[1.figuris]

 

HomeIntroducciónTexto LatinoTexto EspañolFicha

carlos.cabanillas@edu.juntaextremadura.net

Texto español

In quartum librum reiecimus illa quae subtilioris

sunt considerationis et maxime causas latini

sermonis aperiunt.

DE FIGVRIS CONSTRVCTIONIS.

     Figurae constructionis sunt anomalia siue inaequalitas partium, quae fit per defectum, per exuperationem, per discordiam, per inuersum ordinem: in endia seu defectu, ellipsis et zeugma; in exuperantia, pleonasmos; in enalage seu discordia, syllepsis; in ordine perturbato, hyperbaton. Sunt igitur quatuor figurae, nam antiptosis, prolepsis, synthesis, appositio, euocatio, synecdoque, caeterae montium partus sunt grammaticorum.


Copyright(c) de la versión electrónica 2004 Carlos Cabanillas. Proyecto GRAMMATICVS.