[9.antiphrasis]
|
|
EXPLODITUR GRAMMATICORUM ANTIPHRASIS Ad nauseam usque repetunt indocti grammatici antiphrasin figuram; Parcas enim affirmant dici quia nemini parcunt, et lucum, quia minime lucet; et huiusmodi sexcenta monstra. Sed ego illos hic, ut in aliis omnibus, in media luce caligare uel potius caecutire ostendam. Ac primum omnium uocem ipsam antiphrasin ignorant: phrasis enim non dictionem unicam significat, sed orationem aut loquendi modum, ut si quaeras an opus habere sit latina phrasis necne; itaque, si esset antiphrasis quam illi somniant, aliter esset appellanda. Ego uero antiphrasin esse non inficior, sed longe aliud esse quam quod isti opinantur asseuero. Est enim ironiae quaedam forma, quum dicimus negando id quod debuit affirmari, ut Non mihi displicet, non male disputat, pro Placet et Bene disputat. Plutarchi uerba in Homerum haec sunt: ἔστι καὶ ἀντίφρασις λέξις, τὸ ἐνάντιον ἤ τὸ παρακείμενον σημαίνουσα, id est: Antiphrasis est sermo -sic enim interpretor λέξιν ex Aristotele, 3 Rhet. in principio- contrarium quam positum est significans. Confirmat hoc tali homerico exemplo: Neque hos uidens gauisus est Achilles; uoluit, inquit, contrarium significare, id est: Videns hos maestus fuit. Haec Plutarchus. Antiphrasin etiam Iulius Ruffinianus non inter figuras uerborum enumerat, sed sententiarum; qui mihi tamen non placet, quod eam latine uocari ait omissionem, ut quum fingimus omittere ea quae tamen dicimus; Virgilius: Quid repetam exustas Erycino in littore classi? Atque haec de nomine; nunc rem ipsam excutiamus. Si Platoni credimus in Cratylo et Aristoteli tertio Rhetoricorum, qui nomina simulacra quaedam et imagines esse asserunt rei illius quam imitantur et nominant, extremae dementiae fuerit nomina per contrarium sensum excogitare; quid enim putidius quam rem aliquam uocari leuem quia sit grauis? uel obscuram quia lucida sit? Nec obstat illud Terentii et aliorum, Ehodum bone uir, id est pessime; nam haec mera est ironia, quum contrarium significamus; aliudque est tropum efficere, aliud nomina imponere; tum praeterea ironia pronuntiatione et gestu indicat quid uelit; antiphrasis uero, si esset, ex usu sic significaret. Antiphrasin Quintilianus, lib. 8, sub ironia recenset. Aristophanis interpres, in dictione skolia, negat dici uerba a contrario sensu sic: τά γὰρ δύσφημα ἐπί τὸ εὐφημότερον μεταλαμβάνεται, οὐ μὴν τούμπαλιν, id est: Quae dura sunt et male ominata uerba transmutantur in bene ominata, non autem per contrarium. Interpres Nicandri illud Homeri, κύνας ἀργοῦς per euphemismon, id est ueloces, quia ἀργός semper piger significet, id est ἀεργός. Augustinus Dathus iam olim uidit grammaticorum antiphrasin uanum esse commentum, isque libellum edidit De nouem nominibus falso per antiphrasin dictis. Ego, ut illius diligentiam laudo, quod melius aliquid uiderit, ita in etymo explicando longe saepe ab eo dissentio, ut suis locis demonstrabo. Haec autem sunt quae ipse confutat nomina: Manes, lucus, bellum, officium, Parcae, ludus, ocium, caelum, Eumenides. Nos alia praeterea nonnulla curauimus refellenda. 