|
[4]
|
|
Nominum et participiorum |
|
Oculis. Terentius, Eun.: Ego limis aspecto sic per flabellum clanculum. Vide Donatum: scilicet oculis; Plautus, Bac.: viden limulis ut obsecro intueantur; idem, Mil.: Aspicio limis oculis; Plinius, lib. 8 cap. 16: Nec limis intueantur oculis. Officium uel munus. Regis est gubernare, patris est filios erudire, uel regium est et patrium est, scilicet officium, munus, negotium. Terentius, And.: Ne utiquam officium esse liberi puto; Cicero: Oratoris officium est de his rebus posse dicere, quae res etc.; idem, 1 Orat.: Oratoris officium est dicere ad persuadendum accommodate; idem, 1 0ff.: Est igitur proprium munus magistratus; Terentius, And.: Nunc tuum officium est has bene ut assimules nuptias; idem, Ad.: Meum officium facio; idem, Phor.: Isthuc uiri est officium; Plautus, Most.: Matronae, non meretricum est uni inseruire amanti; idem, Cas.: Non matronarum est officium, sed meretricum. Vide Opus. Officia. Regis interest gubernare, tua interest docere, scilicet officia, id est inter officia regis et officia tua. Tunc enim interest compositum non est, ut notauimus in constructione praepositionis. Hoc sentit Caesar Scaligerus; hoc Caelius Calcagninus in Epistolis. Operae pretium. Terentius, Ad.: Scire est liberum ingenium atque animum. Sic dicimus uidere est, cernere est, scilicet operae pretium. Cicero, 4 Fin.: Operae pretium est considerare; Terentius, And.: Audireque eorum est operae pretium audaciam. Vide potestas. Opera. Rhetorica, Bucolica, Georgica adiectiua sunt, in quibus deest graece τα ἔργα, id est, opera; ut opera physica, in Rhetoricis, in Georgicis. Opus. Cicero in 0ff.: Est igitur adolescentis maiores natu uereri, scilicet Opus, munus uel officium. Idem, pro Arch.: Sed enim hoc non solum ingenii ac literarum, uerum etiam naturae atque uirtutis fuit; Quintilianus, lib. 12 cap. 3: Cognitionis sunt enim, non inuentionis; et paulo inferius: Sed etiam si nosse quid quisque senserit uolet, lectionis opus est, id est munus et officium. Illud Planci in epistolis Ciceronis, lib 10, male intelligitur a Grammaticis: Sed aliquantum nobis temporis et magni laboris et multae impensae opus fuit; putant enim opus regere genituum; sed hos genitiuos regere a particula aliquantum quis non uidet; sic in Apuleii lib. 9 corrupte legitur: Sed mihi operae eius opus est, pro opera; ergo opus hic pro negotio uel labore sumitur, quasi dicat: Opus et negotium fuit et temporis, et laboris, et impensae. Sic Ouidius: Non minor est uirtus quam quaerere, parta tueri: casus inest illis, hoc erit artis opus, id est negotium et labor artis; Martialis: Non fuit hoc artis, sed pietatis opus; Plautus, Most.: Verum id uidendum, id uiri docti est opus. Vide opus in Vnius uocis, cap. 16, infra. Oppidum. Horatius: Aptum dicet equis Argos, ditesque Mycenas; idem: Impositum saxis late candentibus Anxur; Virgilius: Altum Praeneste, scilicet oppidum. Et oppidum ita passim exprimitur, a Plinio praecipue, ut superuacaneum sit indicare. Solet ille etiam coniungere multas ciuitates, deinde subdit in plurale: ciuitate a Romanis donata, uel libera, uel stipendiaria, scilicet oppida. Oratio. Prorsa, non uersibus scribit, scilicet oratione. Prorsa, ut ait Donatus, a prorsus dicitur, non prosa quasi profusa. Prorsum antiqui rectum appellabant, unde prorsi limites apud Festum, et prorsam deam uocabant quae rectos partus educeret. Esse adiectiuum hinc collige; Columella, lib. 10 in praef.: Prorsa oratione prioribus subnectentur exordus. Ortus, oriundus, natus. Vir claris natalibus, homo loco obscuro, scilicet ortus uel oriundus, uel natus ex uel de; Liuius, lib. 1: Turnus Herdonius ab Aricia. Sic in Sacris: Ioseph ab Arimathia; sic dixit