[7.hellenismo]
|
|
DE HELLENISMO SIVE ANTIPTOSI Hellenismum siue graecam constructionem nominamus, quoties auctores sic graecissant, ut latina norma defendi nequeant. Hellenismum in infinita genera deducit Linacer; nos tantum antiptosim persequemur, quum haec sola latinos canones excedere uideatur. Antiptosi grammaticorum nihil imperitius, quum doceant quemuis casum pro alio posse poni, ut uenit in mentem illius diei, pro ille dies. Quod figmentum, si esset uerum, magna nos solicitudine liberaret. Frustra enim quereremus quem casum uerba regerent. Graeci non raro e duobus casibus, si se mutuo respiciant, alterum tantum regunt, alterum illi adiungunt, ita ut alter ab altero trahatur,περὶ λόγον ὡν ἔλεξα, id est De uerbis quibus dixi, pro quae; χρόμαι οἱς ἔχω βιβλίοις, id est utor quibus habeo libris, pro quos. Huc potest referri illud ex Pandectis, lib. 30, leg. 114, par.: Diui: Seuerus etAntoninus rescripserunt eos qui etc.; lego ii qui pro eorum qui. Exodi cap. 2: Ἐπὶ τῆς γῆς ἀγαθῆς, ἡς κύριος ὁς θεός σοῦ διδώσι, id est In solo terrae bonae cuius Dominus dabit tibi, pro quam. Et Lucae, cap. 1: Καὶ μ·ησθῆναι διαθήκης ἀγίας αὐτου, ὅρκον ὃν ὤμοσε προς Ἄβρααμ, id est Ut memor esset testamenti sui sancti, iuriiurandum quod iuraruit ad Abraham, pro iuriiurandi quod; Lucae, cap. 21: Εἴπε ταύτα ἁ θεωρεῖτε, ἐλεύσον ται ἡμέραι, ἐν αἱς οὐκ ἀφεθήσεται λίθος ἐπὶ λίθω , id est Dixit Haec quae uidetis, ueniet dies in quibus non relinquetur lapis super lapidem, pro ex his uel horum; Demosthenes: ὲκ τῶν ἐπιστολῶν τῶν ἐκείνου μάθεσθαι, ὡν εἰς Πελοπόννεσον ἔπεμπε, id est, Ex epistolis eius cognoscetis quibus in Peloponnesum misit, pro quas. Luceius ad Ciceronem, lib. 5 epist.: Quum scribas et aliquid agas eorum, quorum consueuisti, pro quae; Plautus, Curc.: Sed istum quem quaeris, ego sum; idem, Amp.: Naucratem quem conuenire uolui, in naui non erat; idem, Aul.: Pici diuitiis qui aureos montes colunt, ego solus supero; alii emendarunt picos; ibidem: Quasi pueρι qui nare discunt, scirpea inducitur ratis; quidam legunt pueris; Horatius, 1 Serm.: Occurrunt animae, quales nec candidiores terra tulit, pro qualibus; quod non intellexit Lambinus; idem, Epod. 5,: Nardo perunctum quale non perfectius meae laborauerunt manus, pro quali; hoc quoque ignorauit Lambinus. Huius generis sunt illa: Non uacat mihi esse securo; Martialis: Nobis non licet esse tam disertis, pro disertos. Trahitur etiam casus inter duo uerba a non suo uerbo. Plautus, Amp.: Atque ego te faciam ut miser sis; idem, Pseud.: Satis si hanc hodie mulierem efficio ut tua sit; ibidem: Eia, scimus nos quidem te, qualis sis; idem, Aul.: Sed seruum meum Strophilum miror ubi sit; ibidem: Nimis hercle illum coruum ad me ueniat uelim; Cicero Quinto fratri: Haec me ut confidam faciunt; Terentius, Ad.: Illum ut uiuat optant, pro optant ut ille uiuat; idem, Por.: Metuo lenonem, ne quid suo suat capiti, pro metuo ne leno suat; idem, Eun.: Hanc metui ne me criminaretur tibi; ibidem: Metuo fratrem ne intus siet, pro frater, nam sequitur: Pater autem ne rure redierit; idem, Heaut.: Atque istud quidquid est, fac me ut sciam. Trahitur etiam per hellenismum genus a genere, ut si dicas vidi templum quale est mons, pro qualis. Horatius, Epod. 8: Sed incitat me pectus et mammae putres, equina quales ubera, id est qualia. Unde illa trita: Est stella qui Mars dicitur; Est locus in carcere quod Tullianum appellatur. Virgilius: Saxum antiquum, ingens, campo qui forte iacebat limes agro positus. Haec enim graeca sunt. Cupio esse clemens, Laboras uideri doctus; ita tritus est hellenismus ut grammatici latini regulam constituerint quam non intelligunt. Regula uera est, ut semper post huiusmodi infinita sequatur accusatiuus, ut cupio dici doctum; ratio est quia semper accusatiuus praecedit