1. Manes. Manes dici affirmant quod boni non sint; idque testimonio Seruii confirmant, qui 3 Aen. de Polydori tumulo sic inquit: Manes animae sunt quae egressae corporibus nondum alia intrant corpora. Sunt autem maximae, et dicuntur per antiphrasin, nam manum bonum, unde mane dictum, ut Eumenides, Parcas, bellum, lucum. Alii manes ducunt a manando, nam animabus sunt plena omnia inter lunarem circulum et terram, unde defluunt. Alii manes deos infernales putant. Hactenus Seruius. Augustinus Dathus a maniasi graeca dictione, quae furorem aut insaniam significat, deducit, uel a mano; ait enim manare non tam aquarum fluentium quam solis proprium esse in emittendis radus, unde mane originem sumpsisse, quod in ea diei hora sol manare incipiat. Sic ille. Sed longe aliter res se habet. Varro, de ling. latina: Antiqui, ait, bonum dicebant manum; Nonius Marcellus: Manum, inquit, dicitur clarum, unde etiam mane post tenebras noctis diei pars prima; inde Matuta, quae graece Leucothea, nam inde uolunt etiam deos manes appellari, id est bonos ac prosperos. Festus Pompeius: Manare, inquit, antiqui dicebant, cum solis orientis radii splendorem iacere coepissent; a quo et dictum putabant mane. Alii dictum mane putant ab eo quod manum bonum dicebant; et paulo post: Mane a diis manibus dixerunt, nam mana bona dicitur; unde et mater Matuta et poma matura; et rursus: Matrem Matutam antiqui ob bonitatem appellabant, et maturum idoneum esui, et mane principium diei, et inferi dii manes, ut suppliciter appellati bono essent. Vides Festum, propter codicum deprauationem, sibi non constare; nihilominus tamen elicimus ex illo Manes a manum quod est bonum deduci. Acron in Horatium: Dii Manes, dii boni, a manum quod est bonum; antiqui animum a corpore separabant, manem deum nuncupabant. Haec ille. Cicero, 2 Leg.: Deorum Manium iura sancta sunto. Sed nullus esset finis, si quae de manibus, lemuribus, atque laribus sunt disputata a Platone, Plotino, Porphyrione, Psello, Proclo, Apuleio, coner in medium afferre. Nam nullus fere cum altero conuenit. Diuus Augustinus, lib. 9 cap. 11 Ciuitatis, Plotini sententiam sic proponit: Dicit quidem et animas hominum daemones esse et ex nominibus fieri Lares, si meriti boni sint, Lemures seu Laruas, si mali; Manes autem deos dici quum incertum est bonorum eos seu malorum esse meritorum. Sic Augustinus. Apuleius, De deo Socratis, posteaquam quid Genius, quid Lemures, quid Laruae sint explicauit, subdit: Quum uero incertum est quae cuique eorum sortitio euenerit, utrumne Lar sit an Larua, nomine Manium Deum nuncupant et honoris gratia Dei uocabulum additum est, quippe quum eos deos appellent qui ex eorum numero iuste ac prudenter uitae curriculo gubernato fanis et caerimoniis uulgo admittuntur, ut in Boeotia Amphiaraus, in Aphrica Mopsus, in Aegypto Osiris, alius alibi gentium, Aesculapius ubique. Haec ille. Hinc natum est illud uulgatum in sepulchris, quod a multis quid sit uideo ignorari: D.M. ACHILLIS; hoc est: Diis Manibus Achillis; putant enim sepulchrum dicari diis inferis; quare nostri christiani, ut felicius ominarentur, emendarunt seu corruperunt potius sic: DEO OPT MAX. SACRUM. Sed Diis Manibus Achillis seu Aiacis idem est ac si dicas: Ipsi Achilli sacrum aut Genio Achillis. Postremo nemo mihi melius quid sit Manes explicasse uidetur quam Pomponius Mela, lib. 1, quum de Augilis Nasamonibus, id est arenosis, loquitur: Augilae, inquit, Manes tantum deos putant, per eos deierant, eos ut oracula consulunt precatique quae uolunt, ubi tumulis incubuere, pro responsis ferunt somnia. Quae uerba sumta sunt ex Herodoto in Melpomene quum de Nasamonibus loquitur in hunc modum: Iureiurando ac diuinatione tali utuntur; per eos uiros qui iustissimi atque optimi apud illos fuisse dicuntur iurant; illorum sepulchra tangentes diuinant ad suorum accedentes monumenta; et illic, ubi preces peregerunt, indormiunt; ubi quodcumque per quietem insomnium uiderunt, eo utuntur. Mela itaque uocauit Manes, quod Herodotus iustissimos atque optimos post mortem. Plinius, quum haec a Pomponio accepisset, sic mutauit: Augilae inferos tantum colunt. Rursus a Plinio Solinus: Augilae uero solos colunt inferos. Quam recte mutarint, ipsi uiderint. Obscure dixit Virgilius, Aen. 6: Quisque suos patimur Manes; quod sic explico: Quemadmodum qui alios laeserunt aut necauerunt, patiuntur Lemures et Laruas interfectorum, ut Orestes et alii, sic Anchises et alii boni uiri patiebantur proprios Manes, id est, non prius transibant ad Elyseos quam propria crimina purgarent. 