[2]

  Nominum et participiorum

HomeIntroducciónTexto LatinoTexto EspañolFicha

carlos.cabanillas@edu.juntaextremadura.net

Texto español

[1][2][3][4][5]

     Festa. Accalia, Agonia uel Agonalia, Angeronalia, Carmentalia, Cerealia, Compitalia, Consualia, Equina, Feralia, Fontinalia, Fordicidia, Fornacalia, Furinalia, Laurentalia, Liberalia, Lupercalia, Matralia, Meditrinalia, Megalia, Neptunalia, Opalia, Paganalia, Palilia uel Parilia, Portunalia, Quirinalia, Robigalia, Saturnalia, Terminalia, Vestalia, Vinalia, Volcanalia, Volturnalia. Vide dies.

     Fidem. Terentius: Pro Deum immortalium, ubi Donatus ellipsin esse et fidem uel simile aliquid desiderari ait; Cicero, in Oeconomico: Quid igitur, pro Deum immortalium, primum eam docebas quaeso?; Terentius: Pro deum atque hominum fidem.

     Filius uel filia. Terentius, Phor: Modos fecit Flaccus Claudii, scilicet filius. Sic Tullius uel Tullia Ciceronis. Vide uxor.

     Fluuius uel amnis. Virgilius: Sulphurea Nar albus aqua, scilicet fluuius; Nar enim neutrum est, quia indeclinabile; Cicero: Lacus Velinus in Nar defluit. Sic quum dicimus Albula magnus, formosus Turia ripis, altus Sequana, deest fluuius uel amnis; Virgilius, lib. 11: Amnis et Adriacas retro fugit Aufidus undas; Liuius, lib. 1: Tiberium fluuium, et lib. 4: Tiberi amni septus; idem: Ad Rhodanum fluuium; idem: Ad Eurotam amnem; Curtius, lib. 3: Pyramum amnem tansire; ibidem: In ripa Pyrami amnis. Vide auis.

     Finis. Virgilius: Hac Troiana tenus fuerit fortuna secuta, scilicet fini, nam finis etiam foemininum est, ut saepe apud Lucretium inuenias; Virgilius: Haec finis Priami fatorum; idem: Aut qua fine sequar. Sic eatenus, quatenus, hactenus, id est tenus hac fine uel uia. Vide Festum in quatenus. Gellius, lib. 1 cap. 3: Minime dicitur quatenus quaque fini dari amicitiae uenia debeat; idem referens Chilonis sententiam: Hac, inquit, fini ames, tanquam forte fortuna osurus; bac itidem tenus oderis, tanquam fortasse post amaturus. Vide uia.

     Foemina. Praegnans adiectiuum est, ut praegnans arbor et folia praegnantia apud Plinium, et praegnans Iouis cerebrum. Si absolute profertur deest foemina. Plautus: Quae nunquam fuit praegnans, qui parere potuit? Sic pediseca.

