[Nominum et participiorum]
|
|
Ellipsis nominum et participiorum ordine alphabetico. Adiectiua nomina nunquam fient substantiua, ut male credidit Caesar Scaliger, nam accidens non transit in substantiam. Vide ars. Nomina tamen propria undelibet trahuntur, ut Iulius, Iulianus, Iulianius nomina sunt imperatorum, et Cedo alteram nomen centurionis. Itaque in omni adiectiuo scrutabimur substantiuum hoc ordine: Acinus uel acinum uel grana. Colligere uinacea uel uinaceos tritum est apud auctores rei rusticae, scilicet acinos; Cicero, Senect.: Aut ex acino uinaceo. Accipiter. Stellaris, Asterias, Hierax, Rubetarius, Halietus, Fringillaris, Tertiolus, Triorches, scilicet accipiter uel falco. Actor. Plinius, lib. 7: Spinther secundarum, tertiarumque Pamphilus, scilicet actor. Vide partes. Aedes, -is. Terentius, Ad.: Vbi ad Dianae ueneris; Horatius, 1 Serm.: Ventum erat ad Vestae, scilicet aedem. A Graecis hoc manauit, qui etiam dicunt: eo ad praeceptoris, scilicet domum uel aedes; Plautus, Bac.: Quin ipsa in aede Dianae conditum est; Cicero, 2 Phil.: Qui maximo te aere alieno ad aedem Opis liberasti. Aedes, -ium. Quum persuasum haberem genitiuum semper a nomine regi, diu quaesiui unde genitiuus domi regeretur, donec antiquos Per aedes domi, In aedibus domi, locutos fuisse animaduerti. Id me aperte docuit Plautus in Cassina, dum inquit: Insectatur omneis domi per aedes. Graeci dicunt μέλαθρα δόμων. Hispane: "En las casas de la morada". Aetas. Peruenit ad decrepitam; Plinius, lib. 2 cap. ultimo: Senecta diem obiit, scilicet aetate; Plautus, Aulul.: Quem senecta aetate ludos facias; Cicero, 1 Tuscul.: Ex his igitur quae hora octaua mortua est, prouecta aetate mortua est; quae uero occidente sole, decrepita; Sallustius: Senecta aetate; Senecta membra dixit auctor Aetnae; Lucretius, lib. 3: Membris senectis; et libro 5: Aetate senecta; Sallustius, 4 Hist.: Omnes quibus senecto corpore animus militaris erat. Aetate. Varro, lib. 2 Rust., cap. 7: Videndum ne sint minores trimae, maiores decem annorum, scilicet aetate; idem, cap. 2: Castrare oportet agnum non minorem quinque mensium; Valla, lib. 1 cap. 19: Nam et hoc, inquit, licet dicere: "Ego sum maior uiginti annorum"' id est 'aetate tali'; uel "ego sum aetatis maioris aetate uiginti annorum". Aes alienum. Liuius: Quum populus soluendo non esset, scilicet aere alieno; idem: Quum et priuati equum postularent, nec tamen soluendo aeri alieno res publica esset. Vide aptus. Aes. Tanti emi quanti praefinisti, Magni doces, Parui aestimo, scilicet aeris; omnia enim pecunia aestimabantur; Columella, lib. 3, cap. 3: Quem uulgus parui aeris posse comparari putat; huc refer illa de meo, de tuo, de suo, scilicet aere; Plautus, Most.: Ratio accepti et expensi constat; Quanti I(p. 172v) doces, id est Quanti aeris pretio doces. Hoc ignorauit Valía, lib. 3, cap. 1. Vide assium et pretio. Affectus. Cicero, pro Cluent.: Cecidisse ex equo dicitur et homo infirma ualetudine latus offendisse uehementer, scilicet affectus; idem, Tuse.: Affectus optima ualetudine; idem, Diu.: Qui sunt morbo graui et mortifero affecti; Terentius, Phor.: Tantane affectum hominem quenquam audacia? Aliquis. Est qui