[VII]
|
|
|
CAPVT VII
De genere nominum nullaque communia duobus. Propria genus non habent.
Nihil esse in re grammatica incertius genere recte asseruit Vergara in sua graeca grammatica. Vnde non est mirandum si genus masculinum esse diximus cuius nota est hic; foemininum, haec; neutrum, hoc. In quo M. Varronem sumus secuti, qui secundo De analogia sic ait: Sic itaque ea uirilia dicimus non quae uirum significant, sed quibus praeponimus hic et hi; et sic muliebria, in quibus dicere possumus haec et hae. Eadem est etiam Diomedis doctrina. Et uero ex sententia Varronis qui dicunt nomina uirorum esse masculina ad significationem confugiunt; sed significatio ex illius sententia non pertinet ad grammaticum, quoniam, inquit, Grammaticae propositum non est singularum uocum significationes explicare, sed usum. Alii dicunt masculinum nomen esse cui addi potest adiectiuum masculinum. Recte quidem. Sed ego quaero quae sint haec nomina, nam prius me cogis scrutari omnia nomina eorumque significationes quam quae sint nomina masculina, quae foeminina perdiscere. Deinde circa graeca nomina in -os, quibus passim utuntur latini, tanta est apud graecos confusio, ut nescias masculina an foeminina an potius ambigua omnia sint dicenda. Sed quis graecos ad normam rediget cum Aristoteles dicat de leaena ὁ λέων et οἱ ὄρνιθες τίκτουσι, id est: hi aues pariunt; quod aptius uerteretur hispane: "los leones paren". Homerus dixit τὸν αἴγα, hic est, hunc capram, et τοῦς οἴας, id est, hos oues; iam ὄνος, asinus, ἄρκτος, ursus, ἔλαφος, ceruus, tum masculina, tum foeminina reperiuntur. Apud graecos multa etiam nomina arborum reperies masculina, quos imitatus Ennius dixit: Rectosque cupressos; et Martialis: Paladius lotus; Plinius, lib. 16: Arbores quos tubulos uocant; idem quum de platanis loquitur: Folia eorum tenerrima; hinc in Sacris Biblus legimus: Praepara tibi buxos multos; item: Quasi libanus non incisus uaporaui habitationem meam. Itaque pinaster, oleaster, pyraster masculina sunt iuxta terminationem. Sed si dicas magna oleaster, deest arbor, ut in ellipsi dicetur. Vt tandem aliquid certum de genere statuamus, genera duo esse dicimus, quae sola nouit ratio naturae, nam quia per mares et foeminas propagarentur genera, genus dictum fuit, et lingua chaldaea, hebraea, syra, punica, hispana, gallica, italica et aliae plures duo tantum agnoscunt genera. Neutrum uero genus, genus uere non est, sed per utriusque negationem, ut graeci expressius declarant: οὐδέτερον. Nec enim ex duobus compositum est, ut dicebant imperiti, sed utrumque excludit. Hoc genus graeci acceperunt, unde latini sunt mutuati. Commune genus uocabant grammatici quod ita ex aequo conueniret mari et foeminae, ut, si solum poneretur, de utro fiat sermo, non possis distinguere, qualia sunt homo, sacerdos, agricola, uates, sus, bos. Quae ratio subtilis est et manca: sic enim necesse semper foret, ut adiectiua illis nominibus copularentur, ut distinctio fieret. Deinde etiam contra philosophicam rationem aliqua nomina ex aequo duo uel plura significarent, quod est contra Platonem in Cratyllo et contra Aristotelem, qui homonyma, quae imperiti uocant aequiuoca, duo quidem significare contendit, sed unum proprie, caetera per similitudinem quandam. Quam male autem hoc intellexerint qui se Aristoteleos profitentur, alibi docuimus. Asserimus igitur nulla esse nomina communia duobus nullaque esse ambigua ex his quibus aliqua animalia significamus. Error