[XII]

 

HomeIntroducciónTexto LatinoTexto EspañolFicha

carlos.cabanillas@edu.juntaextremadura.net

 

 

[Epistola][I][II][III][IV][V][VI][VII][VIII][IX][X][XI][XII][XIII][XIV][XV][XVI][XVII][XVIII]

Texto español

 CAPVT XII

 

Quid sit persona in uerbis. Exploduntur impersonalia

grammaticorum. Infiniti natura ostenditur.

     Verbum est uox particeps numen personalis cum tempore. Haec definitio uera est et perfecta, reliquae omnes grammaticorum ineptae; neque etiam Aristoteles seu quisquis ille fuit qui Peri hermeneias scripsit apte distinxit quid esset uerbum, quum ait: Verbum est uox significatiua ad placitum etc.; neque enim haec descriptio attingit causas, sed effecta et adiuncta, atque adeo inserit negationem, quod in definitione ferri non potest. Sed his omissis de iis quae accidunt uerbo disputemus.

     Ea uero sunt accentus, figura, species, numerus, persona, tempus, coniugatio. At de quatuor primis iam dictum est; de reliquis nunc erit dicendum. Personam uocarunt grammatici, quod Graecis est πρόσωπον, aptius uerterent faciem aut uultum; nam proprie terminationes illae uerbales dicuntur facies. Nomina enim personam non habent, sed sunt alicuius personae uerbalis; et uero recte enuntiant grammatici: omnis nominatiuus est tertiae personae, praeterquam ego, quod est primae, et tu, quod est secundae. Sed longe fallunt in eo, quod credunt Petrum, Ioannem esse personas, et, quod peius est, uocant agentes et patientes personas suppositum et appositum personae uerbalis; quasi latine diceretur: hic sunt quatuor personae, ubi sunt quatuor homines. Quum enim dicimus Petrus uidet parietem, Petrus aut paries non sunt personae, sed uidet est persona, id est, facies, cuius suppositum est Petrus, appositum paries. Et cur uoces agentem personam, quae saepe in recto patiatur etiam in actiua uoce, ut Petrus accipit plagas, dolet, patitur uulnera? Quid quod uerba ab hac facie seu persona dicuntur personalia aut impersonalia?; haec enim facies solis uerbis conuenit.

     Qua in re supine falluntur grammatici, qui quum uerba personalia esse dicant quae personas, tempora et numeros habeant, impersonale nescierunt definire, quum illud omnino deberet esse quod personis, numeris et temporibus careret; quale est amare et amari, quod propterea uere dicitur infinitum, quod neque numeros neque personas neque tempora finiat neque determinet; quae omnia in uerbis finitis, ut amabo, docebis praescripta inueniuntur. Nam quae insania exagitat grammaticos quum dicunt impersonalia esse quae haberent tantum tertias personas, ut accidit, curritur? Sed hoc multis modis falsum est. Nam si in tertiis personis, inquit Caesar Scaliger, uerbum tantum inueniatur; id satis est ad uerborum naturam constituendam; neque enim deest hoc uerbis iis, sed res quae ipsis sunt applicandae. Fac terram de se loqui; inuenies illico primam passiui personam: "aror ab ingratis". Sic nihil impedimento est quominus uerbum pluit primam personam habere dicamus, si modo loquatur Deus. Haec ille. Sic decet aut decent semper in tertiis personis inueniuntur, quia res quae decet et ornat aliam in tertiam uerbi personam fertur; neque enim ego possum decere alium, sed coma uel uestis decet illum; quod hispane dicimus "estále bien". Si tamen ego aliquo modo orno regem et condecoro, cur non dicam ego regem deceo, quemadmodum de sacerdote quodam Apollinis appositissime dixit Statius: Si non dedecui tua iussa tulique prementem. Plato, in dialogo de Ente, aperte docet sine nomine et uerbo nullam posse constare orationem; si igitur ex nomine et uerbo debet constare oratio, ut postea docebimus, perperam docent grammatici uerba impersonalia sine supposito inueniri, ut miseret, licet, currit, egetur. Sed longe falluntur qui suppositum aut in uerbo latere aut ibidem in oratione esse non uiderunt. Nos impersonalia non reiicimus, sed ea esse quae uulgus grammaticorum obtrudit pernegamus. Nam si personale uerbum est quod personas et numeros ac tempora finit et determinat, ut amabam, legissem, impersonale erit quod omnibus iis caret, ut amare, legisse, iuxta illud aristotelicum: Contrariorum eadem est disciplina; in iis enim neque personas, nec numeros, neque tempora poteris assignare. At obiicit grammaticus in Conuenit, licet, curritur non esse tertias personas, sed aliquid simile tertiis personis; sed quid mirum, si grammaticus caecutit, quum Quintilianum habeat ignorantiae suae auctorem; inquit enim: Iam itur in antiquam siluam, nonne propriae cuiusdam rationis est? Nam quod initium eius inuenias? cui simile fletur; accipimus aliter, ut panditur interea domus omnipotentis Olympi; aliter, ut totis usque adeo turbatur agris. Haec ille, qui si legisset Aristotelem et Platonem saepe testantes sine nomine et uerbo non posse constare affirmationem et negationem, in hac salebra non haesisset; nam itur iter, et fletur fletus, et turbatur turbatio, id est, turba, quid differunt a panditur domus? Sed de hoc latius in principio ellipseos et libro 3, cap. 1.

     Sed rursus insurgunt grammatici asserentes decet, conuenit et similia dici posse infinita, quia nec numeros nec tempora finiant et determinent. Nam absolute dicitur: Decet nos, decet te, me, illos. Imperite sane illi, qui ex accusatiuo transitionis iudicent uerbi naturam, quasi non eadem sit ratio in omnibus uerbis; ut somnus capit me, te, illos; uirtus oblectat uos, me, te, illos; sic cantare decet nos, me, te, illos, id est, cantus. At quid dicent de temporibus? negabuntne decet, decebat, decebit; curritur, currebatur, curretur esse diuersa tempora? Illos igitur omittamus, et uera impersonalia cum Consentio Romano credamus esse amare, amauisse, amari; nam quemadmodum amo, amaui certae personae, numen et temporis esse cernuntur, unde uere uocantur personalia et finita, sic in amare et amari neque personas neque numeros nec tempora possis definire. Vnde merito impersonalia et infinita nuncupantur. Postremo illa differre dicuntur quae natura differunt; sed amat, decet, amatur, curritur natura non differunt, quia personas, tempora et numeros et nominatiuum pro supposito habent; sunt igitur personalia. Amare uero et amari et amauisse neque personas neque tempora neque numeros inuenias; et accusatiuum pro supposito habent, qui casus nominatiuo maxime aduersatur; haec igitur proculdubio mera dici debent impersonalia.

[Epistola][I][II][III][IV][V][VI][VII][VIII][IX][X][XI][XII][XIII][XIV][XV][XVI][XVII][XVIII]


Copyright(c) de la versión electrónica 2004 Carlos Cabanillas. Proyecto GRAMMATICVS.