dicat, Sunt qui affirment, scilicet aliqui; Horatius: Sunt quos curriculo puluerem Olympicum collegisse iuuat. Animus uel consilium. Deus in adiutorium meum intende, scilicet animum; Horatius: Si non intendis animum studiis et rebus honestis; Terentius: Repudio consilium quod prius intenderam; Cicero, 2 Agr.: Sed intendite animos ad ea quae consequuntur. Anguis uel bestia. Serpens adiectiuum est ab serpo, ut serpens uitis, saecla serpentia, aqua serpens; sed cum legis caeruleus serpens uel dira serpens deest anguis uel bestia; Ouidius, 1 Met.: Pythia perdomitae serpentis nomine dictos; ibidem: Incognite serpens. Nec audiendus est Valla qui duo adiectiua uni tribui substantiuo posse negat; Plautus: Quasi proserpens bestia; idem, Asinaria: Fac proserpentem bestiam; serpentem riuum dixit Lucanus lib. 9. Annus. Virgilius: Adeo in teneris consuescere multum est, scilicet annis. Aptus uel idoneus uel accomodatus. Cicero, 2 Phil.: Nec tu soluendo eras, scilicet aptus uel idoneus; integrum erat: Ne tu soluendo aeri alieno sufficiens eras; Plinius: Ferrum non est…tundendo; idem: Radix eius uescendo non est, id est esui apta; Celsus, lib. 5 cap. 28: Quodlibet puri mouendo accommodatum; Vitruuius, lib. 2 cap. 8: Ea non potest in structura oneri ferendo esse firma; Columella, lib. 1 cap. 9: Dummodo perpetiendo labori sit idoneus. Vide aes alienum. Aqua. Frigidam subfundere prouerbium, scilicet aquam; Iuuenalis, sat. 5: quando uocatus adest caldae gelidaeque minister; ibidem: Petitur decocta; Martialis: Iam defecisset portantes calda ministros; idem: Caldam poscis aquam; Cicero, 1 Catil.: Si aquam gelidam biberint; Apuleius, 2 Met.: Aqua calida iniecta; Columella, lib. 6 cap. 16: Perfunduntur aqua frigida. Aqua. Pluuia ingruit, scilicet aqua; nam dicimus pluuiis diebus et apud consultos titulus est De aqua pluuia arcenda; Ouidius: Pluuioque madescit ab Austro; Cato in Rust.: Quum tempestates pluuiae fuerint; Aen. 1: Pluuiasque Hyadas. Aqua uel fluuius uel amnis. Confluens, profluens, torrens adiectiua sunt, in quibus absolutis positis intelligitur aqua, fluuius uel amnis; Cicero, 2 Nat.: Nam ut profluens amnis aut uix aut nullo modo; et Lucanus, lib. 2: Torrenti sanguine; Liuius, lib. 1: Pueros in confluentem aquam mitti iubet; Virgilius, 2 Georg.: Nec non et torrentem undam leuis innatat alnus; idem, lib. 10: Torrentis aquae... more furens; idem: Torrentia flumina. Aquae. Baianae, Albulae, calidae, frigidae, statiuae, scilicet aquae. Arbor. Delphica laurus, tarda morus, patula fagus, scilicet arbor, nam nomen generale rectius subauditur; aliquando additur; Plinius, lib. 12 cap. 21: Taxi arboris succum; Suetonius, Vesp.: Arbor quoque cupressus in agro auito; Gellius, lib. 9 cap. 6: Folia olearum arborum. Vnde proprie Ennius dixit: Capitibus nutantes pinos rectosque cupressos, de quo uide Gellium, lib. 13, cap. 19. Hinc Catullus dixit: Vlmum maritum, nam maritus adiectiuum est. Vide uir. Arbor. Columella, lib. 5 cap. 10: Eodem tempore iuglandem et pineam et casteneam serere oportet, scilicet arbores, nam haec nomina adiectiua sunt. Vide nux. Argumentum. Antecedens, consequens adiectiua sunt, sed in absolutis deest