2. Lucus. Lucus inquiunt a lucendo, quia minime luceat. Hoc refellens Dathus ait: A lucendo dici fateor, sed per contrarium nequaquam. Idem putat Quintilianum sentire lucum per antiphrasin dici. Sed ipse caeterique grammatici falluntur, quum, Quintiliano authore, lucum a non lucendo deducunt. Imo uero, Quintilianus irridet illos qui talia comminiscuntur; inquit enim, lib. 1 cap. 6: Etiamne a contrariis aliqua sinemus trahi? ut lucus, quia umbra opacus, parum luceat; et ludus, quia sit longissime ab lusu, et Dis, quia minime diues?; Haec Fabius. Ego uero, missis aliorum rationibus, lucum ab etrusca uoce deductum existimo; etrusca enim esse nomina Varro in Originibus asserit Luceres et Lucumones; est porro etruscis uox Lucà cum accentu in ultima, ut Talmudistae aiunt, idem quod senex siue senator. Et de antiquitate lucorum et illorum religione pleni sunt poetarum libri: Templum Pici, inquit Virgilius, horrendum erat siluis et religione parentum, id est uenerandum, ut Seruius exponit; sed extat apud Lucanum elegans luci descriptio, lib. 3: Lucus erat longo nunquam uiolatus ab aeuo etc. 3. Bellum. Bellum dicunt, quia non bellum sit. Ridet Dathus et a belluis dici contendit, adducens illud Ciceronis, 0ff. 1: Nam cum sint duo genera decertandi, unum per disceptationem, alterum per uim, cumque proprium sit hominis illud, hoc belluarum, confugiendum est ad posterius, si uti non licet superiore. Sed fallitur Dathus; haec enim uerba nihil quod ad etymon pertineat probant. Accipe igitur ueram sententiam: antiqui duellum ante dicebant quod postea bellum uocarunt; Ciceronis haec sunt uerba in Oratore perfecto: Quid uero licentius quam quod hominum etiam nomina contrahebant, quo essent aptiora? Nam ut duellum bellum, et duis bis, sic Duellium eum qui poenos classe deuicit Bellium nominarunt, quum superiores appellati essent semper Duellii. Ex his etiam Ciceronis uerbis ridere poteris grammatistas qui inter duellum et bellum differentiam constituere solebant, quum idem prorsus significent, nisi uelis dicere illud uetus, hoc autem postea usitatum. Antique enim dixit Horatius: Graecia barbariae lento collisa duello. Vide Festum in duellum, duicensis, duidens hostia, duis, duonum, bonum. 4. Officium. Officium aiunt ab officiendo, quod nemini officiat uel noceat. Hoc recte refellit Augustinus Dathus ex sententia diui Ambrosii, in lib. de Officiis, dum inquit: Officium litera o mutata quasi efficium dicitur propter decorem sermonis. Haec ille. Donatus, in Adephoe, planius id ostendit inquiens: Officium dicitur quasi efficium ab efficiendo, quod unicuique personae congruit. 