[VI]

 

HomeIntroducciónTexto LatinoTexto EspañolFicha

carlos.cabanillas@edu.juntaextremadura.net

 

 

[Epistola][I][II][III][IV][V][VI][VII][VIII][IX][X][XI][XII][XIII][XIV][XV][XVI][XVII][XVIII]

Texto español

 CAPVT VI

 

De casibus. Graeci sexto non carent

 

     Prima et specialis nominis differentia, teste Scaligero, casus est, de cuius natura, ordine atque nomine deinceps est dicendum. Ac primum solet quaeri cur rectus dicatur casus, si casus dicuntur a cadendo, quia cadant a recto? Hoc late disputat Scaliger tandemque huc tendit: obliquos dici casus quia cadant a recto; rectum autem ipsum, uoce largius communicata, casum etiam appellari. Disputat insuper Scaliger non recte casibus nomina indita ab officio, ut nominatiuus,      genitiuus, etc.; sed haec nomina probat: primus, secundus, tertius, usque ad sextum. Ego, ut Scaligero non possum non assentiri, ita etiam antiquissimorum uocabula non audeo conuellere. Video M. Varronem, qui ad Ciceronem scripsit, iis uti nominibus quibus nunc utimur. Quin etiam, lib. 1 De analogia, rationem casuum iis uerbis conatur ostendere: Sunt declinati casus, ut is qui de altero diceret distinguere posset, quum uocaret, quum daret, quum accusaret. Sic alia quaedam discrimina quae nos et graecos ad declinandum duxerunt. Idem Varro eodem libro et secundo uocatiuum non esse rectum, quanuis recto similis sit. Donatus nominatiuum et uocatiuum rectos appellat; non recte. Priscianus late ordinem casus ostendit, et singulorum reddit rationem, quare ita uocentur, simulque confutat eos qui septimum casum sunt commenti, in quibus est Quintilianus. In omni porro nomine natura sex partes constituit: primum ipsam nomenclaturam, cui merito datus est rectus, qui uere nomen est; reliqui, ut censet Aristoteles, non sunt nomina, sed casus nominis. Deinde quid generet aut possideat. Tertio cui fine uel operi destinetur. Quarto in quem finem tendat actio. Quinto uocandi officium. Postremo modum, in quo causas et instrumentum collocamus. Hic est sextus casus qui pessime uocatur ablatiuus, quum sit in illo comparatio, ut doctior Cicerone, et modus, ut lento gradu, et causa efficiens, ut amore patris, et materia, ut lapide quadrato, et instrumentum, ut lapide ictus. Et uero si Quintilianus aduerteret sextum casum omnino a praepositione pendere -quod in constructione ostendemus- et pro natura praepositionis significationem mutare, nunquam in dubium uerteret, an septimi casus uis apud latinos reperiretur. Sed quoniam haec casuum partitio naturalis est, in omni item idiomate tot casus reperiri fuerit necesse; quare contra uniuersum grammaticorum coetum graecos sexto casu non carere contendo. Primo enim in omni idiomate datiuus acquisitioni tantum deseruit. Per illum igitur pretium, materiam, locum et multa alia non significabimus. Deinde si graecis non esset sextus casus, unde latini Penelope, Parasceue, Grammatice in sexto casu dicerent?; ut Iuuenalis: Penelope melius, melius torquetis Arachne. An quicquam ineptius excogitatum fuit quam praepositiones graecas inuenire quae datiuo iungerentur? Sed quod maxime fidem potest facere: Ciceronis multa sunt, in quibus graecis nominibus adiectiua latina in sexto casu uel etiam latinae praepositiones, quae sextum casum regant, reperiuntur. Ad Atticum: Qua τοπωθεία quasque historias de ἀμαλθεία habes. Ibidem lib. 4: in πολιτεία; lib. 10: ἀζηλοτυπεία mea; libro 16: Nunquam in maiore ἀπορία fui. Ibidem: prudentia cum εὐμενεία. Ibidem: εν πολιτυκῶ genere; libro 3 ad Quintum fratrem: ἀποδικτέριω nihil alsius; libro 16 Fam.: Non enim seiunctus locus est a philologia et quotidiana συζητήσει . Itaque ἐν χέρσιν, in manibus; σύν θεῶ, cum Deo, credas esse sextum casum.

[Epistola][I][II][III][IV][V][VI][VII][VIII][IX][X][XI][XII][XIII][XIV][XV][XVI][XVII][XVIII]


Copyright(c) de la versión electrónica 2004 Carlos Cabanillas. Proyecto GRAMMATICVS.