[VIII]

 

HomeIntroducciónTexto LatinoTexto EspañolFicha

carlos.cabanillas@edu.juntaextremadura.net

 

 

[Epistola][I][II][III][IV][V][VI][VII][VIII][IX][X][XI][XII][XIII][XIV][XV][XVI][XVII][XVIII]

Texto español

 CAPVT VIII

 

De declinatione

     Quid sit declinatio apud grammaticos melius iam usu intelligitur quam definitione explicatur. Declinatio, inquiunt, est casus uariatio. Nos nullam posuimus definitionem contenti dixisse ex differentiis nominis oriri declinationem. Varro innumeras formas declinandi proponit,ut a Terentius Terentii, ab equo equito, ab homine homunculus, a capite capitulum, ab homine homines, a prudentia prudens, ab ingenio ingeniosus, a pugnando et currendo pugiles et cursores. Haec carptim a Varrone, sed rursus Varro: Vocabulorum, inquit, ut homo et equus declinationum genera sunt quatuor: unum nominandi, ut ab equo equile; alterum casuale, ut ab equo equum; tertium augendi, ut ab albo albius; quartum minuendi, ut a cista, cistula. Et declinationum ordinem alium ponit Varro, alium alii, et fortasse commodiorem quam quo utimur. Sed in re leui noluimus esse morosi. Prisciani rationem omnes fere sequimur, qui a uocali genitiui ordinem declinationum exequitur.

     Pronominum uero declinationes constituere ineptum grammaticorum est commentum; sunt enim nomina irregularia, quae isti uocant pronomina, neque ad declinationum regulas fuerunt reuocanda, neque quicquam ad analogiam faciunt, quemadmodum reliqua paradigmata.

[Epistola][I][II][III][IV][V][VI][VII][VIII][IX][X][XI][XII][XIII][XIV][XV][XVI][XVII][XVIII]


Copyright(c) de la versión electrónica 2004 Carlos Cabanillas. Proyecto GRAMMATICVS.