expressus aut subintellectus; sed quia graeci non raro ante infinitum collocant nominatiuum, inde factum est ut nominatiuus sequatur; graece dicitur: Aiunt rex hoc fecisse, dicunt tu esse diues; unde latini dicunt: Vis uideri probus, quasi integrum esset Tu uis uideri tu esse probus. Hoc autem graece dictum esse Budaeus in Commentariis, Muretus in Catullum, Lambinus in Od. 2 Horatii adnotarunt. Sed nemo graecam phrasim melius expresit quam Ouidius in Fast.: Seu genus Adrasti, seu furtis aptus Ulysses, seu pius Aeneas eripuisse ferunt. Katà. Sed nihil auidius arripuere latini quam atticismum illum ubi katà subauditur, ut fractus membra, caetera Graius, albus dentes, panditur artus, purgor bilem, posco te pacem, doceo te artes, doceris artes, multa sese incusans, latus ulnas duas, abfuit totum mensem, pendet libras centum. De quibus formis in ellipsi praepositionis katà. Ek. Praepositio ek quae genitiuum regit, ita passim desideratur apud graecos, ut multi apud eos crediderint uerba aliqua genitiuum regere. Dicunt enim: Imperti me diuitiarum, arripuit illum pedis, gustauit mellis, audiuit musicae et multa huiusmodi. Sed quis est tam hebes qui non uideat illa horatiana excedere grammaticos latinos canones?: Abstine irarum calidaeque rixae; Desine mollium lachrymarum; Agrestium regnauit populorum; Lassus maris et uiarum militiaeque; Patiens pulueris atque solis; Integer uitae scelerisque purus; Nec medici credis, nec curatoris egere. Sic illa trita: Curarum plenus, implentur ueteris Bacchi, securus amorum, uacuus laborum; deest ek, id est de. Nullum enim nomen adiectiuum aut uerbum graece aut latine regit genitiuum. Huc etiam illa referuntur: Ubique gentium, nusquam laborum, huc uiciniae, pridie et postride ludorum. De ellipsi praepositionís katá, id est iuxta, uel secundum, uel per. Asserunt grammatici multa esse uerba quae duos possint regere accusatiuos. Hoc est falsissimum, nam in altero eorum deest praepositio katá, id est per uel in, uel iuxta, quae in uerbis actiuis et passiuis et participiis et adiectiuis nominibus solet suppleri, ut Posco te pacem, frangitur membra, fractus membra, caetera Graius, albus dentes. Solet item intelligi non raro in temporis et aliarum rerum mensuris,ut totum diem dormire, uixit annos centum, patet ianua tres ulnas, pendet aries libras triginta, de quibus sigillatim disseramus. Ac primum illud uerissimum praemittamus oportet quod et doctissime admonuit Thomas Linacer: Nullum in republica literaria esse aduerbium quod faciem nominis habere uideatur, ut multum, paulum, melius, peius, nihil, aliquid, id, quid et similia; nam docte, sancte, modo, profecto, praeterea, interea, quum aduerbia sunt in quantitate ultimae syllabae a suis primigeniis uariant, at melius, peius, doctius, facile, breue nunquam erunt aduerbia, sed accusatiui adiectiuorum, in quibus deest katá et substantiuum negotium. Vide ellipsin. Horatius, 2 Epist.: Quin etiam canet indoctum, sed dulce bibenti. Porro praepositio katá subintellecta tantum leporis apud graecos obtinuit, ut uix reperiatur apposita; sed accipe nihilominus aliqua testimonia. Quod Aristophanes dicit Γνώμην ἐμήν, Plato solet dicere, teste Budaeo in commentariis, κατὰ τὴν ἐμὴν ,id est Iuxta meam sententiam. Et homerica illa clausula est frequentissima: Κατὰ φρένα καὶ κατὰ θυμόν, id est Ut mea mens et animus, aut secundum meam mentem et animum. Quum dicis Urbes partim capta, partim incensa, deest κατὰ et accusatiuus est a recto antiquo partis. Ouidius, 11 Met.: Partem damnatur in unam. Graeci dicunt: Τὰ κατὰ μέρος; Aristoteles, lib. 1 Rhet.: ἔστι δὲ τῆς ῥετορικῆς εἴδη τρία τὸν ἀριθμόν, id est Sunt tria Rhetorices genera numerum; Porphyrio, cap. de Spec.: Πρῶτον μὲν εἴδος ἀξίον τυραννίδος; id est Primum quidem speciem dignos imperio, ubi