[V]
|
|
|
CAPVT V De nomine
Nomen dici a graeco ὄνομα omnes sentire uidentur; mihi autem a nosco, noui, notum, nouimen,
nomen, ut a moueo, moui, motum, mouimen, momen. Est enim imago quaedam nomen
qua quid noscitur. Haec Scaliger. Porro
nominis finitio est per uocem numen casualis cum genere, quae definitio propria
est et perfecta: uox enim seu dictio seu pars orationis genus proximum est, et
casus est specialis differentia. Author ille Peri hermeneias,
qui circumfertur indignus profecto Aristotelis nomine, nomen definit uocem
significantem ad placitum sine tempore, cuius nulla pars significet separata.
An nomina significent natura an fortuito, magna quaestio est, et tota physica,
nihil ad grammaticos; aliqua tamen attigimus capite 1. Caeterum haec
pseudoaristotelea definitio aut potius descriptio etiam coniunctiones
comprehendit, ut mittam interim pessimam esse definitionem, ubi negatio reperitur.
Neque necesse fuit addere sine tempore, ut differat a participio; participium enim
omnino nomen est. Sed habet praeterea aliquid a
uerbo, ut rex Philippus est etiam dux et comes. Sed haec latius quum
de participiis agemus. Alii dixerunt: Nomen est quod
corpus aut rem proprie communiterue significat. Quasi corpus non esset res, aut
quasi haec definitio ipsorum pronominibus non conueniret. Sed de his nugis
hactenus. Nunquam enim finis esset si singula uelemus persequi. |
Copyright(c) de la versión electrónica 2004 Carlos Cabanillas. Proyecto GRAMMATICVS. |