|
[aduerbiorum et coniunctionum]
|
|
|
|
Aduerbiorum et coniunctionum ellipsis. An uel ne.Terentius: Melius, peius, prosit, obsit, nihil uident nisi quod lubet, scilicet an uel ne; Plinius: Studes, an piscaris, an simul omnia?, pro studesne. Aut uel seu. Velis nolis; scias nescias, scilicet aut, seu, siue. Cicero: Quatuor, ad summum quinque sunt inuenti, qui Milonis causam non probarent. Enim uel nam uel quia. Terentius: Haec quum illi, Micio, dico, tibi dico; tu illum corrumpi sinis, scilicet tu enim; Virgilius: Nec sum adeo informis, nuper me in littore uidi; idem: Alba ligustra cadunt, pro quia. Et uel atque. Hac illac; extra intra; aequi boni; optimus maximus; uti frui; dare legere, scilicet et. Vide Adrianum cardinalem. Etiam. Non solum elegans, sed facetus, scilicet sed etiam. Vide non. Igitur uel ergo. Ouidius: Hunc quoque, siderea qui temperat omnia luce, cepit amor solem; solis referamus amores, id est, solis igitur; Terentius: Hac non successit, alia egrediemur uia. Ita. Faciam ut iubes, scilicet ita uel sic. Horatius: Vt tu Fortunam, sic nos te, Celse, feremus; Plautus: Vt tu uelis esse me, ita ero. Hic acriter aduertendum est non posse in oratione poni ita uel sic, quin continuo subaudiatur ut uel uti; nec etiam posse poni ut, cui non respondeat ita uel sic. Virgilius, 4 Georg.: Vt binae regum facies ita corpora gentis. In illis porro tritis Ita Neptuno uisum est, Sic uisum superis, Sic fatur, Ita fatur etiam deest ut, quasi dicas: Ita fatur, ut diximus aut dicemus. Item quum precamur: Sic tibi sit felix iter. Martialis, lib. 7: Sic me fronte legat dominus, Faustine, serena caet., ut mea nec iuste. Magis uel potius. Plautus: Tacita semper bona est mulier quam loquens, id est magis bona. Saepe graecis deest μάλλον, id est magis. Vnde illa: Bonum est confidere in domino quam in principibus; Terentius: Si quisquam est, qui placere se studeat bonis quam plurimis, id est bonis potius quam plurimis, id est malis; Tacitus, 4 Ann.: Agrippa claris maioribus quam uirtutibus; idem 1 Ann.: Et pacem quam bellum probabam; Plautus, Men., scaen. Nimis: Quin uidua uiuam quam tuos mores perferam. Vide prius. Ne. Caue cadas, caue faxis, scilicet ne. Vade fallitur Valla et alii. Cicero: Nonne caueam ne scelus faciam; Plautus: Tu caue, quadraginta accepisse hinc ne neges; Terentius: Etiam caues, ne uideat te aliquis. Vide ut. Non. Post non modo, non solum, non tantum, dum oratio dubia non sit, deest non, ut si dicas: Alexander non modo parcus, sed etiam fuit liberalis, id est non modo non parcus. Cicero, 1 Cat.: Vt iam ista non modo homines, sed ne pecudes quidem mihi passurae uideantur; ibidem: Sed ita ut non modo ciuitas, sed ne uicini quidem proximi sentiant; idem, Orat.: Nam si, ut in epularum apparatu, non se parcum solum, sed etiam elegantem uideri uolet; lib. 10 Att., epist. 7: Regnum non modo romano homini, sed ne Persae quidem cuiquam tolerabile; idem, 1 Orat.: Neque solum in scientiam meam, sed ne rerum quidem magnitudinem perspicit; et 1 Tusc.: Mortuorum non modo uitae commodis, sed ne uita quidem ipsa quisquam caret; Varro, lib. 8 Ling. Lat.: Dicam de uniuersa analogia cur non modo uideatur esse reprehendenda sed etiam cur in usu quodammodo sequenda. Latius haec Muretus, lib. 10 cap. 7 Variarum. Accipe rursus testimonia integrae locutionis; Cicero, de Sen.: Quia non modo uituperatio nulla, sed etiam summa laus senectutis est; ibidem: Nec solum non molesta, sed etiam iucunda; ibidem: Sed uidetis ut senectus non modo languida atque iners non sit, uerum etiam operosa et semper agens aliquid et moliens; idem, pro Coel.: In quo non modo crimen non haerebat, sed uix diserti adolescentis cohaerebat oratio; idem, pro Deiot.: Non modo tibi non succenset, uerum omnem tranquillitatem etc.; idem, 2 Phil.: Vt non modo non cohaerentia inter se diceres, sed maxime disiuncta atque contraria. Nec tibi ego auctor sum, ut semper post non modo, non solum, non tantum suppleas negationem, nam sensu integro poteris dicere: Non solum diues est, sed etiam doctus; Cicero, pro Planc.: Manlium non solum ignobilem, uerum sine