[I]
|
|
|
CAPVT PRIMVM Mineruam narrat Homerus, poetarum princeps, inter bellantium turmas Diomedi apparuisse oculorumque caliginem, ut bellantes deos ab hominibus posset discernere, discussisse. Quod figmentum Plato in Alcibiade secundo nihil aliud interpretatur quam rationem ipsam, quae discussa caligine qua quisque tenetur animum foecibus purgat, ut mala bonaue possit propius contemplari. Quin et ipse Plato in Cratylo, quum Pallados etymon scrutatur, απὸ τοῦ πάλλειν καὶ πάλλεσθαι, id est, ab agitatione et saltatione, quod sese uel aliud quippiam a terra in altum tollat, dictam existimauit. Idem eodem loco Atheneam, quam nos Mineruam dicimus, mentem agitationemque esse declarat. Haec tam praeclara Mineruae munera, ut ad Homerum reuertamur, non cuiuis reuelantur, sed Diomedi tantum, qui διός μῆδος, id est, Iouis cura siue consilium aut deliberatio dici potest. Bonarum enim artium scientia humani ingenii inuentum non est, sed ex Iouis cerebro, unde nata Minerua dicitur, in humanum usum delapsa diuinitus. Itaque, nisi te totum inquisitioni tradideris, nisi artis tuae, quam tractas, causas rationesque probe fueris perscrutatus, crede te alienis oculis uidere alienisque auribus audire. At inuasit multos peruersa quaedam opinio seu barbaries potius: in Grammatica et sermone latino nullas esse causas nullamque penitus inquirendam esse rationem. Quo figmento nihil quicquam uidi ineptius nihilque potest excogitari putidius. An homo, rationis princeps, quicquam aget, dicet, machinabitur sine consilio et ratione? Audi philosophos, qui nihil fieri sine causa obnixe testantur; audi Platonem ipsum, qui nomina et uerba natura constare affirmat, qui sermonem esse a natura, non ab arte contendit. Scio Aristoteleos aliter sentire, sed nemo diffitebitur nomina esse uelut instrumenta rerum et notam; instrumentum autem cuiuslibet artis ita illi arti accommodatur, ut ad alia omnia ineptum esse uideatur. Sic terebro terebramus et serra scindimus lignum, at lapides cuneis discindimus et cunei grauissimis malleis adiguntur. Qui igitur primi nomina rebus imposuere, credibile est illos adhibito consilio id fecisse; et id crediderim Aristotelem intellexisse, quum dixit ad placitum nomina significare. Nam qui nomina casu facta contendunt, audacissimi sunt; nimirum illi qui uniuersi mundi seriem et fabricam fortuito ac temere ortam persuadere conabantur.Nomina certe et uerba rerum naturam significare cum Platone assererem libentissime, si hoc ille tantum de primaeua omnium linguarum asseuerasset. Vt in Genesi legimus: Formatis igitur Dominus Deus de humo cunctis animantibus terrae et uniuersis uolatilibus caeli, adduxit ea ad Adam, ut uideret quid uocaret ea: omne enim quod uocauit Adam animae uiuentis ipsum est nomen eius. Apellauitque Adam nominibus suis cuncta animantia et uniuersa uolatilia caeli et omnes bestias terrae. Vides in illo primo sermone, quicunque ille fuit, nomina et etymologias rerum ab ipsa natura fuisse depromptas. Sed ut hoc in caeteris idiomatis asseuerare non possum, ita mihi facile persuaserim in omni idiomate cuiuslibet nomenclaturae reddi posse rationem. Quae si in multis est obscura non tamen propterea non inuestiganda. Multa latuerunt philosophos quae Plato eruit in lucem; multa post eum inuenit Aristoteles; multa ignorauit ille, quae nunc sunt passim obuia. Latet enim ueritas, sed nihil pretiosius ueritate. Sed dices: qui potest fien ut uera sit nominis etymologia, si una eademque res uariis nominibus per orbem terrarum appellatur? Dico: eiusdem rei diuersas esse causas, quarum illi hanc, nos aliam contemplamur. Sic Graeci ἄνεμον, Latini uentum appellauere: illi a spirando, hi a ueniendo. Fenestram a φαίνεσθαι deduxit Latinus, "ventana" a nostris dicitur, Lusitanis "ianella", quasi parua ianua. Praeterea multa traxit Latinus a Graecis, quorum Graeci reddunt rationem; ridendi enim sunt qui in suo idomate alieni nominis rationem scrutantur, ut qui "petram", quod pedibus teratur aut pedem terat, et "lapidem" a labando siue a pede laedendo deducunt, quum utrumque sit a Graecis πέτρα και λᾶς. Non igitur dubium est quin rerum omnium, etiam uocum, reddenda sit ratio; quam si ignorauerimus rogati, fateamur potius nos nescire quam nullam esse constanter affirmare. Scio Caesarem Scaligerum aliter sentire. Sed haec uera ratio est. Haec tam multa inuitus congressi contra morosos quosdam, qui quum in grammatica rationem explodant testimonia tantum doctorum efflagitant. An non legerunt Quintilianum, qui sermonem constare ratione, uetustate, auctoritate, consuetudine scripsit? Ille igitur non rationem excludit, sed in praecipuis enumerat. Quasi uero Laurentius et alii grammatici suarum etiam ineptiarum non statim conentur adhibere rationem, quales ipsae sint. Vsus porro sine ratione non mouetur; alioqui abusus, non usus, dicendus erit. Auctoritas uero ab usu sumpsit incrementum, nam, si ab usu recedat, auctoritas nulla est. Vnde Cicero Coelium et M. Antonium reprehendit, qui suo arbitratu, non ex usu loquerentur. Nihil autem potest esse diutumum, ut inquit Curtius, cui non subest ratio. Reliquum est igitur ut omnium rerum ratio primum adhibeatur, tum deinde, si fieri poterit, accedant testimonia, ut res ex optima fiat illustrior. Quae causa fuit ut has nostras uigilias “Mineruam seu de causis linguae latinae” inscriberemus? Quia cuiuslibet quaestionis causas et uera principia eruere conamur, improbantes cum Cicerone Pythagoricum illud: "Ipse dixit". At de linguae latinae causis iam scripserat Caesar Scaliger, quem quia in multis sequor, nonnunquam tamen ab eo dissentiens, titulum non abiiciendum putaui. Et Augustinus Saturnius suas acutissimas discertationes in grammatica Mercurium uocauit, quem quia minus aliquando probamus Mineruam illi fidum monitorem adhibemus. |
Copyright(c) de la versión electrónica 2004 Carlos Cabanillas. Proyecto GRAMMATICVS. |