Virgilius: Pastor memorande ab Amphriso. Ostium. Postico falle clientem, scilicet ostio; posticus enim adiectiuum est. Persius: Posticae occurrite sannae; Plinius: Postica pars mundi; Posticus uicinus et posticum ostium apud Festum. Vide pars. Oua. Gallinae uel aues incubant, scilicet oua. Plinius: Oua incubari intra decem dies edita utilissimum; idem: Quarto die postquam coepere incubari. Oues. Virgilius: Centum lanigeras mactabat rite bidentes, scilicet oues; idem: Non insueta graues tentabunt pabula foetas, nec mala uicini pecoris contagia laedent. Sic enim haec dispungo carmina. Vide rastrum. Pars. Plautus: Vt decimas solueret Herculi; Cicero, pro Flac.: Nec Herculi quisquam decumam uouit unquam. Sic antica et postica. Suetonius, Oth.: Postica parte; Cato in uersiculis: Fronte capillata, postica occasio calua; sic enim legendum est, scilicet parte postica; Amobius, lib. 5: Ex parte postica. Pars. Quadragesima, quinquagesima, septuagesima. Suetonius, Vesp.: Publicanum quadragesimae in Asia egit; idem, Cal. 40: Pro litibus atque iudiciis ubicunque conceptis quadragesima summae, de qua litigaretur, exigebatur; Plinius, lib. 14 cap. 20: Cocti parte quadragesima. Parte. Adnitar pro uirili, age pro uirili, scilicet parte; Cicero, 13 Phil.: Plus quam pro uirili parte obligatum puto; Tacitus in Vita Agricolae: Pro uirili portione; Cicero, 5 Ver.: Plus etiam quam pars uirilis postulabat; Apuleius, 7 Met.: Pro sua parte. Sic dicimus pro rata, scilicet parte uel portione. Partes. Cicero: Etsi utrique primas, priores tamen deferunt Laelio; idem: Cui primae sine controuersia deferebantur; Columella, lib 12: Mustum quam dulcissimi saporis decoquitur ad tertias; Cicero, ad Q. fratrem: Tibi istius generis in scribendo priores partes tribuo quam mihi; Terentius: Nam posteriores feram, scilicet partes; Terentius: Primas partes qui aget, is erit Phormio; Horatius: Ne forte seniles mandentur iuueni partes pueroque uiriles. Passuum. Caesar de Britania: Huius est longitudo lateris, ut fert illorum opinio, septingentorum millium, scilicet passuum. Horatius: Millia tunc pransi tria repsimus; Caesar, 1 Ciu.: Pons qui erat ab oppido millia passuum circiter tria. Peccatum. Ignosco tibi, scilicet peccatum. Virgilius: Paruum si Tartara nossent peccatum ignouisse. Pecuniae. Quintilianus, lib. 4: Insimulari repetundarum; Tacitus, lib. 4: Postulare aliquem repetundis; Valla, lib. 1 cap. ultimo, in hoc gerundio, ut ipse uocat, nescio quas ineptias texit. Participium est quod cum suo substantiuo Cicero protulit pro Cluentio: Teneri lege pecuniarum repetundarum; idem, 6 Ver.: Ferre legem de pecuniis repetundis; idem, pro Cluent.: Ab aliquo rationem repetere de pecuniis repetundis. Sic in expensis et impensis. Porta. Iuuenalis: Substitit ad ueteres arcus madidamque Capenam, scilicet portam. Sic Colina, Viminalis etc. Pretio. Non minoris nec pluris, sed tanti quanti tu emi, scilicet pretio; integrum erat: Tanti aeris pretio emi. Vide aes. Horatius, 1 Serm.: Vnius assis nonnunquam pretio pluris licuisse; Plautus, Epid.: Quanti emi potest minimo; et paulo post: Ad quadraginta fortasse eam posse emi minimo minas; Liuius, lib. 2 dec.1: Hic modus magis placuit quum pretio minori redimendi captiuos copia fieret; Plautus, Men.: Ego tibi redimam bis tanto pluris palam; Martialis, lib. 6: Paruo quum pretio diu liceret; Valla, lib. 3 cap. 1, docet licere dicere emi magno et magno pretio, non autem magni pretii, sed magni tantum. Recte quidem ille, sed causam ignorauit huius locutionis. Ea uero est haec: in uerbis pretii, si sit genitiuus, a nomine pretio regitur, ut emi magni, scilicet pretio. Ouidius, lib. 1 Am. 10: Et pretium, quanti gaudeat ipsa, facit, scilicet