uirtute, sine ingenio. Haec uerius quam Valla, lib. 3, cap. 27. Non solum. Quintilianus: Quum Ciceroni dormitare interim Demosthenis oratio, uerum etiam Homerus ipse uideatur scilicet non solum; Cicero: Vrget ille quidem, et Philotimus, et Cincius, sed etiam ipse crebro interuiso. Olim. Horatius, Arte: Tibia, non ut nunc orichalco uincta tubaeque aemula, sed etc., id est Tibia olim non erat ut nunc. Post. Liuius: Quadrigentesimo anno quam urbs Roma condita erat, id est postquam; idem: Anno tricesimo altero quam Roma condita erat; idem: Altera die quam a Brundisio soluit; Cicero, Terentio: Postridie intellexi quam a uobis discessi. Prius. Saepe deest particula prius ante uocem quam. Terentius, Eun.: Omnia experiri quam armis sapientem decet; sed ibi legitur nunc omnia prius. Plautus, Amp.: Grauidam ego illam hic reliqui quam abeo; ita legit Iann., in Quaest.; idem Plautus, Trin.: Confit cito quam si tu obiicias formicis papauerem. Vide magis. Quam. Terentius, Ad.: Plus quingentos colaphos infregit mihi, id est plus quam; Varro, Rust.: Non minores oportet iniri bimas, ut trimae pariant, id est quam bimas; idem: Videndum ne sint minores trimae, maiores decem annorum; Terentius, Eun.: Accede ad ignem hunc, iam calesces plus satis, id est plus quam satis sit, ut notat Quintilianus, quanuis Donato uideatur pleonasmus; Terentius, ibidem: Plus millies audiui; Plinius, lib. 10: Plus uicenaquina oua incubanda subiici uetant; Liuius: Capta amplius duo millia hominum, minus duo millia circa muros caesa; Cicero, pro Rosc. comoed.: Amplius sunt sex menses; ibidem: Amplius triennium est; ibidem: Triennium amplius in aduersariis iacere pateris; Plautus, Epid.: Plus iam sum libera quinquennium. Quam ante. Deest et quam post aliqua comparatiua. Virgilius: Tristior ac lacrymis oculos suffusa; et faciam te certiorem, id est quam antea eras. Nec audiendus est Quintilianus et alii, qui putant comparatiuum posse accipi pro positiuo. Terentius: Liberius uiuendi fuit potestas, scilicet quam antea. Quam pro. Docent grammatici quasdam esse comparationes obliquas uel impropias, ut ditior opinione, tristior solito, cogitatione citius, calceus maior pede. Sed in his et similibus crediderim deesse quam pro. Cicero, 13 Phil.: Plus etiam quam pro uirili parte obligatum puto; Liuius, lib. 10, dee. 3: Maior quam pro re laetitia; Liuius, lib. 1 dee. 3: Pluribus ignibus quam pro numero manentium factis; idem, lib. 5 dee. 3: Maior quam pro numero hominum editur pugna; Quintus Curtius, lib. 5: Ventus maiorem quam pro flatu sonum edebat. Integre ita dicemus: Vestis maior est quam pro corpore, calceus laxior est quam pro pede, uel quam prae pede. Quanquam. Particula tamen aduersantem aliam desiderat. Cicero, pro Arch.: Qui sedulitatem mali poetae duxerit aliquo tamen praemio dignam, id est quanuis mali; idem, pro Mil.: Qui nondum libera ciuitate, tamen populi Romani comitiis liberatus; idem, in Epist.: Tamen a malitia non discedis. Valla, lib. 2, cap. 4. Vide tamen. Quasi. Horatius: Neque uerbum uerbo curabis reddere fidus interpres, id est quasi fidus; hoc enim est officium fidi interpretis, ut uerbum uerbo reddat; idem: Vixisset canis immundus, id est quasi, tanquam, ceu, ueluti canis. Vide tanquam. Siue. Catullus in Phasello: Laeua siue dextera, pro siue laeua, siue dextera. Horatius: Cantamus, uacui siue quid urimur; idem: Quo non arbiter Adriae maior tollere seu ponere uult freta; idem: Et Stenelus sciens pugnae, siue opus est imperitare equis. Sed. Horatius: Qui fit, Moecenas, ut nemo sua sorte contentus uiuat, laudet diuersa sequentes?, pro sed laudet; idem: Multis ille quidem flebilis occidit, nulli flebilior quam tibi, Vergili, sed nulli; idem, in Arte: Ex noto fictum carmen sequar, ut sibi quiuis speret idem; sudet multum frustraque ausus idem, pro sed sudet. Si. Horatius: Decies centena dedisses huic parco, scilicet si dedisses; Cicero, Parad.: Poscit, dandum; eiicit, abeundum; minatur extimescendum, id est si poscit; Terentius: Negat quis, nego; ait, aio; idem, Phor.: Vnum cognoris, omnes noueris; idem, Heaut.: Rectum est, ego ut faciam; non, ut deterream, id est si rectum est, ut ego itidem faciam, si non est, ut te deterream; sic enim ego ante Faernum dispunxi; Horatius, 1 Carm.: Sapias, uina liques, id est si sapies. Sic. Horatius, epist. 