[II]
|
|
|
CAPVT II Grammaticam non diuidi in
historicen et methodicen, nec in orthographiam,
prosodiam, etymologiam, syntaxin. Enumerantur
partes orationis; pronomen et interiectio excluduntur. Quoniam res de qua agimus ratione primum, deinde testimoniis et usu est comprobanda, nemo mirari debet, si magnos interdum uiros non sequamur. Nam quantacunque auctoritate mihi grammaticus polleat, nisi ratione propositisque exemplis, quod dixerit, confirmauerit, nulla in re, praesertim grammatica, fidem faciet. Grammatici enim, ut inquit Seneca, sermonis latini custodes sunt, non auctores. Neque sexcentorum grammaticorum auctoritas mihi persuadebit, ut uapulo a praeceptore, exsulo a praetore et ego amo Deum et alia huiusmodi latini dicantur. Vnde illud uerissimum est quod Paulus tradit: Regula est quae rem quae est breuiter enarrat; non ut ex regula ius sumatur sed ex iure quod est regula fiat. Quare extirpanda est consuetudo quae legem habeat reclamantem, quae potius corruptela uocanda est, ut passim tradunt iurisconsulti. Neque enim quae barbaries admisit fouenda sunt, sed quae peruertit uindicanda. Quare iam nemo mihi turbam grammaticorum aliter praecipientium opponat, nam tantum cuique credendum est, quantum ratione comprobauerit. Cicero enim aliquando circa grammaticam ab Attico reprehensus primum ratione, deinde antiquorum testimonjis, se defendit. Non igitur mirandum est si Quintiliano non assentiar, qui grammaticam in historicen et methodicen diuisit, quam diuisionem deinceps grammatici mordicus tenuerunt. Verum interest philosophi placitis humanis anteponere rationem. Eam opinor uocauit historicen quae omne scriptorum genus excutit; quae nec citra musicen potest esse perfecta, nec si rationem syderum ignoret, quae neque sit ignara philosophiae, cui eloquentia quoque non defit. Omnes igitur disciplinas huic grammaticae subiicit. Vbinam gentium ea grammatica est? Quis eam conscripsit? Vnde hanc reginam artium petemus? Vulgi errorem sequutus est Quintilianus. Dicebantur enim quondam grammatici uulgo qui primis rudimentis pueros instituebant et eis poetas enarrabant, quo in munere subeundo adhibebant praeter grammaticam uariarum artium cognitionem. Neque tamen uulgus intelligebat doctorem illum musicae, astrologiae, philosophiae esse peritum. Mihi perfectus absolutusque grammaticus est ille qui in Ciceronis uel Virgilii libris intelligit quae dictio sit nomen, quae uerbum, et caetera quae ad solam grammaticam spectant, etiam si sensum uerborum non intelligat. Est enim oratorum et poetarum lectio uariis artibus referta, quas si magister iste callet iam non grammaticus dicendus est. Sed dum explanat astrologiam, astrologus; dum historiam, historicus; dum praecepta eloquentiae, rhetor. Verbi causa: Omnis triangulus habet tres angulos aequales duobus rectis. Hic grammaticus explicabit grammaticam, doctrinam uero non nisi mathematicus. Quem deinde grammaticum dabis qui se expediat ab illo dauidico: Rex uirtutum dilecti, dilecti et speciei domus diuidere spolia. Si dormiatis inter medios cleros pennae columbae deargentatae et posteriora dorsi eius in pallore auri. Sed quid in refellendo Quintiliano frustra operam consumimus, quum ipse se suo gladio confodiat; queritur enim in principio libri secundi grammaticos alienas sedes ocupasse. Deinde subdit: Nos suum cuique professioni modum demus. Et grammaticae (quam in latinum transferentes literaturam uocauerunt) fines suos norit, praesertim tantum ab nac appellationis suae paupertate, intra quam primi illi constitere, prouecta. Hanc Quintiliani sententiam ualde probo, et cum doctissimis uiris hoc teneo: artium usum coniunctum esse oportere, artes uero ipsas separatim tradendas. Alii uero diuidunt grammaticam in litteram, syllabam, dictionem et orationem, siue, quod idem est, in ortographiam, prosodiam, etymologiam et syntaxim. Sed oratio sine syntaxis est finis grammaticae, ergo igitur non pars illius, nam, ut inquit Cicero, aliud est ars, aliud artis finis, quia nulla ars in se uersatur. Sic enim aliud est grammatica, aliud grammaticae finis et scopus, seu quod Graece dicitur ὑποκέιμενον. Tum deinde litera pars est syllabae, syllaba dictionis, et dictiones ipsae partes orationis, non igitur partes grammaticae. Et cuiuscumque rei pars alius rei pars esse non potest. Nos autem, omissa grammaticae diuisione (quoniam nulla satis commoda occurrebat) sic sumus exorsi. Grammatica est ars recte loquendi. Cum artem dico, disciplinam