bis deest κατὰ ut sit circa primum et circa formam, nam sic legendus est locus. At uero ubi suppletur katá, teste eodem Budaeo, ex innumeris accipe nonnulla; Theocritus; Ἀλγῶ τὰν κεφαλάν, doleo caput; Plato saepe: τὸ ἐμόν et τὸ ἐμὸν πρᾶγμα, pro τὸ κατὰ ἐμαι pro eo quod ad me attinet; idem, 2 De republ. diserte explicuit duos accusatiuos: Ταῦτα δή καὶ ταῦτα εγκωμιάζουσι δικαιοσύνην, Haec et similia ipsi laudant iustitiam; apertius etiam Theognis: Εσχρά δ’ εμε οὐ ἐθέλοντα βίη καὶ πολλά διδασκεῖς: Turpia autem me nolentem et inuitum multa doces; Aeschines: Τένεδε δὴ μοὶ μικρόν χρόνον τῆν δίανοιαν: Adeste nunc mihi mentem exiguum tempus; hic bis deest katá; Synesius: Ταῦτα θεόν, ταῦτα ἀνθρώπους μαρτύρομαι: Haec Deum, haec homines testor. Multa alia, si uoles, apud Budaeum leges. Ex quibus uelim elicias nullum omnino esse uerbum, quod huiusmodi accusatiuum cum katá non possit habere.Unde actiua omnia duos accusatiuos habebunt, reliqua, ut passiua et substantiua, unum. Terentius, Eun.: Ecquid nos amas de fidicina isthac? Th.: Plurimum merito tuo; Plautus, Amp.: Nunc iam hunc animum quae loquar aduertite, id est circa haec; ibidem: Haec heri immodestia cogit me, id est circa haec; Cicero, lib. 13 Fam.: Literae non quae te aliquid iuberent, sed commendatitiae; Plautus, Aul.: Coepi obseruare ecquid maiorem mihi filius honorem haberet; Terentius, Phor.: Ne quid plus minusue faxit, quod nos postea poeniteat, id est circa quod; Cicero, lib. 1 epist. 9: Nostram uicem ultus est ipse sese; Terentius, Phor.: Argentum quod habes condonamus te; idem, Eun.: Habeo alia multa, quae nunc condonabitur, ubi imperiti legunt: condonabuntur; idem: Neque se id pigere; Statius, 10 Theb.: Quae te leges praeceptaque belli erudiit genitrix; Cicero, 6 Epist.: Quum ignouerit omnibus, qui multa deos uenerati sunt contra eius salutem; Virg., Georg.: Multa gemens ignominiam plagasque superbi Victoris; quo in loco multa pro multum accipiunt imperiti idque, si diis placet, aduerbialiter utrunque. Audi etiam in passiua quomodo graecissent latini. Virgilius, 6 Aen.: Nec ma gis incepto uultum sermone mouetur quam si etc.; Aen. 1: Expleri mentem nequit; Aen. 5: Flauaque caput nectentur oliua; Ouidius, 2 Met.: Partes quascumque sedendo flectitur; idem, 2 Fast.: Carpitur attonitos sensus; idem: Asper equus duris contunditur ora lupatis; Horatius in Arte: Qui purgor bilem; idem: Agrestem Cyclopa mouetur; Statius, lib. 9: Figitur ora Lamus; Tacitus, lib. 21: Ne que quicquam prius imbuuntur quam contemnere deos; idem lib. 3: Saepe grauaretur aspectum ciuium senex imperator; idem, lib. 18: Uxorem quoque eius Saloninam, tanquam laesi, grauabantur; Quintilianus, lib. 1: Quapropter praecipienda sunt optima, quae si quis grauabitur etc.; idem lib. 4: Quod quum audiuit iudex caetera, tanquam superuacua, grauari solet; Suetonius, Aug.: Ampla et operosa praetoria grauabantur; Horatius, lib. 1 Epist.: Quis magna coronari contemnat Olympia?; expresit illud usitatissimum ἔστεπσαι τὰ ὀλύμπια; idem, Od. 6, lib. 3: Motus doceri gaudet Ionicos matura uirgo, quod aristophanicum est in Concion.: Τὸν ἀπο Ιωνίας τρόπον τάλαινα κνησιᾶς, id est Misella pruris nunc Ionicum modulum. Sed etiam si solem in manibus gestemus, sunt tamen nonnulli ita obcaecati, ut ad hanc clarissimam lucem calligent. Enixeque postulant sibi tradi testimonia, ubi haec praepositio ponatur expresa. Inique sane, qui uelint sibi in lingua latina ostendi quod auctores ut minus elegans soleant subterfugere. Quis ignorat praepositiones nominibus praeponere debere? At uero postquam latinis auribus dicere semel placuit mecum, tecum, secum, nobiscum, uobiscum, iam nemo dicere audebit cum me, cum te etc. Sed tamen, ut obstinatis auribus satisfacerem, operam dedi ut undequaque, si qua essent, testimonia