pretio; Terentius, Eun.: Quid facias, nisi ut te redimas captum quam queas minimo, si nequeas, paulo, at quanti queas. Quum uero dicis emi equum magni pretii, alia res est; non enim significatur emptio, sed laus. Terentius: Agrum in his regionibus meliorem neque pretii maioris nemo habet. Perinde est ac si dicas: Est homo magni ingenii. Pretium. Persius: Lunai portum est operae cognoscere ciues, scilicet pretium. Vide operae pretium. Plautus, Cas.: Dum mea facta itero, est opus auribus accipere; Valerius Maximus, lib. 1 cap. 6: Non est operae inter patrem et filium etc. Placenta. Plautus, Pers.: Quasi iuream esse ius decet colliricum ; sic enim legendus; Cato, cap. 82 Rust.: Sphaeritam sic facito, scilicet placentam. Potestas. Virgilius: Nec non et Tityon terrae omnipotentis alumnum cernere erat, scilicet potestas uel datum uel concessum. Vide operae pretium. Idem: Non fugis hinc praeceps dum praecipitare potestas; Plinius, lib. 5 cap. 23: Non est fateri rerum natura largius mala an remedia genuerit; et cap. 37: Suspendio ac fame necatur, aliter non est occidere; idem, lib. 9 cap. 31: Tantae uelocitatis ut consequi non sit; Virgilius, Buc.: Tu procul a patria, nec sit mihi credere tantum. Huiusmodi locutiones innumerae sunt apud Plinium; sed Valla in Raudensem illas damnat; sed fallitur. Porcelli. Porcelli, quum lactari desierunt, nefrendes dicuntur, eo quod fabam nondum frendere, id est frangere, possunt. Varro, 2 Rust. Praedium. Venit in Tuscullanum, Pompeianum, Perusinum, suburbanum, scilicet praedium uel agrum uel rus. Praeditus. Vir magna doctrina, sed prauis moribus, scilicet praeditus. Donatus supplet natus. Terentius: Ita dissimili argumento sunt factae; Cicero, 1 Ver.: Homo singulari cupiditate, audacia, scelere praeditus. Falsum igitur est partes corporis et animi poni in ablatiuo uel genitiuo, nam uir magna doctrina, scilicet, praeditus; uir magnae doctrinae possessiue dicitur. Terentius, Hec.: Ego sum animo leni natus. Vide Donatum. Propositum. Cicero: Quum in animo haberem nauigandi, scilicet propositum, mentem, uoluntatem. Valla, lib. 1 cap. 25. Puer uel puella. Infans a non fando adiectiuum est, id est puer uel puella. Falluntur qui hoc nomen commune duobus appellant. Horatius: Infans namque pudor prohibebat plura profari; Ouidius in Ibin: Gutturaque imbuerunt infantia lacte canino; Horatius, lib. 2 sat. 5: Seu rubra canicula findet infantes statuas; Cicero, pro Syl.: Quum puerorum infantium ueniebat in mentem; idem, 2 Orat.: Nutrices infantibus pueris in os inferant; Valerius Maximus, lib. 1 cap. 6: Puerum infantem semestrem in foro boario triumphum proclamasse. Puer. Terentius, And.: Ego postquam te emi a paruulo, scilicet puero; Plautus, Stic.: Quia inde a pusillo puero ridiculus sum; idem, Mere.: A puero paruulo. Rastrus. Iuuenalis: Viue bidentis amans, scilicet rastri uel ferri, nam bidens, tridens, quadridens adiectiua sunt. Cato, cap. 10 Rust.: Rutra quinque, rastros quadridentes duos; Virgilius, 2 Georg.: Et duros iactare bidentes; idem in Ciri: Ferroque manu armata bidenti; 5 Aen.: Rostrisque tridentibus; sic enim legi debet, non stridentibus. De Neptuno metaphorice dicitur rastrus tridens pro sceptro; Virgilius: Leuat ipse tridenti; idem: Non illi imperium pelagi saeuumque tridentem, sed mihi sorte datum. Poteris autem, si libet, quum de Neptuno dicitur, sceptrus uel sceptrum supplere. Vide oues. Ratio uel res. Horatius: Ad summam sapiens uno minor est Ioue; Virgilius: Haec summa est, nauiget, scilicet ratio; Varro, lib. 5 Ling.: Ideo ratio putari dicitur, in qua summa fit pura; Cicero, 2 Phil.: Quod quidem erat magnum, de summa re dissentientes. Sic in expensa et impensa. Rationes. Iuuenalis, sat. 7: Sic