5. Ludus. Ludus, quod longissime absit a lusu; citantque Quintilianum, lib. 1 cap. 6. Sed ille, ut monui, irridet illos qui talia docent. Dathus male se expedit a quaestione, dum disputat ludum literarum non ad grauiores disciplinas pertinere, sed ad Grammaticam et pueriles institutiones, qui utique lusus est prae maioribus et altioribus scientiae philosophiae studiis. In quo quantum fallatur, non est difficile explicare, quum constat grauissimorum oratorum scholas uocari ludos; Cicero, de Oratore: Isocrates, magister istorum omnium, cuius e ludo, tanquam ex equo troiano, innumeri principes exierunt. Sed etsi demus Dathum uera dicere, non tamen propterea ludi etymon inde apparet. Exquiramus igitur primaeuam ludi etymologiam; tum deinde ad ludum literarum accedemus. Cui quaestioni ut rectius satisfaciam, illud admoneo: Literam graecam "y" perpetuo uerti apud latinos in "u", ut phyo fuo, lyo luo, phyga fuga; sic a lydiis ludus dictus; imo et ipsos Lydios ludios uocat Plautus in Aulularia. Historiam sic narrat Herodotus in Clione: Aiunt Lydii ipsi sese ludos inuenisse, qui etiam nunc apud graecos cum illis communes sunt; simul autem haec inuenisse et in Tyrrheniam, hoc est Thusciam, colonos deduxisse; idque hunc in modum accidisse referunt: Tempore Atydis Manis regis filii annonae difficultas per uniuersam Lydiam ualde grassabatur, adeo ut Lydii, qui tunc misere degebant, non cessantes remedia huic malo quaerere, diuersa pro se quisque excogitauerit; inuentumque tunc ab eisdem aleae tesserarumque ludum et pilae caeterorumque ludorum omnium genera, praeterquam talorum; horum enim inuentionem sibi non uendicant Lydii. Porro ad famem discutiendam altera quidem dierum in totum lusibus occupabantur, ne uidelicet ciborum quaerendorum solicitudine distorquerentur, altera uero a lusibus abstinentes pascebantur. Atque hoc modo annis duodeuiginti uixerunt. Haec Herodotus. Hesychius tradit a Lydiis inuenta spectacula et hinc romanos dixisse ludos. Suidas lydiasein et lydisein pro eo quod est Lydiorum more uiuere. Haec de uero etymo. Secundo autem modo ludus pro exercitatione capitur, ut ludus pilae; graece gymnasia et gymnasein exerceri in palaestra, in haltere, in disco, et multis huiusmodi. Hinc eodem modo ludus literarum, id est gymnasium uel exercitatio literarum. 6. Parcae. Seruius, in illo Virgilii Sic uoluere Parcae "Dicuntur, inquit, Parcae per antiphrasin, id est, contrarium sermonem, quia nemini parcant; sic lucus, quod non luceat; bellum, quod nulla res bella in eo sit". Augustinus Dathus ibidem post Seruium non probat antiphrasin, longamque texit disputationem de nomine parcus; deinde ab illo deducit Parcas, quia parce nobis uitam tribuant, nam, ut ait Plinius, quid tam circumcisum, quid tam breue, ut hominis uita longissima. Sed nobis Varronis sententia magis arridet quae refertur ab Aulo Gellio, lib. 3 cap. 16, sic: Antiquos autem romanos Varro dicit non recepisse huiusmodi quasi monstratas raritates, sed nono mense aut decimo, neque praeter hos alios partionem mulieris secundum naturam fieri existimasse; idcirco eos nomina Parcis tribus fecisse a pariendo, et a nono atque decimo mense; nam Parca, inquit, immutata litera una a partu nominata; item Nona et Decima a partus tempestiui tempore. Haec Gellius. Parcae autem tres finguntur Iouis filiae, quarum nomina et officia hoc uersu explicantur: Clotho colum retinet, Lachesis net, et Atropos occat. 7.Eumenides. Quas latini Furias appellauere, graeci Erinnyes et Eumenides dicunt; sunt autem, ut ait Orpheus, Tisiphone, necnon Alecto et dia Megera. Quidam Eumenides dictas putant ab eumeneia, id est beneuolentia -eumeniso enim est placo-, quia minime sunt beneuolae, sed immites et dirae. Dathus interpretatur bene furentes ab eu, bene, et maino, furere. Sed fallitur, nam eo modo per ae dipthongon scriberetur Eumaenides. Propius uero qui dixerunt dictas κατ’ εὐφεμισμόν, id est, ut bene ominaremur; in templis enim omnia mala uerba per contraria enuntiabantur, ut uita pro morte, et mactare pro cremare, et recte pro non. Sed ego longe aliter interpretor et Eumenides