[XI]
|
|
|
CAPVT XI
De formatione comparatiuorum et superlatiuorum Substantia, inquit Aristoteles, non recipit magis et minus. Idem agens de qualitate: Suscipiunt, inquit, qualia magis et minus. Ex his uerbis colligimus comparatiua non posse trahi a nominibus substantiuis; unde falluntur qui haec nomina, senex, iuuenis, adolescens, infans, substantiua credunt, cum sint omnino adiectiua. Nec obstat quod Plautus a poenis fecit poenior; non enim ibi substantiam sed calliditatem uoluit significare, quasi dicat callidior; Poeni enim habiti sunt callidissimi. Sic qui dixit neronior a Nerone crudelitatem significauit. Nec a uerbis possunt creari comparatiua, quia uerbum est ueluti forma orationis nec recipit comparationem, nisi addito aduerbio, ut currit, magis currit. Nescio igitur quid mouerit aliquos ut a potior et detero uerbis formauerint potior, potissimus et deterior, deterrimus, cum ad manum essent potis et deter nomina. Nec a particulis possunt creari, ut ab extra exterior, ab ultra ulterior; an obscura sunt nomina, unde haec melius formentur? an obscura sunt superus et inferus, ut mare superum, mare inferum? citer ager dixit Cato; exter honos, Statius; extera regna, Virgilius; exteras nationes passim leges; super inferque uicinus, Cato. Saepus aliquando fuit in usu; unde Cato dixit, teste Prisciano, saepissimam discordiam; propus antiquum fuit, unde propior. Varro, 7 de Lingua latina, sic ait: Alias ut duo prima absint, ut *optum, *optius, optimum; alias ut primum et tertium, ut *melum, melius, *melissimum. Nec uerum est quod aiunt non posse duci comparatiua a nominibus habentibus uocalem ante -is uel -us, nam a tenuis, tenuior et tenuissimus trita sunt. Cicero, in Bruto: Assiduissime autem mecum fuit Dionysius; Suetonius, in Galba: Assiduissimi usus; Varro, 2 Rust.: Ita sunt assiduiores; et paulo post: Eosque assiduiores faciam; Plinius, lib. 18: Milites strenuissimi ex agricolis gignuntur; Tacitus, lib. 20: Bellum strenuissimi cuiusque periculo geri; Plinius, lib. 7 Epist.: Exiguissima legata; Lucretius, lib. 4: Nam nihil egregius quam res est cernere apertas; piissimus reprehendit Cicero, Phil. 13, sed satis est Antonium eo fuisse usum; utitur et hoc nomine Curtius, lib. 9; citat praeterea Priscianus ex Catone arduius iter et arduissimo aditu; ex Pacuuio egregissima forma; ex Iuuenali, in 4, egregius coenat; ex M. Catone, industriorem exercitum; ex eodem Catone, uitam innoxiorem et perpetuius et perpetuissimo curriculo; ex Lucilio, uillicus paulo strenuior. Notanda etiam sunt: Maturrimus, apud Tacitum, et maturissimus apud Ciceronem et Columelam; ipsissimus et oculeissimus et patruissimus apud Plautum. Superlatiua in -limus plura ponunt alii; ego tria tantum reperio: simillimus, facillimus, humillimus; Seneca utitur imbecillimus et imbecillissimus, epist. 86; neutrum probo. |
Copyright(c) de la versión electrónica 2004 Carlos Cabanillas. Proyecto GRAMMATICVS. |