     Foemina uel mas. Boues meas, canes grauidas quum legimus, ne credamus Grammaticis  qui nomina communia duobus maxima cum ignorantia sunt commenti, sed subintelligamus foeminas aut ad syllepsin generis recurramus, ut scelus qui me perdidit. Res sic se habet: Quoties in nominibus epicoenis aliud uolebant intelligere quam terminatio ipsa praefinit, addebant mas aut foemina; uerbi gratia aquila foemineum est pro maribus et foeminis, sed si de maribus loquaris, dicendum est aquilae mares; rursus coruus masculinum tantum est pro utroque sexu, at de foemina dices coruus foemina. Epicoena uoco quaecumque sub uno fine significant utrunque sexum, sed unum praecipue, ut homo, latro, sacerdos, uates, antistes, miles, agricola, bos, canis, sus, grus etc. Homerus, 6 IL.: BOYN ARSENA, id est bouem marem dixit; Theocritus, THOAS HYPPOYS, id est equos uelocissimas; Liuius, lib., 5 dec. 5: Apolloni boue aurato, Latonae boue foemina aurata sacra graeco ritu facerent; Plinius, lib. 8 cap. 46: Foemina bos semel ei anno ostenditur, suis et ipsa insignibus; idem, lib. 11 cap. 51: Bubus tantum foeminis uox grauior; ibidem, cap. 37: Itaque quum apri percutiunt, foeminae sues mordent; Varro, lib. 2 cap. 1 Rust.: Foeminis bubus demitur cibus; lustinus lib. 1: Inuenit iuxta infantem canem foeminam paruulo ubera praebentem et a feris et alitibus defendentem. Motus etiam ipse misericordia qua motam ipsam canem uiderat, puerum defert ad stabulum, eadem cane anxie prosequente; Plautus, Men.: Ita me illa ad laeua rabiosa foemina obseruat canis; Plinius, lib. 28 cap. 15: Foeminae suis; Gellius, lib. 13 cap. 19: Sacerdotes quoque foeminas Cicero antistitas dicit; Plautus, Pers.: Qui atticam hodie ciuitatem maiorem feci atque auxit ciui foemina; Plinius, lib. 9 cap. 51: Polypus foemina; lib. 10 cap. 18: Piscis foemina; Ouidius: Cum quo sua gaudia iungat, inuenit in media foemina piscis aqua; Plinius, lib. 10 cap. 17: Palumbes incubat foemina; Macrobius, lib. 1 cap. 17 Satur.: Vt graeco ritu hisce hostiis sacrum faceret, Apollini boue aurato, Latonae boue foemina aurata; sues foeminae quomodo castrentur docet Plinius lib. 8 cap. 51; Columella lib. 7 cap. 9: Foemina sus habetur ad partus edendos; Plinius, lib. 8 cap. 32: Quasdam nos principes foeminas scimus; Plinius in epistolis: Habebat illa pantomimos fouebatque effusius quam principi foeminae conueniret; Plinius, lib. 10 cap. 60: Cornicem incubantem mas pascit; ibidem cap. 33 de perdicibus: Tunc inter se dimicant mares desiderio foeminarum; idem: Aquilarum mares.

     Antiquitus multa fuerunt epicoena nomina, ut porcus, lupus, agnus, ouis, leo; nondum enim in usu erant porca, lupa, agna, leaena, antistita, clienta, hospita, dracaena et alia id genus; unde Varro dixit lupum foeminam, teste Quintiliano, lib. 1 cap. 6; et Cato cap. 134 Rust.: Priusquam porcum foeminam immolabis; Cicero, 2 Leg.: Porco foemina piaculum pati; Virgilius, ut sentit Quintilianus lib. 8 cap. 3, primus dixit porca in illo carmine: Et caesa iungebant foedera porca; Gellius, lib. 4 cap. 3 citat hanc legem Numae: Iunoni crinibus dimissis agnum foeminam caedito; Festus uoce Pellices: Agnum foeminam caedito et agnum marem caedito; Valerius Maximus lib. 2 cap. 1: Caesisque atris bubus, Diti maribus, foeminis Proserpinae; Cicero, 2 Diu.: Ego tamen miror si emissio foeminae anguis mortem afferebat Gracho, emissio autem maris anguis erat mortifera Corneliae; Varro, lib. 4 Anal.: Quum oui mari testiculi dempti, quia natura uersa, ueruex declinatus.

     Ex his collige in similibus nominibus debere intelligi marem uel foeminam, si sit adiectiuum contra terminationem, ut elephantus grauida, boues meas, et quum Plinius de muribus dixit: ex una genitos centum uiginti tradiderunt. Sic igitur intelligendus Suetonius in Claud. 40: Inducta teste in senatu, haec, inquit, matris meae liberta et ornatrix fuit. Sic etiam Virgilius: Nec saeui magna sacerdos et Amphrisia uates. Sic Ouidius in epistolis: Et rudis ad partus et noua miles eram.

     Frater uel soror. Est germanus meus, est patruelis tuus, est germana mea et tua patruelis scilicet frater uel soror. Terentius, Aud.: Si te in germani fratris dilexi loco; Cicero saepe dixit fratres patrueles et sorores patrueles; Martialis: Patrueles, scilicet fundi; Ouidius: Patruelia regna. Sic uterini et consanguinei.

     Frenum. Virgilius: Duris parere lupatis, scilicet frenis; Horatius, lib. 1 Carm.: Lupata frena; ibidem: Gallica nec lupatis temperet ora frenis; Solinus dixit lupatos, scilicet frenos, nam masculine etiam dicitur.

     Frumenta uel fruges. Vrere sata, scilicet frumenta; Virgilius, 3 Georg.: Sata frumenta; idem: Satas messes; Pomponius Mela, lib. 3 cap. 9: Pro satis frugibus.

