[4.pleonasmo]
|
|
DE PLEONASMO Pleonasmus seu parelcon fit quum ad legitimam constructionem aliquid additur, ut Adesdum, Iteradum eadem ista mihi, Quoad eius fieri potest, Nusquam gentium, Ubique locorum, quanuis in his genitiuis poterit esse ellipsis nominis. Proprie dicitur pleonasmus quum additur nominibus comparantibus aduerbium magis; Virgilius, Cul.: Quis magis optato queat esse beatior aeuo?; Ouidius, siue is Lucanus est, ad Pisonem: Quodque magis dono fuerit pretiosius omni; Plautus, Aul.: Ita mollior sum magis quam ullus cynaedus; ibidem: Neque cui plus amplius malefaciam; idem, Poen.: Verum qui dederit magis maiores nugas egerit; idem, Cap.: Nihil magis hoc certo certius; idem, Stic.: Imo enim hic magis est dulcius; idem, Bac.: Magis amiciorem. Hinc illud in Sacris, quod imperiti damnant: Magis pluris estis uos. Iulius Ruffinianus rhetor pleonasmum uocat uiuere uitam, pugnare pugnam, seruire seruitutem, nocere noxam, furere furorem; cui facile assentior dum ne credat pleonasmum esse longam uitam uiuere et hunc furere furorem, nam ut uidi oculis pleonasmus erit, ita his oculis uidi pleonasmus non est. Additur quoque superlatiuis adaugens particula; Columella: Apis, si saeuit, maxume pessima est; sic dixit Horatius: Graecorum longe doctissimus. |
Copyright(c) de la versión electrónica 2004 Carlos Cabanillas. Proyecto GRAMMATICVS. |