[IX]
|
|
|
CAPVT IX
Nulla esse nomina heteroclita aut heterogenia
In anomalis reliquis ridiculi sunt grammatici, qui centauros et hermaphroditos effingunt. Nullum enim nomen est quod in plurali degeneret a singulari aut in genere aut in declinatione. Coelum plurali caret apud latine loquentes, qui unicum coelum statuebant; planetarum circulos aut orbes uocat Cicero. Sed si necesse sit coelos in plurali dicere, non propterea genus mutatur, quia hic coelus dicebant antiqui. Coelum hoc, inquit Charisius, quum sit neutrum etiam masculine ueteres dixerunt, ut Ennius: Quem coelus genuit. Item quoque Coelos profundos. Cicero, lib. 9 Fam. quaesiturum putabat an esset unum coelum an innumerabilia. Idem sentiendum de locus et jocus. Nam quo alio argumento credam aliquando fuisse in -um, nisi quod in plurali etiam desinant in -a? Iam quis est tam hebes, qui non intelligat aliud esse epulum in singulari, aliud epulae in plurali? Nos non diffitemur esse nomina quae altero numero aut certis casibus careant, sed permissionem aut generum aut numerorum non concedimus. Praeclare mihi uidetur sentire Ioannes Pastrana, quum praecipit omnia nomina in -us non significantia uere marem aut foeminam posse etiam terminari in -um, ut baculus, baculum; puteus, puteum. Ego animi gratia aliqua collegi ex Varrone, Carisio, Festo, Nonio, quae in utraque terminatione inueniantur. Tu, si erit otium, alia diligentius exquires. Absinthius, acinus, angiportus, anfractus, Auernus, baculus, bacillus, blatheus, buxus, callus, calcaneus, candelabrus, capillus, carbassus, carrus, caseus, cibus, chrytallus, cliuus, coelus, collus, corius, clypeus, crocus, cubitus, culeus, dorsus, euentus, -us, facinus, fenus, fimus, forus, fretus, gelus uel gelu, genus uel genu, intubus, iocus, locus, lectus, lucrus, lupinus, lutus, medimnus, modius, nasus, palatus -us et -i, patibulus, hoc pelagus, peccatus -us, peditus, pileus, pileolus, porrus, punctus, puteus, praetextus -us, rastrus, reticulus, rictus -us, sugus, sensus -us, sexus -us, scutus, sparus, stylus, stimulus, supparus, sybilus, tartarus, tergus, tignus, uultus, uterus, hoc uulgus, et plurima graeca quae in -os simul in -on desinunt, ut crystallos, gargaros, Dyndimos, tympanos, barbitos, tartaros, pergamos. Sunt et aliter redundantia, ut
hic uel haec penus, id est: penus -us; hoc penum, id est: penus -oris, penu -u;
iugerum iugeri; luger -is; plebs -is, plebes -ej; adipes, adeps; sepes, seps;
trabes, trabs; delicium -ii, deliciae -ae; margaritum, haec margarita;
cauillum, haec cauilla; mendum, haec menda; balneum, balineum, haec balnea;
labruscum, haec labrusca; tapetum, tapes -tis, tapete -etis; gausapum, hoc
gausape indeclinabile; Praenestis, hoc Praeneste indeclinabile; Soractes, hoc
Soracte indeclinabile; tonitrus, tonitrum, hoc tonitru; gelus, hoc gelu; genus,
hoc genu; hoc rete, hic retis; emblema, emblematum; sic toreuma et similia;
quies -etis, quies -ei; sic requies. Alia sub uno fine, secundae uel quartae:
acus, arcus,
comus, laurus, pinus, specus, quercus, ficus, lacus, colus, domus, fastus,
iussus, praetextus, euentus. Alia sunt primae uel
quintae, ut auaritia, auarities; sic barbaries, blandities, durities, materies,
maceries, malities, mundities, nigrities, notities, nequities, pigrities,
segnities, scabrities, spurcities. Sunt et adiectiua redundantia, ut inermis,
inermus; sic eneruus, hilarus, imbecillus, effrenis, exanimis, accliuis, insomnis,
gracilis, biiugus, quadriiugus; uiolens, uiolentus; opulens, opulentus; et
multa in -er, ut hic October, hic et haec Octobris, et hoc Octobre; sic acer,
alacer, celer, celeber, campester, equester, pedester, paluster, saluber,
siluester, volucer, September, etc. |
Copyright(c) de la versión electrónica 2004 Carlos Cabanillas. Proyecto GRAMMATICVS. |