     Funera. Iusta persoluere, scilicet funera; Caesar, lib. 6 Gall. cap. 4: Iustis funeribus confectis; Cornelius Tacitus: Suprema facere; Solemnibus iustis, Amobius lib. 1.

     Funis. Iuuenalis: Duros tractare rudentes, scilicet funes; Plautus: Dum hanc tibi rudentem, quam trahis, complico, scilicet funem, nam finis ambiguum fuit et rudens participium est a rudo, -is.

     Gemma. Plinius, lib. ultimo cap. 10 innumera nomina in -as et -es graeca et in -os et -on, facit foeminina; sed intelligitur gemma, ut Adamas, Achates, Paneros, Morion, Mitrax. Idem facit in arboribus et herbis.

     Gratiae. Terentius: Vel rex semper maximas mihi agebat, quidquid feceram, aliis non item, scilicet gratias; idem: Magnas uero agere gratias Thais mihi.

     Herba. Plinius: Dictamnum pota sagittas pellit; idem, lib 26 cap. 6: Centunculus trita in aceto; ibidem, cap. 7: Centaurium, gentiana ex aqua potae; idem: Lauer quoque nascens in riuis condita et pota; idem: Inuenerunt et canes Canariam, scilicet herbam. Vide auis.

     Homo. Nemo nos uidet, scilicet homo; nemo enim adiectiuum est; Terentius: Nemo homo est; Cicero, Tusc.: Hominem quidem scire arbitror neminem; idem, ad Marcel., lib. 15: Esse hominem, qui ignorat, arbitror neminem; idem, Att. lib. 8: Neminem omnium hominum pluris facio, scilicet hominem; Cicero, 2 Leg.: Pontificem neminem bonum esse; idem, 2 Nat.: Nemo hominem homo agnoscit; idem: Nemo opifex et neminem tribunum; Plautus, Cas.: Vicinam neminem ego amo merito magis quam te; dicimus nemo rex, nemo Deus; et nemo dies apud Prudentium; nemo non, id est omnis; Cicero, De nat.: Nemo nec homo nec Deus; et ad Her.: Nemo rex; Virgilius: Turne, quod optanti Diuum promittere nemo auderet etc.

     Homo. In omni adiectiuo maculino absolute posito deest homo, ut tu es miser; ego sum saluus, Petrus est albus, Cicero est romanus; Terentius, Ad.: Homini misero plus quingentos colaphos infregit mihi; Lucanus lib. 2: Hic finis Mario uitae fuit etc., mensoque homini quid fata pararent; Cicero, pro Arch.: Ex hoc esse hunc numero diuinum honinem Africanum; Cicero, Att.: Regnum non modo Romano homini, sed ne Persae quidem tolerabile; uide supra idem nomen; idem, in Orat.: An uictus hominum Atheniensium beneficio excoli potuit, oratio non potuit.

     Homo. Mecoenas, Sutrinas, Aquinas, Arpinas, nostras adiectiua sunt facta ex atis et ate, ut hic et haec nostratis et hoc nostrate; si absolute dicantur, deest homo; ut Lucius Cilnius fuit Mecoenas. Vide Varronem, lib. 1 Anal. in calce.

     Homo. Arnicus, familiaris, necessarius, liber, seruus, tabellarius, nuncius, socius, maritus, riualis et multa huiusmodi semper adiectiua sunt: deest homo. Cicero: Nihil homine libero dignius; Iuuenalis: Tu tibi liber homo et regis conuiua uideris; Terentius: Homo amicus est; idem: Hominem amicum recipere ad te; idem: Seruum hominem causas orare leges non sinunt; legimus famulos greges et famulas manus dixit Alciatus in Emblem.; Cicero, 2 Leg.: Easque in famulis operibus patratis habento.

     Homo uel puer. Triumphalis, praetorius, consularis, scilicet uir uel homo. Vide Laurentium Vallam lib. 4 cap. 84.

     Homines. Magnates, optimates, maiores, minores, caeteri, mortales, scilicet homines; item Brutii, ltali, Hispani; Caesar: Albicos barbaros homines.