enim fuit grammaticorum inter ambigua genera Talpa, dama, panthera, bubo inserere. Fatemur quidem multa esse nomina epicoena, quae mares et foeminas simul significent, sed non ex aequo; nam homo, latro, miles, comes, sacerdos, uates, miluus, coruus, elephantus mascula prius intelligimus; deinde, si de foeminis uelis facere sermonem, sacerdotem foeminam uel elephantum foeminam dices. Rursus, ballaena, dama, aquila foeminino genere intelliguntur; significabis tamen mares, si aquilam marem uel ballaenam marem dices, ut in Ellipsi latius: in foemina. Mitto hic ridiculos illos, qui epicoena ad aues tantum et quadrupedes retulere. Satis enim constat illos non intellexisse quid uox epicoenum apud graecos significaret. Vnde pessime promiscue latine uerterunt. Verbum hoc graecum unico latino uerti non potest. Significat enim sexum communem, in quo alterum excellat, quasi dicas, supercommune. Hoc Caesar Scaliger minime intellexit; unde, ut graecos sugillet, melius latinos dixisse de hac re contendit. Sed eius uerba subscribam, ut totum negotium melius intelligatur: At illud, inquit, ferendum non fuit, quum animalia quaedam suis generibus non notarent. Hanc negligentiam graeci uocarunt genus ἐπικοίνον pessime, nam κοίνον id quod duo comprehenderet genero nominabant; hoc autem alterutrum quum recipiat, non potuit habere praepositionem ἐπί; addit enim quantitatem mathematicis, ut ἐπιτρίτον; nostri melius promiscuum. Haec ille. Rectius aliquanto Quintilianus, lib. 1: Epicoena, inquit, esse, in quibus sexus uterque per alterum apparet. Aduertendum tamen genus epicoenum ad grammaticum nihil spectare, sed ad rhetorem siue linguae peritum. Nam rogatus puer cuius generis sit aquila, si dicat esse epicoenum, nihil certe attulit, nisi dicat esse epicoenum foemininum. Communia igitur nomina quae intelliguntur a grammaticis nulla sunt. Nam, ut diximus, ineptus esset sermo uidi uatem, uidi sacerdotem sine adiectiuis, si nomina ex aequo significarent utrumque sexum. Si igitur animal nullum est in rerum natura quod sexus ambos aeque potentes habeat, frustra erit nomen quod nominet rem quae non sit. Nec mihi quisquam obiiciat hermaphroditos seu androginos, nam in his hermaphroditis alter semper sexus excellit. Imo ratio est a me qui epicoena nomina constituo, in quibus, ut dixit recte Quintilianus, sexus uterque per alterum apparet. Sed in epicoenis distinguendis antiqui solebant addere pro rei natura mas aut foemina, ut aquilae mares, piscis foemina. Aliquando tamen hoc signo supersedebant, ita ut nomen masculinum uideretur efferre foeminino aut contra, ut si dicas uidi murem foetam, cum mus perspicue sit masculinum. Quod ut facilius et explicatius probemus, Quintilianum ipsum audiamus: Fiunt, inquit, et circo genus figurae in nominibus, nam et "oculis capti Tolpoe" et "timidi damae" dicuntur a Virgilio, sed subest ratio, quia sexus uterque altero significatur; tam enim mares esse Talpas damasque quam foeminas certum est. Haec Fabius. Virgilius in illo loco figura ellipsi usus est, quum dixit: Cum canibus timidi uenient ad pocula damae et Atque oculis capti fodere cubilia talpae. Respexit enim non ad uocem, sed ad significationem maris, quia talpa et dama epicoena sunt. Et quoties a terminationis genere deflectimus figura est uel syllepsis, si aliud concipimus quam proferimus, uel ellipsis, si deest aliquod nomen generale, cum quo adiectiuum debeat concordare. Syllepseios exempla aliqua