18: Vt matrona meretrici dispar erit atque discolor, infido Scurra distabit amicus, id est sic infido; idem, sat. 1: Diues, ut metiretur nummos, id est sic diues, uel ita diues ut infra: Ita sordidus ut se etc. Tamen. Terentius, Ad.: Quanquam est scelestus non committet hodie iterum ut uapulet, id est non tamen committet. Tanquam. Apud Horatium saepe et elegantissime deest tanquam uel quasi; Oda 7, lib. 1: Sic tu sapiens finire memento tristitiam; Epist. 2, lib. 1: Quae si cum sociis stultus cupidusque bibisset, id est tanquam stultus; Vlysses enim non dicitur stultus; Oda 26, lib. 1: At tu nauta uagae ne parce malignus arenae particulam dare, id est tanquam malignus; Oda 13, lib. 4: Ludisque et bibis impudens; Epist. 15, lib. 1: Quod me Lucanae iuuenem commendet amicae, id est tanquam iuuenem, nam senex erat; lib. 1, epist. 2: Viuendi qui recte prorogat horam, rusticus spectat dum defluat amnis, id est tanquam rusticus. Vide quasi. Vel. Vel particula saepe subticetur, ut diximus in particula aut; sed aliud habet elegantioris considerationis, nam quum dicas Vel stultus haec intelligeret, Vel Priamo miseranda manus, deest aliud uel, ut sit Vel Priamo uel aliis hostibus. Scio Donatum accipere uel pro etiam. Budaeus in Commentariis exponit pro nam. Donatus rursus in Phormio pro saltem. Ego uero, cui unius uocis unica semper est significatio, semper disiungentem particulam assero et alterum uel deesse confirmo. Hoc praeclare elicis ex Persio, sat. 1: Nemo hercule, inquit, leget haec, uel duo, uel...; Terentius, Eun.: Hanc tu mihi uel ui uel clam uel precario fac tradas; tolle hinc duo uel et remanebit Donati exposito pro etiam. Cicero, Q. fratri: Sunt ista quidem uel magna uel potius maxima; tolle alterum membrum, ut in sequentibus. Horatius, in Arte: Multa senem circumueniunt incommoda: uel quod quaerit et inuentis miser abstinet ac timet uti, uel quod res omnes timide gelideque ministrat; idem, lib. 3 oda 24: Vel nos in Capitolium, quo clamor uocat et turba fauentium, uel nos in mare proximum gemmas mittamus; ibidem, Oda 29: Cras uel atra nube polum pater occupato uel sole puro. Itaque particula uel sola poni non potest, nisi aliud uel intelligatur. Vide siue. Vero. Quintilianus: Pro patre mori possem, coram patre non possum; deest uero uel autem; Terentius: Traditus sum mulieri, illa illico ubi me accepit etc.; Cicero: Haec morum uitia sunt, non senectutis. Vsque. Horatius: Ad unguem factus homo, scilicet usque ad unguem; Virgilius: Si non exosus ad unum Troianos; et ad unum omnes occidit. Vt. Terentius, Heaut.: Eius annuis causa, opinor, quae erat mortua, id est ut opinor; Cicero, Tusc.: Niobe fingitur lapidea propter aeternum, credo, in luctu silentium; pessime Linacer hic supplet credo quod propter; nihil enim tam barbarum est apud latinos quam dico quod, sequitur quod, intelligo quod. Deest et ut in illis: Volo facias, nolo dicas, uelim desinas, rescribas ad omnia rogamus; et in illis: Sine ueniat, sine faciat; Terentius, Eun.: Sine ut ueniat. Vt ante ne. Horatius, 2 Serm.: Ne faciam, inquis, omnino uersus, id est ut ne faciam. Male Hadrianus Cardinalis docet ut ne idem esse quod ne; imo semper in his formis, caue ne dicas, moneo ne facias, da operam ne ueniat, deest ut. Cicero, 3 Ver.: Impetrant ut ne iurent; ad Q. fratrem, lib. 3: Opera datur ut iudicia ne fiant; idem, Bruto, lib. 13: Vt ne quid meorum tibi esset ignotum animaduerte operam dare; Terentius, Hec.: Nempe ea causa, ut ne id fiat palam; idem, And.: Principio ut ne ducas. Itaque dicimus eodem sensu: Caue cadas, caue ut ne cadas. Vtinam. Catullus: Tecum ludere sicut ipsa possem, scilicet utinam; Virgilius: Troum arma secutus obruerent Rutuli; Ouidius, in epist.: Me quoque qua fratrem mactasses improbe claua; Tibullus: Tunc mihi uita foret. |
|
Copyright(c) de la versión electrónica 2004 Carlos Cabanillas. Proyecto GRAMMATICVS. |