     In uerbis ad famam pertinentibus notum est deesse hominem, ut aiunt, ferunt, praedicant. Sed quia Grammatici negant alia uerba poni posse in actiua sine supposito, sed statim recurrendum ad passiuam, ut bellum geritur, contrarium adseramus. Iuuenalis, sat. 1: Vna comedunt patrimoni mensa; Curtius lib. 4: Sed cum fornacibus ferrum, quod excudi oportebat, impositum esset admotisque follibus ignem flatu accenderent, sanguinis riui sub ipsis flammis extitisse dicuntur; et infra: Apud Macedonas quoque, cum forte panem quidam militum frangeret, manantis sanguinis guttas notauerunt; ibidem: Totas autem arbores cum ingentibus ramis in altum iaciebant, deinde saxis onerabant, rursus cumulo eorum alias arbores iniiciebant; Terentius, Phor.: Quid tandem mihi dicent aut quam causam reperient?; idem, Ad.: Occidunt me qui, dum nimis sanctas nuptias student facere, in apparando consumunt diem; idem, Heaut.: Haud quaquam etiam cessant; idem, Phor.: Vbi initiabunt; Plautus, Cas.: Age tibicen, dum illam huc adducunt foras, etc.; Virgilius: Tunc, credo, cum me arbustum uidere Miconis atque mala uites incidere falce nouellas; et 4 Georg.: Hunc angustique imbrice tecti parietibusque premunt arctis et quatuor addunt, quatuor a uentis obliqua luce fenestras... Sic positum in clauso linquunt et ramea costis subiiciunt fragmenta; et in Sacris: Stulte hac nocte repetent a te animam tuam; ibidem: Nec mittunt uinum nouum in utres ueteres.

     Homo. Adolescens et iuuenis adiectiua sunt; deest homo uel mulier; Cicero, 1 Orat.: Adolescentes homines; Terentius, Hec.: Adolescens mulier fecit mater quod suasit sua; Ouidius, 7 Met.: Iuuenes annos; Persius, sat. 6: Iuuenes iocos.

     Hora. Horatius: Ad quartam iaceo, scilicet horam; idem: Quota Pelignis caream frigoribus; sic dicimus sonuit prima, tertia, nona; et ecclesiastici: Ad primam, ad tertiam.

     Horologium. Cicero, pro Quint.: Non ad solarium, non in campo, non in conuiuiis uersatus est, scilicet horologium; Plinius, lib. 7 cap. 60: Romanis solarium horologium statuisse.

     Iaculum. Virgilius: Missilibus certant, scilicet iaculis. Missilia etiam dicebantur munera quae a principibus populo spargebantur, ut tesserae frumentariae, uestis, aurum, argentum, gemmae, margaritae; sed tunc deest negotia, id est res missiles. Suetonius, Calig.: Sparsit et missilia uariarum rerum.

     Iactura uel nomine. Cicero, in Topicis: Si quis damni infecti promiserit; 25 Brisonius supplet nomine uel causa; ego dicerem deesse iacturam.

     Idem. Plinius: Equo fere qui homine morbi; idem: Tarando magnitudo quae leoni, pro eadem quae leoni.

     Idem uel uicem. Iuuenalis: Semper ego auditor tantum, numquamne reponam, scilicet idem uel uicem, id est uicem reddam; Cicero: Nec tibi ego idem reponam.

     Ilia. Dolent intestina, scilicet ilia; si inueniatur intestinus, deest ileos masculinum; latine conuoluulus, hispane "torçon" significat etiam gracile intestinum. Potest et intelligi colon, quod idem est.

     Imperio. Valla, lib. 3 cap. 34, potiri rerum in genitiuo dici affirmat, cum aliis nominibus in ablatiuo, ut potiri uictoria. Dupliciter fallitur, nam et alios genitiuos admittit, ut potitur Asiae, Galliae, et Adherbalis potiretur apud Sallustium, et ille genitiuus non a uerbo sed a nomine pendet, scilicet imperio. Vidit hoc Ascensius in epithome eiusdem capitis; Caesar, 1 Gall.: Totius Galliae sese potiri posse sperant; et paulo ante: Totius Galliae imperio potiri.

     Insula. Delphica, Delos, Phaebea, Rhodo, scilicet insula, nam quamuis Delos ex terminatione possit esse foemeninum, libentius tamen adiectiuum respicit nomen generale; Virgilius: Est in conspectu Tenedos notissima fama insula; Plautus, Rud.: Totam Siciliam deuoraturum insulam. Vide urbs.