proprie pias et mites appellari contendo; quod ex Suida non erit difficile comprobare; eius uerba sic latine uertebam: Eumenides, Erinnyes, subterraneae deae. Accepisse autem aiunt eas nomen ab Oreste; tunc enim primum ab eo Eumenides, id est mites et pias, quoniam eas expertus sit propitias, ferunt appellatas; quibus et ille maternae caedis in Areopago absolutus nigram ouem sacrificauit; et paulo post: Has et Aeschylus in Eumenidibus a Minerua fuisse placatas in Orestis iudicio tradit obtinuisseque ab eis, ne in Orestem terribiles insurgerent, unde eas Eumenidas, id est, propitias uocauit. Haec ex Suida. 8. Otium. Ocium dictum uolunt quod non ocyus sit et uelox, sed segne potius tardumque, nam graecis ocys uelox est, ex quo ocymum dicitur leguminis genus a celeritate nascendi, et ocyus aduerbium. Haec destruere dum conatur Dathus, inepte philosophatur nescio quid de uita contemplatiua et actiua, quod scilicet in ocio celerius moueatur mens quam in actione rerum; itaque asserit ocium a celeritate mentis nuncupatum, et praeterea, si Musis placet, ocyum per c et y scribere debere contendit. Sed quis unquam sanae mentis ocium et negotium per y scripsit ? Pierius in Virgilii otium per t omnino scribere debere contendit. Aldus in Orthographia sic: Otium cum t libri ueteres et Q. Papirius grammaticus his uerbis: "In his syllabis sonus literae Z immistus inuenire tantum potest, quae constant t et i et eas sequitur uocalis quaelibet, ut Tatius, otia, iustitia et similia"; cuius ego sententiam sequor libentius quam eorum qui induciae et ocium cum c scribunt Donati authoritate adducti; eum enim scripsisse dicunt "Induciae dictae, quod inde ocium"; quod non affirmo; potuit enim: "Indutiae, quod inde otium"; quod sententiam meam confirmare uidetur. Haec Aldus. Sed quaeris unde dicatur otium; an uero necesse erit omnium uerborum origines et etymon patefacere? Cosconius, nobilis grammaticus, teste Varrone, ad mille uerba in latina lingua collegit, de quibus ratio reddi non posset; haec enim uocat primigenia, qualia sunt lego, scribo, sto, sedeo, sic fortasse otium, unde negotium, quasi nec otium. 9. Caelum. Celum a celando deducunt, quod patens sit nec coopertum. Sed nemo scribit caelum sine dipthongo ae uel oe: illo modo dicitur a caelando, id est pingendo; hoc autem a graeco koílo, id est cauo. Plinius, lib. 2 cap. 2: Formam eius in speciem orbis absoluti globatam esse, nomen in primis et consensus in eo mortalium orbem appellantium; sed et argumenta rerum docent. Ibidem, cap. 4: Caelum quidem haud dubie caelati argumento diximus, ut interpretatur M. Varro. Haec Plinius. At M. Varronis uerba, licet corrupta, diuersum sentire uidentur; is igitur, lib. 4 Analogiae, sic inquit: Caelum dictum scribit Aelius quod est caelatum aut a contrario nomine celatum, quod apertum est; non male quod posterius Aelius multo potius celare a celo quam caelum a caelando; sed non minus illud alterum de celando ab eo potuit dici quod interdiu celatur quam quod noctu non celatur omnino. Ego magis puto a chao cauum et hinc coelum, quoniam, ut dixi, "Hoc circum supraque quod complexu continet terram", cauum coelum. Itaque dicit Andromacha nocti "Quae caua coeli signi tenentibus conficis bigis", et Agamennon "In altissimo coeli clypeo"; cauum enim clypeum. Ennius item ad cauationem: "Coeli ingentes fornices". Quare et a cauo cauea et caulae et conuallis, cauata uallis, et cauaedium, ut cauum sit ortum, unde omnia apud Hesiodum a caho; a cauo coelum. Haec Varro, cui astipulatur Lucretius cum dixit: Caulas aetheris. Ego itaque coelum cum oe scribo cum doctissimis et uerba Plinii Varronis citantis corrupta uel aliena puto, quae sic legenda censeo: Coelum quidem haud dubie cauati argumento diximus, ut interpretatur M. Varro. Atque hactenus de nouem nominibus quae Augustinus Dathus suscepit confutanda. Nunc nos ad alia transeamus, quae a maximi nominis Grammaticis et Rhetoricis per antiphrasin dicta passim addicuntur. 