[3.zeugmate]
|
|
DE ZEUGMATE Zeugma, id est iugatio uel conexio, quam Fabius Synezeugmenon appellat, est in qua unum ad uerbum plures sententiae referuntur, quarum unaquaeque desideraret illud, si sola poneretur, ut Sociis et rege recepto; Utinam aut hic surdus aut haec muta facta sit; Aquilae uolauerunt, haec ab oriente, illa ab occidente. Hoc exemplum et alia quae subiiciam putarunt Grammatici esse figurae prolepseos, quia esset generis et speciei, sed inepte et contra Quintilianum, qui semper putauit esse synezeugmenon, quoties uox posita in una oratione in caeteris desideratur, ut Aquilarum alia uolauit ab oriente, alia ab occidente, uel Aquilae uolauerunt, alia ab oriente, alia ab occidente. Nec uerum omnino est quod praecipiunt in huiusmodi formis debere nos genitiuo partitionis semper uti, nam Cicero per nominatiuum locutus est dicens: Bestiae aliae mares, aliae foeminae; idem: Homines, postea quam reus factus, alii redditi, alii etiam nunc retinentur; Caesar, 3 Ciu.: Tabulae testamenti, unae per legatos eius Romam erant allatae, alterae Alexandriae etc.; Liuius, dec. 3, lib. 4: Multitudo pars procurrit in uias, pars in aedium uestibulis stat, pars ex tectis fenestrisque prospectant. Haec tamen more graeco dicta censet Budaeus in Commentariis. Haec de grammaticorum prolepsi. Idem illi inepte diuiserunt zeugma in prozeugma, mesozeugma, hypozeugma, nam semper quocumque modo ponatur uerbum zeugma erit. Iidem praecipiunt uerbum et adiectiuum semper debere cum propinquiore conuenire, ut Sociis et rege recepto. Ego uero assero contra Budaeum et alios rectissime scripsisse Lucanum Leges et plebiscita coactae; Horatius: O noctes coenaeque Deum, quibus ipse meique ante Larem proprium uescor; Liuius, lib. 1: Ego populusque romanus populis priscorum latinorum bellum indico facioque; Statius, lib. 7: Iura, fidem ac superos una calcata rapina; poteris et hoc ad syllepsin referre; Valerius Maximus, lib. 9, cap. 2: Pedes eius praecisos et caput et manus in cistam chlamyde opertos pro munere natalicio matri misit; Plancus, Ciceroni: Amor tuus ac iudicium de me, utrum mihi plus dignitatis in perpetuum, an uoluptatis quotidie sit allaturus, non facile dixerim; Cicero, Nat. deor. 2: Quin etiam uites a caulibus brassicisque, si prope fati sunt, ut a pestiferis et nocentibus refugere dicuntur nec eos nulla ex parte contingere; Liuius, lib. 9: Gens est cui natura corpora animosque magis magna quam firma dederit; Iulius Obsequens, De prodigus: Coelum et terra ardere uisum; Gellius, lib. 9: Philippi uim atque arma toti Graeciae cauendam metuendamque Demosthenis orationes notificant; Sallustius: At ingenii egregia facinora, sicuti anima, immortalia sunt; Homerus, 2 Il.: At uestrae uxores et pignora nescia fraudis sub tectis resident solae. Quod male adducit Linacer. Eleganter desideratur idem uerbum, sed in alia significatione, ut Tu colis barbam, ille patrem; Nero sustulit matrem, ut Aeneas patrem. Iustinus: Prouolutae deinde genibus Alexandri non mortem sed ut Darii corpus sepeliant dilationem mortis deprecantur; idem: Egregius adolescens et caedem patris et necem fratris et se ab insidiis Artabani uindicauit; Ouidius: Pariterque ipsosque nefasque sustulit. Saepe plures orationes uno uerbo claudi uidentur, sed ad uerum sensum aliud supplendum est. Virgilius: Sacra manu uictosque deos paruumque nepotem ipse trahit; uerbum trahit non recte referas ad superiora, sed deest fert uel portat; idem: Disce puer uirtutem ex me uerumque laborem, fortunam ex aliis, ubi Seruius: Deest opta; Plautus, Most.: ille quidem haud negat. Th.: Imo aedepol negat profecto neque se has aedes uendidisse, scilicet affirmat uel iurat; Sallustius, Iug.: Non enim regnum, sed fugam, exilium, egestatem et omnes has quae me premunt aerumnas cum anima simul amisisti etc.; Horatius: Saepe uelut qui currebat fugiens hostem, persaepe uelut Iunonis sacra ferret, scilicet incedebat. |
Copyright(c) de la versión electrónica 2004 Carlos Cabanillas. Proyecto GRAMMATICVS. |