII][IX][X][XI][XII][XIII][XIV][XV][XVI][XVII][XVIII]

 


Copyright(c) de la versión electrónica 2004 Carlos Cabanillas. Proyecto GRAMMATICVS.