     Iter. Quo tendis, quo pergis, scilicet iter; Lucanus: Quo tenditis, inquit; Virgilius: Tendit iter uelis; Sallustius: Maturauere iter pergere; Valerius Flaccus, lib. 4: Pergere iter; Statius, 2 Theb.: Quo tendis iter.

     Iter uel uia. Cicero Attico: Nos in castra properabamus quae aberant tridui, scilicet itinere uel uia; idem, 12 Epist.: Nuntiatum esse quatridui iter a Laodicea abfuisse; idem Planeo: Quum abesset aliquot dierum uiam; idem, 10 Epist.: Bidui spatio abest ab eo; Caesar: Cum tridui uiam processissent; idem, lib. 6: Non longius bidui uia aberant; idem, 2 Ciu.: Biduique iter progressus; Liuius, lib. 30: Zama quinque dierum iter ab Carthagine abest.

     Iudices. Mittere consilium, inquit Asconius, est perorare, nam mittere iudices in consilium est dimittere iudices ad sententiam dicendam, ubi allegatis omnibus argumentis, orator dixit: Dixi; Cicero, 3 Ver.: Testibus editis ita mittam in consilium, ut etiam etc.; Valerius Maximus expressit lib. 6 cap. 2: Iam de tuo prius quam de Manilii capite in consilium iudices mittam.

     Iudicio uel Iure. Sallustius: Falso queritur genus humanum, scilicet iudicio; Terentius: Sororem falso creditam etc.; Cicero, pro Balbo: Pompeii decretum iudicium de consilii sententia pronuntiatum recognoscimus. Aduerbia in o debent omnino corripi; aliter adiectiua sunt nomina, ut imo, crebro, cito, sero; Cicero, pro Marcello: Quod ei quidem merito atque optimo iure contigit.

     Lapis. Ouidius, 3 Met.: Dextraque molarem sustulit, scilicet lapidem; Statius, lib. 5: Vastaeque sudes fractique molares. Vide dens.

     Laudem. Cur mihi detrahes?, scilicet laudem; Cicero: Nec uera laus ei detracta; Horatius: Neque ego illi detrahere ausim haerentem capiti multa cum laude coronam.

     Lex. Sallustius, Iug.: Per saturam sententiis exquisitis. Sic Iulia, Oppia, Manilia.

     Liber. Cicero, Att.: Scriptum est in tuo annali, scilicet libro; Virgilius: Et uacet annales nostrorum audire laborum. Dicitur etiam lex annalis et annale tempus.

     Liber. Diurnus aliquando accipitur pro libro in quo singulorum dierum rationes notantur. Iuuenalis, sat. 6: Et cedens longi relegit transacta diurni; Suetonius in Claud.: Extat talis scriptura in plerisque libris ac diurnis titulisque operum. Vide cibus.

     Libelli. Pugillaris adiectiuum est, ut Vitelliani, eborei, citrei, duplices, triplices, scilicet libelli. Vide tabellae.

     Libra. Falluntur Grammatici qui credunt pondo significare libram; imo uero, ubi est pondo, deest libra, ut si dicas corona centum pondo aut mille pondo, deest librarum; nam romanis duplex erat libra, ut Galenus ait lib. 1 et lib. 6 De compositione medicamentorum: altera ponderalis, mensuralis altera. Quum igitur ponderalem indicabant, addebant pondo; quum mensuralem, mensura. Liuius, lib. 4 dec. 1: Dictator coronam auream librae pondo ex publica pecunia populi iussu in Capitolio Ioui donum posuit; idem, lib. 6 dec. 3: Paterae aureae fuerunt CCLKXVI, librales ferme omnes pondo; Plautus, Pseud.: Eo laserpicii libram pondo diluunt; idem, Rud.: Nec piscium libram unam iam hodie pondo cepi; idem, Men.: Huic addas auri pondo unciam; Plautus, Men.: Pondo duum numum; Columella, lib. 12 cap. 20: Item myrrhae quincunx, calami pondo libram, amomi pondo quadrans; ibidem, cap. 57: Mellis adiicies pondo semunciam. Delirat igitur Valla lib. 3 cap. 13.

[1][2][3][4][5]


Copyright(c) de la versión electrónica 2004 Carlos Cabanillas. Proyecto GRAMMATICVS.