subiiciam; reliqua require in syllepsi. Terentius: Mea Glycerium, quid agis? Glycerium iuxta terminationem neutrum est, ut sunt omnia nomina diminuta in -on apud graecos, ut τὸ γλυκέριον, suauium; τὸ ἀνθρώπιον, homunculus; τὸ ἀνθρωπάριον, homuncio; τὸ γραιδίον, uetula. Id quod etiam Quintilianus significauit, quum inquit lib. 1 cap. 4: Aut quae foeminina positione mares, aut neutrali foeminas significant, qualia sunt Murina et Glycerium. Idem paulo post, quasi se exponens, inquit: In eadem specie sunt nomina foeminina, quibus mares utuntur et neutralia, quibus foeminae.Sed hoc antea Varro docuerat lib. 2 Analogiae: Vt calcei, inquit, muliebres sint an uiriles, dicimus ad similitudinem figurae, quum tamen sciamus nonnunquam et mulierem habere calceos uiriles et uirum muliebres; sic dici uirum Perpennam et Marcum Leccam muliebri forma; quasi dicat Perpenna, Lecca, Antonius Musa et Ioannes Maria cognomina sunt foeminina, tamen ideo habentur masculina, quia maribus adhaerent et de maribus dicuntur. Prisciani etiam haec sunt uerba: In e quoque productum inueniuntur foeminina, sed graeca duntaxat, ut Taygete, Euterpe, et in -um figurate, ut Glycerium mea, Dorcyon et Philotium. Figurate inquit Priscianus quod et sentit Linacer. Itaque latine dicitur: haec mulier est nouus miles, bonus comes, ignauus agricola, ut dicimus: hic homo est fera bellua et taurus maxima uictima, et aurum est dux bonus, et uinum optimus index, et hoc animal est testis bonus. Sed quum dixit Cicero Naturam bonam ducem et Valerius Maximus antiquorum simplicitas certissima index, et de Massilia loquens securitatis custos acerrima, figura est syllepsis, quemadmodum et in illo Plauti, quum de foemina dicitur Qui hoc commercaris ciues homines liberos, et Terentius de ancilla Quum eius tam negliguntur internuntii, et in Sacris, in historia Abrahae saepe iteratur: Mortuum meum, quum de Sara fiat sermo. De ellipsi quaere exempla in uoce foemina, fabula, urbs, nauis, herba. Desinant igitur iam obstrepere grammatistae cum nomine homo, quos et Calepinus inscitiae arguit, ex illo Ciceronis: Quoniam homo nata erat. Nam homo ibi nullum habet adiectiuum, ut tua filia nata erat homo; potuisset dicere: nata erat animal, ut Terentius in Phormione dixit: Virum me natam uellem. Adiectiua nomina non habent genus, sed terminationes, et, ut grammatice dicam, personas ad genus, ita ut terminatio in us adaptetur masculinis, in a foemininis, in um neutris. Itaque genus est in substantiuis tantum, et inuento genere quaerimus terminationem in adiectiuis. Et ita, si non essent nomina adiectiua, nemo quaereret genus grammaticum, neque si nomina adiectiua unam tantum haberent terminationem, ut parens, coniux, infans, adolescens, iuuenis, senex, pauper, diues, et huiusmodi alia. Sed mirandum non est adiectiua nomina in singulari aut plurali propter rariorem usum aliqua terminatione deficere, praecipue neutrali, ut in nomine alma, quod quum sit adiectiuum, tamen raro in masculino, nunquam in neutro reperitur. Sic noua nupta, quum nuptus sit participium; unde Plautus Casina: Nouum nuptum, cum nouo manto. Sic apud graecos ποτνία, id est, ueneranda; sic uictrix et ultrix, quae merito uocantur ab Scaligero adiectiua etiam in singulari, nam in plurali dubium non est, ut arma uictricia, ultricia tela, et apud Lucanum uictrici dextra. Priscianus ideo dixit haec nomina facere ablatiuum ja e uel i, quia sint adiectiua. Denique nominum uis et