perscrutarer. Ea sunt huiusmodi. Virgilius, in Cul.: Pinus hirsuta per artus; Terentius, Eun.: Neque sciebat nec per aetatem dicere poterat; Liuius: Per ea tempora perrarae literae fuerunt; Cicero: Per insidias interficere; idem: Per legem illam hoc mihi licet; Persius: Per me equidem sint omnia protinus alba. In his omnibus graeci dicerent katà. Hinc iam patet syntaxis in illis Ciceronis ad Att.: Amariorem me senectus facit, stomachor omnia, et ad Marium: Utrumque laetor, et sine dolore te fuisse, et animo ualuisse; item: Stoici, qui de uirtutibus disputant, magnam partem in his partiendis occupati sunt; et in 0ff.: Maximam autem partem ad iniuriam faciendam aggrediuntur nonnulli, ut adipiscantur ea quae concupierunt; et in Epist.: Magnam partem consulatus tui abfui; et in Orat.: Magnam enim partem ex iambis nostra constat oratio; Liuius: Clamor undique a solicitis uicem imperatoris militibus sublatus est; idem: Suam quisque uicem officio functus est; idem, lib.4, dec. 3: Ut hoc insigne regium in orbem, suam cuiusque uicem, per omnes iret; Terentius: Domum ire pergam, ibi plurimum est. In omnibus his deest katá, id est per. Ad. Interdum katá explicatur per ad.Cicero, Att. lib. 4,epist. penultima: Dicis, quid mihi hoc monumentum proderit? Ad quid laboramus res romanas?; idem, 6 Ver.: Nam et situ est munito et ex omni aditu uel terra uel mari praeclaro ad aspectum; idem, Curioni: A te uero bis terue ad summum et eas perbreueis accepi; idem, pro Mil.: Quatuor, ad summum quinque sunt inuenti. Huc referendae sunt illae phrases: Pendet aries libras triginta, Panes latus decem ulnas, id est katá, hoc est ad uel per. Varro, lib. 3 cap. 5 Rust.: Est lapis a falere pedem et dodrantem altus; ipsum falere ad duo pedes altum a stagno, latum ad quinque; Lactantius, de Phoen.: Per bis sex ulnas eminet ille locus. Circa. Quin et ipsa praepositio circa pro katá inuenitur; Comelius Celsus,lib. 7 cap. 15: Circa singulas heminas, id est in singulis heminis; Liuius, lib. 9: Nam et circa omnia defecerunt. Quintilianus, in proem.8: Praecipue circa partis huius praecepta elaborauit. In. Frequentior usus est praepositionis in pro katá, nam quod passim dicitur, Aeternum uale, et quod Aen. 6 dixit Virgilius, Sedet aeternumque sedebit infelix Theseus, alibi expressit In aeternum clauduntur lumina mortem; Liuius, lib.4: In aeternum urbe condita et in inmensum crescente; Virgilius, Buc.: Causando nostros in longum ducis amores; Liuius, lib. 39: Nihil autem in speciem fallacius est quam praua religio; Ouidius, 11 Met.: Caetera sunt hominis, partem damnatur in unam; Plinius, lib. 10, cap. 36: In multum uelociores; Plautus, As.: Agesis, tu in partem nunc iam hunc delude, atque amplexare hanc, id est partim et uicissim, graece κατὰ μέρος, id est in partem; Horatius, 2 Epod.: Quod si pudica mulier in partem iuuet domum; Propertius, lib. 4: Nanus et ipse suus breuiter caruatus in artus; Liuius: Obsidio uix in paucos dies tolerabilis; Plinius, in Paneg.: Si denique in tantum diligo optimum principem, in quantum inuisus pessimo fuit; Plinius, lib. 8 cap. 16: Et male credi libertas ei, cui in tantum cessisset etiam feritas; idem lib. 10, cap. 53: Aliquae in tantum ut effoetae moriantur; Horatius: Quod et in hunc annum uiuat et plures; idem, 2 Epist.: Sed in longum tamen aeuum manserunt. Hinc illa trita: Tuam uicem doleo, inuicem dolere. Dicimus itaque: Ero tibi perpetuum uel in perpetuum amicus, scilicet tempus. Ob uel propter. Praeterea Donatus in illis terentianis, Quid uenisti, Id uiso, Neque tu id indignari posses, supplet ob uel propter, contra ineptissimos grammaticos qui docent id, aliquid, nil, nihil, quid esse accusatiuos extrauagantes. |
Copyright(c) de la versión electrónica 2004 Carlos Cabanillas. Proyecto GRAMMATICVS. |