[IV]

 

HomeIntroducciónTexto LatinoTexto EspañolFicha

carlos.cabanillas@edu.juntaextremadura.net

 

 

[Epistola][I][II][III][IV][V][VI][VII][VIII][IX][X][XI][XII][XIII][XIV][XV][XVI][XVII][XVIII]

Texto español

  CAPVT IIII

 

De numero

     Postquam ea quae dictioni accidunt enumerauimus, quomodo ipsae uoces inter se diuidantur explicemus. Omnes fere grammatici hane diuisionem per declinationes distinxere, ut partim dicerent declinari, partim non item. Sed declinatio posterius quid est et ex numero, casu, tempore et genere constat. Nam de quolibet nomine prius rogamus speciem, figuram, numerum et genus quam declinationem. Quid quod in rectis, si proprie loqui uelis, nulla est declinatio, sed in obliquis. Adde quod etiam aduerbia flecti seu declinari possunt, teste Varrone, ut cras, crastinus. Contra uero numerus prior est omnibus iis, quia caeteras partes per numeros explicamus, ut prima persona, primus casus, prima declinatio, prima coniugatio, etc. Itaque numerus accidit tribus partibus: nomini, uerbo et participio.

     Numerus alius singularis, alius pluralis, neque plures numeri fuerunt necessarii; nihil enim tertium est inter unum et plura, quoniam unum et plura ex uno frequentato facta sunt; neque rationi consonum est aliquos graecorum, ut Iones, recepisse numerum dualem, quem Aeoles non receperunt, quos Latini in multis fuere imitati; et latinos qui contendebant esse numerum dualem satis exagitat Quintilianus: Non tamen ibo inficias duo nomina esse apud Latinos in duali numero: ambo et duo; sed a Graecis haec acceperunt, et tamen cum uerbo plurali coniungunt, ut ambo currunt. Sed iam ad singulas uocis partis accedamus.

[Epistola][I][II][III][IV][V][VI][VII][VIII][IX][X][XI][XII][XIII][XIV][XV][XVI][XVII][XVIII]


Copyright(c) de la versión electrónica 2004 Carlos Cabanillas. Proyecto GRAMMATICVS.