Pedo conturbat, Matho deficit; Martialis: Conturbabit Attas, scilicet rationes; Cicero Quinto fratri: Ad quem ego rescripsi nihil esse quod posthac arcae nostrae fiducia conturbaret. Conturbare est seruorum aut trapezitarum, cum rationibus crediti paria non facere se sperant; hispane “alçarse”. Res. Paupertas est laudanda, auaritia est uituperanda, scilicet res, nam adiectiuum non respicit substantiuum si uerbum in medio sit; scilicet mors est bonum et mors est bona: illic deest negotium, hic res; idem enim sunt. Vide negotium. Res. Bene est, bene habet, bene procedit, bene uortat, bene conueniebat inter eos, scilicet res. Terentius, Ad.: Quae res tibi uertat male. Vide negotium. Res. Virgilius: Non opis est nostrae, scilicet res; Caesar, lib. 1 Ciu.: Docent sui iudicii rem non esse; ibidem: Nec sui iudicii neque suarum esse uirium discernere, scilicet res. Vide negotium. Rem familiarem. Cicero, Phil.: Tenesne memoria praetextatum te decoxisse, scilicet rem familiarem. Rem. In illis postquam, antequam mihi uidetur deesse rem, ut in post quod deest negotium, nisi malis deesse finem, ut in hactenus. Vide finis. Res. Solebant antiqui peregre aduenientes sic rogare: Satin saluae?, scilicet res; Terentius, Eun., act. 5, scaen. 6: Satin saluae; Liuius, lib. 1 dec. 1: Querentique uiro satin saluae, minime, inquit Lucretia; idem, lib. 10: Satin saluae inquit L. Volumni?; Plautus, Men. act. 5: Salua sis, -saluaene? Sacerdotes. Diales, Martiales, Quirinales, Salii et in reliquis huiusmodi quis non intelligit sacerdotes? Sacra. Lupercalia, Bacchanalia, Terminalia, scilicet sacra. Vide festa. Sed in Bacchanales, Saturnales, ludos intellige uel dies. Vide ludi. Salarium. Iuuenalis, sat. 6: Sunt qui tortoribus annua praestent, scilicet salaria; Suetonius, Tib.: Sed et peculio concesso a patre praebitisque annuis fraudauit per speciem publici iuris; idem, in Claris Gramm., de Palaemone: Quanquam ex schola quadringenta annua caperet. Scriptor. Librarius adiectiuum est, ut librarium gummi apud Plinium, et cella libraria. Cicero tamen id semper absolute dicit: Vt mihi librarius mittatur, scilicet scriptor; Horatius, in Arte: Vt scriptor si peccat idem librarius. Scriptum. Cicero, Att., lib. 8: In ea Pompeii epistola erat in extremo, scilicet scriptum; idem: Quod epistola librarii manu est, scilicet scripta; idem: Quae quidem erant manu tua, scilicet scriptae; idem, lib. 16 epist: Tu istic, si quid librarii mea manu non intelligent, monstrabis, scilicet scriptum. Securis. Virgilius: Crebrisque bipennibus instant; Ouidius: Saeuamque inhibere bipennem, scilicet securim; Vide Festum in anceps et Nonium Marcellum in bipennis, qui citat ex Varrone: Ferens ferream humero bipennem securim. Sella. Lucanus, lib. 3: Praetor adest uacuaeque loco cessere curules, scilicet sellae; Liuius, lib. 2: Sella curuli septies ac uicies sedit; Iuueaalis 10: Atque illi sellas donare curules. Seruus. A pedibus, a secretis, scilicet seruus uel famulus uel minister; Suetonius, lib. 1: Philemonem a manu seruum; Terentius: Forte ibi huius uideo Birrhiam, scilicet seruum. Seruus. Martialis: Esse sat est seruum, iam nolo uicarius esse. Vicarius proprie est serui seruus; Paulus de noxali actione: Si seruus tuus nauem exercuerit eiusque uicarius seruus etc.; Horatius: Vtque sacerdotis fugitiuus liba recuso; idem: Tu mediastinus, scilicet seruus; idem, lib. 2 sat. 7: Siue uicarius est, qui seruo paret. Et uenales seruos intelligimus: Quintilianus, lib. 8 cap. 2; Plautus, Aul.: Etiam introduce uel gregem uenalium. Et nouitios; Varro, 7 Liag. Lat.: Eiam nouitii serui empti in magna familia. |
|
Copyright(c) de la versión electrónica 2004 Carlos Cabanillas. Proyecto GRAMMATICVS. |