[XVI]
|
|
|
CAPVT XVI
De natura et numero praepositionum
Praepositio, etiam si postponatur, non desinit uocari praepositio, ut Caesar Scaliger uidetur innuere, nam si grammaticum ordinem spectes semper praeponi debet, ut transtra per, expone per transtra. Etiam in illis: Mecum, tecum, secum. Porro ex receptis a grammaticis praepositionibus reieci circiter, prope, propius, proxime, pridie, postridie, procul, secus, usque, uersus, uersum. Circiter Kalendas, circiter meridiem, octauam circiter horam non probant circiter esse praepositionem, nam deest ad uel in. Cicero, Attico libro 2: Verum haec in Arpinati ad sextum circiter idus Maias non defleamus. Prope aduerbium est, quasi pro pedibus; accipitur pro fere aut proxime; et fuit aliquando nomen: Propus, -a, -um. At dices saepe legimus prope montes consistere, prope ripam Anienis et prope metum res fuerat, prope seditionem uentum est; sed in his omnibus deest ad, ut iam dicemus; quid quod iungitur ablatiuis cum ab, ut Prope a Sicilia, tam prope a muris habemus hostem, prope ab origine, prope a domo detineri. Propius non solum non est praepositio, sed nec aduerbium quidem, nam melius, peius, propius nomina sunt adiectiua, ut diximus cum de accusatiuo egimus et in katà; quare quum legis propius urbem, propius mortem adest, deest ad; Cicero, Finibus: Sed ut ad ea propius Cato accedam; idem, 1 Nat. deorum: Ad similitudinem enim Deo propius accedebat humana uirtus; idem in Partitionibus: Accedere propius ad sensum alicuius; dicimus etiam: propius ab aliquo loco stare, stellae aliae propius a terris, aliae remotius ab eisdem principus: haec Cicero, de Natura deorum, ubi nescio cur grammatici non annumerent praepositionibus illud remotius, ut propius, quum nulla discriminis ratio inter haec duo inueniri queat; cur non etiam dicas propius esse praepositionem datiui, ut in illo Virgilii: Propiusque pendo it metus; et 1 Georg.: Propius stabulis; et 3 Georg.: Et faciem tauro propior. Proxime aduerbium semper est. Neque obstat illud Ciceronis: Habere exercitum quam proxime hostem; nec Varronis: Proxime ianuam; nec Liuii: Proxime morem; nam idem Cicero dixit: Proxime accedere ad uerum; et idem, cum ablatiuo: Proxime a Lacyde solo retenta est; Liuius, lib. 1: Is duxit exercitum quam proxime ad hostem potest; ubi legitur in Sallustio: Proxime Carthaginem Numidia appellatur, Fronto legit: Proxima Carthaginem Numidia; et infra: Proxime Hispaniam, Fronto legit: proximi Hispaniae; Cicero, pro Milone: Proxime ad deos accessit Clodius; Lambinus legit Proxime deos; uide in Thesauro quam proxime et prope ab. Sed quid in his moramur, si nomen ipsum proximus inuenitur cum accusatiuo; an dices esse praepositionem proximus, -a, -um?; Plautus, Poenulo: Proximus te sum; Cicero, Attico lib. 1: Proximus Pompeium sedebam; alii legunt: Proximus Pompeio; sed illa lectio uerior; itaque dicimus latine: Proximus Pompeio, Pompeium, ad Pompeium, a Pompeio, post Pompeium; Ouidius: Proximus ad dominam, nullo prohibente, sedeto. Pridie Nonas, Pridie Kalendas non indicant pridie esse accusatiui praepositionem, quum legamus apud Ciceronem usque ad pridie Kalendas; et apud Plinium ad pridie idus Septembres; sed in Kalendas, et Idus, et Nonas, deest ante, ut sit pridie ante Nonas, ubi pridie ablatiuus est a die; quasi dicas primo die uel priore die ante Nonas; postridie ludos Apollinares dixit Cicero; et Suetonius: postridie nundinas; deest post; Cicero, Terentiae: Quid causae autem fuerit postridie intellexi quam a uobis discessi, id est, postquam uel posteaquam. Procul urbem dixit Curtius; et Liuius: Locus procul muros satis aequus agendis uineis fuit. Nescio an alibi reperiatur procul cum accusatiuo; saepissime cum ablatiuo, ut procul mari Oceano, patria, et procul dubio. Exempla non adscribam cum praepositione, quia sunt innumera et cuilibet in promptu. Secus decursus aquarum latinis inauditum est; semper autem aduerbium esse censeo, ut recte an secus facias nihil ad nos; Plautus: Quid diximus tibi secus quam uelles; citat Erasmus ex Plinio secus fluuios, libro 24; sed in correctis legitur ferundum fluuios. Vsque nihil aliud significat quam continuo aut perseueranter, ut usque laborat, usque ne valuisse; ut Terentius: Animus usque ante hac attentus; qua in parte Donatus ualde laborat et nihil explicat; quum legis usque Romam et usque Roma, deest semper praepositio; Catullus: Hunc ad usque locum; quod ita frequens est ut probatione non indigeat. Romam uersus et similia praepositiones non sunt; neque uersum; quod probant aduersus et aduersum; Cicero, libro 4 Epistolarum: In Italiam uersus. |
Copyright(c) de la versión electrónica 2004 Carlos Cabanillas. Proyecto GRAMMATICVS. |