10. Morus. Plinius, lib. 16 cap. 21 : Sicut morus, inquit, quae nouissima urbanarum germinat nec nisi exacto frigore; ob id dicta sapientissima arborum. Ex his Plinii uerbis multi ansam cepere, ut docerent morum dici per antiphrasin, quia minime sit stulta; móòros enim stultum et dementem significat. Alciatus in Emblematis, postquam dixit de amygdalo, subdit: Serior et morus nunquam nisi frigore lapso germinat et sapiens nomina falsa gerit. At uero nec Plinius id sentit, nec, si sentiret, illi subscriberem. Res autem sic se habet: Multa nomina apud graecos scribuntur per au dipthongon quae latini nunc per au nunc per o enuntiarunt, ut ταῦρος, taurus; αὐλὴ, aula; Καύκασος, Caucasus; αὔριον, aurum. Orata, inquit Festus, genus piscis appellatur a colore auri, quod rustici orum dicebant, ut auriculas, oriculas. Itaque Sergium quoque quendam praediuitem, quod et duobus annulis aureis et grandibus uteretur, oratam dicunt esse appellatum. Haec Festus. Quin et saepe apud antiquos au migrabat in o, ut cauda, coda; Caurus, Corus; plaustrum, plostrum; cautes, cotes; caudex, codex; plaudo, plodo, explodo; Plautus, Plotus; cautio, cotio, ut apud Plautum: Nihili cotio est. Eodem igitur pacto ex μαυρός, id est obscurus et niger, fit morus, cuius fructus niger est. Quid quod etiam apud graecos in usu est μορέα pro ipsa arbore mori? Saepissime hispani ex au latino faciunt o, ut taurus, "toro"; aurum, "oro"; laurus, "loro"; pausas, posas"; maurus, "moro", "moral"; laus, "loor"; laudare, "loar"; Paulus, "Polo"; cauda, "cola"; causa, "cosa"; paucum, "poco"; audire, "oyr"; auditus, "oydo"; cautum, "coto"; caules, "coles". Et italice moro significat fuscum, ut apud Tassum in Amadigi, canto 57: "Un gigante nel volto arsicio et moro". 11. Miles. Festi Pompei haec sunt uerba: Militem Aelius a mollitia, κατ’ ἀντίφρασιν, id est per antiphrasin, dictum putat, eo quod nihil molle, sed potius asperum quid gerat; sic ludum dicimus in quo minime luditur. Haec ille satis inepte. Ulpianus, lib. 29, lege 1 de militari test.: Miles, inquit, appellatur uel a malitia, id est duritia quam pro nobis sustinet, aut a multitudine, aut a malo, quod arcere milites solent, aut a graceo uerbo χίλιοι, unde χιλιασύς tractum est. Nam ita graeci τᾶγμα et mille hominum numerum appellant, quasi millesimum quemque dicas; unde ipsum quoque ducem χιλιαρχόν appellant. Haec ille. Ex his autem opinionibus postrema uerior et aptior est, utpote quae graecae origini magis quadret. Itaque miles proprie dicebatur qui unus e mille non sine dignitate nomenclaturae uocabatur. Nos dicimus De XXIIII rectoribus hispaliensibus: "El veynte y cuatro de Sevilla". Verba porro Ulpiani male citat et interpretatur Laurentius Valla, lib. 1 cap. 14. 12. Simultas. Simultas, inquit Festus, dicta ex contrario, quia minime sint odientes se simul. Haec ille. Sed quur non potius ad simulando, quum qui latenter dissentiant, semper simulata loquantur, donec uindictae sese offerat occasio? Hic potius Laurentio Vallae In Raudensem assentior; Simultas, inquit, est latens odium; ea simultas plaerunque intelligi contenta est, cum inimicitia opere se ostendat. 