intelligo; est enim disciplina scientia acquisita in discente. Addidi deinde: cuius finis est congruens oratio. Haec oratio constat ex uocibus uel dictionibus; uoces rursus ex syllabis; syllabae ex literis; et quia ultra non progredimur diuidendo, uocamus literam indiuidui soni comprehensionem. Diuidimus igitur orationem in uoces seu dictiones, et has uocamus partes orationis. In quibus tanta est inconstantia grammaticorum, ut nihil certi nobis adhuc potuerint constituere. Varro duas ponit; deinde ex sententia Dionis tres: unam quae adsignificat casus, alteram quae tempora, tertiam quae neutrum. De his, inquit, Aristoteles duas partes orationis esse dicit: uocabula et uerba, ut homo et equus et legit et currit. Et eodem libro: Quod ad partes singulas orationis deinceps dicam; quarumuis, quoniam sunt diuisiones plures; nunc ponam potissimum in quae diuiditur. Oratio secanda, ut natura, in quatuor partes: unam quae habet casus, alteram quae habet tempora, tertiam quae habet neutrum, et quartam in qua est utrumque. Sed is postea diuidit primam in prouocabula, ut quis, in uocabula, ut scutum, in nomina, ut Romulus, in pronomina, ut hic. Et statim subdit: Duo media dicuntur nomina, prima et extrema articuli. Hactenus Varro. Quintilianus ostendit ab Aristarcho, quem frequenter sequitar Varro, octo partes esse factas. Sed idem Quintilianus ad undecim usque progressam fuisse ostendit. Et has recenset: nomen, appellationem, articulum, pronomen, uerbum, participium, aduerbium, coniunctionem, praepositionem, asseuerationem, attractionem. Seruius item undecim agnoscit. Nebrissensis, cum octo primum constituisset, addidit in constructione gerundia, ut ipse uocat, et supina, quod et ab aliis accepisse testatur. Hic ego uestram fidem compello, defensores errorum, qui omnia conturbari a me dicitis; quid sentitis? Quid statuendum inter tot ueterum et recentiorum tenebras iudicatis? Audite igitur Mineruam. Creauit Deus hominem rationis participem, cui, quia sociabilem esse uoluit, magno pro munere dedit sermonem. Sermoni autem perficiendo tres opifices adhibuit: prima est Grammatica, quae ab oratione solaecismos et barbarismos expellit; secunda, Dialectica, quae in sermonis ueritate uersatur; tertia, Rhetorica, quae ornatum sermonis tantum exquirit. Cum igitur oratio sit finis grammatici, excutiamus ex quibus haec oratio possit constitui, ita ut nihil sit quod per orationem non possimus enuntiare. Sunt autem haec tria: nomen, uerbum, particulae. Nam apud Hebraeos tres sunt partes orationis: nomen, uerbum et dictio consignificans. Arabes quoque has tantum tres orationis partes habent: Pheal, uerbum; ismi, nomen; herph, dictionem. Quas tres partes orationis omnes linguae orientales habent. Rabbinus, ille qui contra Cosdram regem persarum disputat, omnes linguas ab hebraica originem duxisse contendit, et graecam et latinam olim tantum tres orationis partes habuisse. Idem sentit Plutarchus in Quaestionibus Platonis; et diuus Augustinus in Cathegoriis ex Aristotelis sententia tres partes orationis constituit. Quorum sententiam ut uerissimam approbantes perspicuitatis tamen gratia ex Platone sic disputamus. Inquit enim ille: Quidquid enuntiatur, aut est permanens, ut arbor, durum; aut fluens, ut currit, dormit. Res permanentes siue constantes uocamus, quarum natura diu perstat; harum notam nomen dixere. Fluentes dicimus quarum natura est esse tandiu quandiu fiunt. Harum nota uerbum est. Rursus uerbis et nominibus deerat modus, per quem causarum ratio explicaretur Hic in nominibus dicitur praepositio, ut uersatur in tenebris propter ignorantiam. In uerbis est aduerbium: nam si qualitatem innuas, dices: bene currit; si tempus: hodie legam. Postremo orationes ipsae inter se indigebant ligaturis; quare coniunctio fuit excogitata. Haec Plato. Participium autem nomen est, sed habet a uerbo temporis adsignificationem et constructionem. Diogenes Laertius in Vita Zenonis has quinque enumerat partes: nomen, appellationem, uerbum, coniiunctionem, articulum. Nomen, ut Socrates, appellationem, ut consul. Praeterea quum res omnes constent ex materia et forma, oratio itidem constabit. Nam in uerbis, ut inquit Fabius, uis est sermonis, ut in nominibus materiae, quia alterum est quod loquimur, alterum de quo loquimur. Interiectionem non esse partem orationis sic ostendo: quod naturale est idem est apud omnes; sed gemitus et signa laetitiae idem sunt apud omnes; sunt igitur naturales. Si uero naturales, non sunt