natura est intuenda, etiam si usas non totam nominis naturam assumat. Nec enim quia sola foemina possit esse praegnans, dicendum est cum imperitis praegnans esse generis foeminini tantum, nam praegnans Iouis cerebrum legimus, et foetum eiusdem foemur dicimus, et scandit fatalis machina muros foeta armis, et grauidum equum troianum. Sed iam, ut sentio, exspectas a me ut haec nomina quae exempli causa adduxi probem esse adiectiua. Primum omnium adiectiuum necesse est sit omne nomen, unde duci potest comparatio, ut senior; junior; adolescentior, quia qualitas nominibus significatur adiectiuis, non substantiuis. Parens a pario fit, inquit Festus, et uerum participium est. Nam parere apud antiquos de homine etiam dicebatur, sicut τίκτω apud graecos; Homerus: ὁν ἀθάνατος τέκετο Ζεῦς, id est: Quem immortalis peperit Iuppiter. In Pandectis parere de hominibus etiam dicitur, quomodo Nonius Marcellus citat Caecilium poetam. Coniunx est quicquid est sub eodem iugo. Reliqua ad hunc locum pete ab ellipsi in uoce uir uel foemina et puer et homo. Restat illud quod a nemine animaduersum esse uideo: nomina propria hominum, urbium, fluuiorum, montium, cetera huiusmodi genus grammaticum habere non posse, nam, ut saepe monuimus, si non esse adiectiua nomina, genus apud grammaticos locum non haberet. Si enim dicas reuereor patrem, ne laedas hominem, exclude canem, non refert cuias generis sit interrogare, nisi addendam sit adiectiuum. Hinc iam patebit genus in illis nominibus non esse quaerendum, quae adiectiuis coniungi non possunt, qualia sunt ego, tu, sui, et hominum et deorum nomina propria, ut ego sum hispanus, scilicet homo; uide in ellipsi homo; magna Tarentum, scilicet urbs; uide ellipsin urbs, arbor, fluuius, mensis, etc. Causa nunc est aperienda, quare nomina propria nolint adiectiuis coniungi. Quod proprium et singulare est, sic a rebus caeteris separatur, ut nulli alii uideatur posse conferri et comparari. Porro si comparari non potest, non admittit qualitatem aut quantitatem. Non enim dicitur urbs parua nisi comparatione aliae urbis. Si igitur uelis coniungere cum Roma hoc nomen, magna, significas esse aliam Romam paruam, quod intelligi non potest. Dices igitur Roma est magna, scilicet urbs; sic Petrus est albus,scilicet homo, nam albus est non quatenus Petrus, sed quatenus homo est. Scio pseudosophistas nostri temporis aliter haec disputare; sed ex ipso Aristotele discant se delirare, nos recte sentire. Nam in prima Philosophia, lib. 5 cap. 9, singularia, inquit, non suscipiunt determinationem, quia de pluribus non affirmantur; et libro 7, cap. 4; et ibidem, cap. 15, sic ait: Singularium non est demonstratio, neque definitio, ac proinde neque scientia; ἀει γὰρ ἔστι πᾶς ὅρος καθόλη, id est: est omnis definitio unjuersalis. Hebraei praeterea notant nomina propria ideo non recipere articulos, quia satis per se nota sunt. Nec te moueat quod Athenas doctas dicimus, uestros Metellos, nostros Cicerones, nam nulla pluralia uere dici possunt propria. Nam Athenae olim fuere multae athenaides, hoc est oliuae uel oliueta, quae postea in unam urbem coaluerunt; sic Parisii, multi paesi; sic Burgi, multi pyrgi, id est turres; sic patria mea Brocae, quo nomine antiquitus dicebantur mapalia. Nec nomina deorum propria dici debent, quum pro re cui praesunt inueniuntur, ut dubio Marte, dura Tellus, ardens Vesta. |
Copyright(c) de la versión electrónica 2004 Carlos Cabanillas. Proyecto GRAMMATICVS. |