13. Viola. Violam dictam uolunt quidam, quasi non uiolatam, uel non uiolandam. Inepte sane, quum uiolo uerbum a uoce uiola ducatur; nam uiolare uirginem est deflorare et uiolae colorem inferre, ut latius in nostris Originibus ostenditur. Alii minus male a ui olendi. Sed melius a graeco Ion, more diminutiuorum. Idque ex eo melius potest persuaderi quod Aeoles -unde plura latini sibi deflexerunt- scribebant Γίον, digamma aeolico, pro uiola, ut ait Terentianus. Et digamma aeolicum uerti apud latinos in u tritum est, ut ois, ofis, ouis; oon, ouon, ofon, ouum; oinon, Foinon, umuin; Ταως, Tofos; aion, aicon, aifon, aeuum; oia, Foia, uia; oideo, Foideo, uideo; is, Fis, uis; et uerbum uapulo a apolluo; pereo, uel apoloumai, peribo; aeolice Fapolo, inde uapulo, pereo uel doleo. Saepe reperias apud comicos in imperandi futuro: Vapula et peri et plora; et iubeo te plorare. Formiae unde dicantur indicat Strabo bis uerbis: Urbs a Lacedaemoniis condita prius Hormiae dictae, διὰ τὸ εὔορμον, id est propter portus bonitatem et commoditatem. Versus autem Terentiani de digamma aeolico hi sunt: Nominum multa inchoata literis uocalibus aeolicus usas uertit et digammon praeficit. Aeolica dialectos autem mista ferme est Italae. Hesperon quum dico graece, aesperam cognominat. Estia, sic Vesta facta; uestis Esthès dicitar. Hina, quem graece uocamus, uim iubet me dicere. Ear est multis in usu et magis poeticum est, Er enim natiua uox est; ille uer hoc dictitat. Quos Homerus dixit Enotous, ille Venetos autumat. Et uiola flos nuncupatur, quem graeci uocant ion. Et Iolaos, ille uiolens: crede Marco Tullio. Quamque Itun dicant Achei, hanc uitem gens Aeoli. Plura Sapho comprobauit, Aeoles et caeteri. Vomo etiam et uomer seu uomis ab ἐμέω uel ἐμῶ, uomo, et uomica, quod semper euomat sanguinem. 14. Aeger. Aeger, inquiunt, a ago, quod nihil possit agere. Nihil uidi aut legi ridiculum magis. Alii ab graeco αἰαἰ, quod est doloris signum et querelae. Alii ab αἰάζειν, id est lamentari. Sed non longe abierit ab ago, quod agatur infirmitate uel tristitia; et agere uitam ad id alludit; Virgilius: Vitamque extrema per omnia duco. Sed placet ab αἰαἰ. 15. Dis, Pluto. Dis, inquiunt, quia minime diues, quod ex Quintiliano, lib. 1 cap. 6, eliciunt, quum potius, ut diximus, Quintilianus huiusmodi etymos irrideat et insectetur. Cicero. 2 Nat. deor., a dicando uidetur deducere: Terrena, inquit, uis omnis atque natura Diti patri dicata est; qui Dis, ut apud graecos Πλύτω, quia et recidant omnia in terras et oriantur e terris. Haec ille. Cui consonat Ouidius, 1 Met.: Itum est in uiscera terrae, quasque recondiderat Stygiisque admouerat umbris, effodiuntur opes, irritamenta malorum. Itaque sine antiphrasi, Dis a diuitiis, quas possidet, aut diuitiae a Dite -est enim ditissimus- rite nominabitur. 16. Pontus. Pudet referre ponti etymon; olet enim faecem grammaticorum; dicunt enim quasi sine ponte, quia mare pontem habere non possit. Nihil magis ridiculum est, quam quum graecis uocibus etymum redditur latinum, aut contra: lapis dicunt quia pedem laedat, uel a labando, quum graece sit λᾶας; et petra, quia teratur pedibus aut pedem terat, quum sit πέτρη uel πέτρα. Itaque Ponti etymon latine reddere imperitiae fuit. Nec etiam necesse fuit Ponti etymon scrutari quum pro mari accipitur, nam proprie mare non significat, sed regionem illam, cuius fuit Mithridates rex. Unde Iuuenalis: Festino ad nostros et regem transeo Ponti. Ibi est Pontus Euxinus. Et ita Pontus accipitur pro mari, ex parte totum, ut fretum pro mari, quum sit fretum proprie quod graeci uocant Porthmon, a feruendo, quod ibi maxime feruet aqua. Nos uocamus "Estrecho". Denique passim graece legas πόντος ἁλος, id est Pontus maris, et freta ponti, ut aequor maris. 