argumentum; Cicero in Top.: Alia ex antecedentibus, alia ex consequentibus. Ars uel scientia. In illis Grammatica, Rhetorica, Dialectica deest ars; Varro, lib. 4 Ling.: Artificibus maxima causa ab arte, id est ab arte medicina medicus ut sit, a sutrina sutor; Terentius, Hee.: Ab arte musica; ibidem: artem musicam; Quintilianus, lib. 2: Nanque uno modo sit appositum: ars Rhetorica, ut nauis piratica; altero nomen rei, qualis est philosophia, amicitia; haec ille, cui ut in priore parte faueo, sic in posteriore obsto: nunquam enim ex adiectiuo nomine fiet substantiuum, ut diximus; Gellius, lib. 16, cap. 10: Rei grammaticae peritus; Plinius: Hippocra clarissimus medicinae scientiae. Assium uel assibus. Duodecim aeris, octonis aeris, decem millibus aeris, scilicet assibus; Aulus Gellius, lib. 20, cap. 1: Si iniuriam alteri faxit uigintiquinque aeris poenae sunto; Quis enim erit tam inops, quem ab iniuria facienda uigintiquinque asses deterreant. Budaeus et Agricola. Auis. Virgilius, 4 Aen.: Solaque culminibus ferali carmine bubo uisa queri; Retulit, inquit Seruius, ad auem, nam bubo masculinum est. Saepe enim mutamus genus referentes ad generalitatem, ut si dicamus bona turdus, referendo ad auem, aut prima est a, referendo ad literam, quum “a” sit neutrius generis. Haec Seruius; quae uerba, si Grammatici aduerterent, multa inepta uitarent. Ouidius: Martia, picus, auis; Martialis, lib. 13 de Phasiano: Argiua primum sum transportata carina; Plinius, de psitaco: India hanc mittit; idem, de apodibus, lib. 10, cap. 39: Hae sunt quae toto mari cernuntur; Lucretius, lib. 4 de accipitribus: Visaeque uolantes; hinc Virgilius aeriae grues et Strimoniae grues. Vide arbor, fluuius, herba, urbs. Auis. In illis etiam adiectiuis ales, praepes, uolucris deest auis. Cicero, in Arato: Inde est ales auis lato sub tegmine caeli; idem: Pulcherrima praepes laeua uolauit auis; idem, 1 Nat.: Cum uolucres angues ex uastitate Libyae; Valerius Maximus, lib. 1 cap. 6: Quarum maiorem numerum praepetes diripuere aues; Apuleius, de deo Socr.: Igitur ales bestia praeuenit, et lib. 5 Asin.: Alitibusque bestus. Bestiae uel pecudes. Ouidius: Terra feras coepit, scilicet bestias; Cicero: Nam cum caeteras animantes abiecisset ad pastum; Virgilius: Nulla neque amnem libauit quadrupes, neque graminis attigit herbam; Varro, 2 Rust.: Et pertinent ad feras bestias ac syluestres; Cicero: Quam uaria genera bestiarum uel cicurum uel ferarum; Liuius, lib. 34: Sicuti ferae bestiae irritatae; Valerius Maximus, lib. 2 cap. 2: Feriis bestiis obiecit; Curtius, lib. 5: Quasi feras bestias ipsos posse deprehendi; idem, lib. 6: Cum feris bestiis res est; idem, lib. 8: Mittor ad feras bestias; ibidem: Viuendum esse in solitudine ueluti ferae bestiae. Potest et intelligi pecudes, nam pecudes omnia dicuntur animalia; Varro, lib. 2 Rust., cap. 5: Qui gregem arrnentorurn emere uult, obseruare debet primum ut sint hae pecudes aetate potius etc.; ibidem, cap. 1: Etiam nunc in locis multis genera pecudum ferarum sunt aliquot; Martialis: Affuit immistum pecudum genus omne ferarum. Bonae. Homo frugi, homines frugi, scilicet bonae; "frugi" enim genitiuus est a "frux", extrito “s”. Antiqui dicebant bonae frugis, postea bonae frugi, deinde frugi tantum. Cicero, Att. lib. 4: Permodestus ac bonae frugi homo; Plautus, Capt. : Fui ego lipidus, neque bonus uir unquam, neque frugi bonae; idem, Cas.: Bonae frugi hominem iam pridem esse arbitror; Vlpianus: Sed si bonae frugi seruus intra annum etc.; Budaeus in Pandectis: Frugi bonae et bonae frugi dum dicebant probum officiosumque consummate significabant, quanquam apud Gellium frugis bonae legitur; haec ille; Plautus, Mil: Fac sis frugi. Campus. Horatius, 3 Carm. : Catus idem per apertum... ceruos iaculari, scilicet campum, ut notat Lambinus. Canis. Molossus, Gallicus, Lacon, Canarius, scilicet canis; Virgilius: Canibus succinta molossis; Horatius, 2 Serm.: Simul domus alta molossis personuit canibus; Canis Gallicus, Ouidius lib. 1 Met. Capilli uel crines. Cicero: Non cani, non rugae repente auctoritatem afferre possunt, scilicet capilli; Ouidius, 2 Met.: Et glacialis hyems canos hirsuta capillos; Lucanus 1: Turrigeros canos effundens uertice crines. Caro. Vtor bubula, suilla, ferina, ouilla, agnina, caprina, scilicet carne; Sallustius: Getulis cibus erat caro ferina; idem: Numidae plerumque lacte et ferina carne uescebantur; Pomponius Mela, lib. 1: Cibus est caro plurimum ferina; Horatius, epist. 15: Vilis agninae. Vide Lambinum. Castra. Curtius 3: Statiua illic habuerat Cyrus, scilicet castra; Cicero: Omnes agros, statiua, portus; Caesar, 3 Ciu.: Eodemque die uterque eorum ex castris statiuis exercitum educunt; et paulo post: Scipio in castris statiuis biduo moratus; Cicero, Ver.: Castra statiua; idem, 12 Phil.: Haec custodia, hoc praesidium statiuum; Sallustius, Iug.: Plerumque milites in statiuis castris habebat. Causa uel gratia uel ergo. Terentius, Ad.: Ne id assentandi magis quam quod habeam gratum facere existimes; deest ENEKA uel CHARIS, id est causa uel gratia, uel etiam ergo; Virgilius: Illius ergo uenimus; idem: Iustitiaene prius mirer belline laborum?; Ouidius, 2 Met.: Sucessorumque Mineruae indoluit; Sallustius, 1 Hist., in oratione Philippi: Exercitum opprimendae libertatis habet; uide Aldi scholia in Sallustium et Brisonii; Tacitus, lib. 2: Germanicus Aegyptum proficiscitur cognoscendae antiquitatis; idem: Pugnam pro romanis ciens ostentandae, ut ferebatur, uirtutis; idem, lib. 3: Erectis omnium animis petendae e Pisone ultionis; ibidem: Crebro se militibus ostentasset ab Narnia uitandae suspicionis; ibidem: Multa populus parauit tuendae libertatis et firmandae concordiae; idem, lib. 6: Qui pecuniam a Vario Ligure omittendae delationis ceperat; Horatius, lib. 3: Da lunae propere nouae, da noctis mediae, da, puer, auguris Muraenae, scilicet causa. Vide Festum in uoce ergo et Priscianum lib. 18. Centena. Debet decies aut debet sestertium decies; integrum erat: Debet decies centena millia nummum sestertium; Martialis: Habet Afranius millia. Vide Budaeum. Cibus. Terentius: Vix de demenso suo, scilicet cibo. Sic dicimus diurno uiuit, diario contentus est, scilicet cibo; Plautus, St.: Vos meministis quot Calendis petere demensum cibum. |
Copyright(c) de la versión electrónica 2004 Carlos Cabanillas. Proyecto GRAMMATICVS. |