partes orationis. Nam eae partes secundum Aristotelem ex instituto non natura debent constare. Interiectionem Graeci aduerbiis annumerant; sed falso, nam neque uoces latinae aut graecae sunt, etiam si latinis aut graecis literis scribantur, sed signa tristitiae aut laetitiae, qualia in auibus aut quadrupedibus, in quibus tamen nec uocem nec orationem concedimus. Vide adagium Ne my quidem et ne gry quidem. Valla, lib. 2 cap. 11, interiectionem a partibus orationis reiicit. Itaque interiectionem a partibus orationis excludimus; tantum abest ut eam primam et praecipuam cum Caesare Scaligero constituamus. Pronomina itidem non dubiis rationibus a partibus orationis reiiciemus. Primum omnium: si pronomen differret a nomine, eius natura per definitionem posset ostendi; at uero nulla est definitio pronominis, neque potest uera et propria inuestigari; nullum igitur pronomen est. Quid quod definitio nominis non excludit pronomina? Nam quum dicis nomen declinari per casus nec significare cum tempore, cur non apponas pro exemplo, ut ego, tu? Adde quod Aristoteles, acturus de oratione, nominis et uerbi tantum meminit; igitur ex illius sententia ego disputo non esset oratio. At, ut inquit diuus Augustinus, nomen pro pronomine usurpare solemus. Et ita Aristotelei intelligunt, quum in uoce nominis pronomina etiam includi fatentur. Sed et quum puero traduntur praecepta de concordia nominum inter se, non indigemus noua doctrina ad hanc concordiam explicandam. Nam quemadmodum dicimus liber bonus et doctus, sic liber meus, tuus, suus. Praeterea, quomodo possunt poni pro nomine, si illis significamus res non habentes nomina aut ea quorum nomen ignoramus? Imo res omnes, antequam nomen haberent, uocabantur hoc uel illud. Vnde et coelum ipsum, teste Platone, uocatum est ab antiquis Hoc, quia essetne deus an res creata illis in incerto erat. Itaque uetustiora sunt pronomina haec quam ipsa nomina; quomodo igitur pronomina appellabuntur? Quid quod indiuidua substantia, ut physice dicamus, melius et peculiarius explicatur per tua haec pronomina quam per nomina propria; cum enim dico ego, neminem alium poteris intelligere, at quum dico Franciscus, etiam in alium potest transmitti intellectus; unde Franciscus potius pro ego ponitur quam contra. Multo plus errarunt qui loco nominis proprii pronomen posse poni docuerunt, nam hoc modo magister, rex, dux, gubernator essent pronomina, quia pro Pompeio aut Cicerone ponuntur; sic poeta pro Virgilio, orator pro Cicerone et huiusmodi sexcenta; tum etiam adiectiua a proprio nomine ducta, ut Caesariani aut Pompeiani milites essent pronomina, quia Caesaris uel Pompeii milites intelliguntur, ut apud Virgilium, Euandrius ensis pro Euandri. Errarunt item et illi qui pronomen uocem esse nominis uicariam definierunt, nam in iis sermonibus Annibal peto pacem, hospita Phyllis queror deest ego non ut uicarium, sed ut primarium. Item in illo Liuii, Audi tu populus Albanus, tu specialius et prius est quam populus Albanus. Alii, ut eludant argumentum, dicunt pronomina personam certam significare, quo apparet non esse nomina. Imo propterea magis essent nomina, quia melius et proprius res ipsas significarent; sed quid sit persona illi omnino ignorarunt; nos inferius aperiemus. Nomen, ait Donatus, est pars orationis cum casu, corpus aut rem proprie communiterue significans. Haec definitio comprehendit omnia pronomina. Rursus idem: Pronomen est pars orationis quae pro nomine posita tantundem pene signif¡cat personamque interdum recipit. Sed haec definitio ridicula est et in multis peccat. Probus grammaticus enumerat pronomina unum et uiginti. Priscianus et alii quindecim. Donatus quaerit quid inter pronomina et articulos intersit. Varro, De lingua latina, bis mentionem fecit de pronomine, quum de nomine hic, haec, hoc loqueretur, quod et articulum uocat. Quintilianus pronomina uocat quantus, qualis. Quare desinant isti mirari, cur huic doctrinae non assentiamur, quum et ipsa secum non consentiat. Et ut semel quod sentio dicam: Ego, tu, sui protonomina uel prima nomina rectius uocarentur, quum sint aliorum duces et sui iuris, non enim aliorum norma declinantur, quod regum proprium est; nisi uelis grammaticorum commentis accedere, qui etiam, si Musis placet, pronominum declinationes obtrudunt. Nam caetera omnia nomina ab bis gubernantur et eis sublatis reliqua omnia muta et manca reperientur.
|
Copyright(c) de la versión electrónica 2004 Carlos Cabanillas. Proyecto GRAMMATICVS. |