17. Pelagus. Solent etiam et graeci grammatici, quanuis doctiores, ineptire. Dicunt enim πέλαγος a πέλας, id est prope, et γῆς id est terrae, quia non prope sed longissime absit a terra. Sed pelagus proprie mare non significat, sed profunditatem maris; hispane "piélago". In Euangelio diui Mathaei legitur:Πέλαγος τῆς θάλασσης, id est Pelagus maris. Crederem dici pelagus a πέλας, prope, quia prope litus statim pelagus est, id est profunditas maris. 18. Charon. Lilius Gregorius Giraldus in diis gentium sic ait: Charon deus infernus dictus per antiphrasin, quasi Acheron; alias tamen etymologias Phornutus adducit, quas satis non probo. Haec ille. Mihi placet Natalis de Comitibus, in Mythologia: χάρων, inquit, a χαίρω, id est gaudeo, quia transitus Lethei fiuminis ad sedes io beatorum maximo cum gaudio fiat. Sic ille. Inuenio et χάρων pro leone, ἀπὸ τῆς χαροπότητος, id est, ab splendore oculorum. Huc uidetur Virgilius, Aen. 6, respexisse: Stant lumina flamma; et Ouidius, 11 Met.: Rubra suffusus lumina flamma; Seneca, in Herc. fur., act. 3: Concauae lucent genae; sic enim legendum, non squalent. Dicuntur etiam χαρώνια hiatus terrae immensi, et χάσματα ex Diogene Laertio et Iosepho Scaligero in Aethna. Unde non male posse deduci Charon. 19. Holosteon. Holosteon, inquit Plinius, lib. 27 cap. 10, sine duritia herba, ex aduerso appellata graecis, sicut fel dulce, tenuis usque in capillamenti speciem, longitudine quatuor digitorum, ceu gramen, foliis angustis, astringens gustu, nascitur in collibus terrenis; usus eius ad conuulsa rupta in uino pota. Haec omnia sumpsit Plinius ex Dioscoride, lib. 4 cap. 9, praeter illa: sine duritia, ex aduerso appellata a graecis sicut fel dulce; qua in parte non assentior Plinio, si modo illa Plinii sunt tam disparata uerba. Nam quum dicimus fel dulce, non antiphrasis est, sed ironia. Deinde apud Dioscoridem non ὀλόστεον, sed ὀλέστεον legitur, id est perdens coronas, quia coronaria non sit. Et uero si gramini similis est, rite uocabitur holosteon, id est dura et tota ossea, et non per antiphrasin. Doctor Laguna nostram pillosellam esse arbitratur, quae ideo sic uocatur, quod nimis sit horrida, uillosa et ueluti spinosa. 20. Orthopnoea. Caelius Aurelianus, lib. 3, cap. 1 Chron., quum fere attigisset quid esset orthopnoea, id est spirandi difficultas, subdit: Item, ut alii dicunt, contrario uocabulo suae uirtutis nomen accepit, nam quum sui ratione conuertat ac deprauet, tanquam corrigat, orthopnoea nuncupatur quam nos spirandi dicere correptionem poterimus. Multa enim contrariae interpretationis uocabulum sumpserunt, ut fella, quae graeci γλυκέα uocant, uelut dulcia, quum sit amarissima. Haec uerba coincidunt cum illis Plinii ex capite praecedenti, utraque ex ingenio grammaticorum. Quanto simplicius et rectius diceretur: Orthopnoea ideo dicitur, quia nisi recto et extenso collo spiritum emittere non possumus. 21. Lustra. Seruius, lib. 1 Aen., sic: Lustra et Lupercalia per contrarium dicimus, quia parum lustrantur. Sed quantum Seruius fallatur, et iam saepe docuimus et de lustris egimus satis in regula quinta, quum disceptauimus unius uocis unicam esse significationem. Erunt et alia multa, quae Grammatici, ut sunt ad errores ingeniosi, comminiscuntur. Sed haec satis fuerit confutasse. Ex quibus facile intelligetur nullam posse esse uocem, quae ex impositoris mente contrarium possit significare. |
Copyright(c) de la versión electrónica 2004 Carlos Cabanillas. Proyecto GRAMMATICVS. |