[8.significatio]

 

HomeIntroducciónTexto LatinoTexto EspañolFicha

carlos.cabanillas@edu.juntaextremadura.net

Texto español

Página siguiente

 UNIUS VOCIS UNICA EST

SIGNIFICATIO

     Si quis primo intuito nos paradoxon, non ueram sententiam, proponere arbitretur, audiat Aristotelem quem sententiae nostrae praecipuum facimus adsertorem; qui res natura diuersas uno nomine posse quidem uocari docet, sed per analogiam, id est, comparationem uel proportionem; Homonyma, inquit, dicuntur quorum solum nomen commune est, ratio uero naturae circa illud nomen alia atque alia, ut animal quod est homo et id quod pingitur; quo in loco perperam uertit Boetius: Aequiuoca dicuntur..., nam neque aequiuocum uox latina est, neque satis ad Aristotelis mentem accommodata; homonymum enim concors in uoce seu simile in uoce significat. Itaque tolerabilius uerteret: Analoga dicuntur etc'. Ego certe, si nominibus barbaris uti liceret, quae isti uocant aequiuoca, uniuoca nuncuparem, et rursus, quae illis uniuoca, mihi essent aequiuoca. Id quod Aristotelea exempla ostendunt planissime; quae si hebes dialecticorum acumen considerasset, non inter tot tenebras hactenus uersarentur. Priscianus, lib. 9, synonimiam uertit ancipitem significationem. Nec quisquam mihi iure obiiciet tot temporum curricula, in quibus semper haec ita tradita sunt et pro ueris habita, nam possessor malae fidei, ut est apud iureconsultos, nunquam potest praescribere; nobis, inquit Augustinus, qui ratione uincimus, frustra consuetudo obiicitur, quasi consuetudo maior sit ueritate. Diuus certe Thomas, diligentissimus Aristotelis et ueritatis interpres, saepe alias, sed in illo praecipue Porphyrionis, si quis omnia entia dicat, aequiuoce nuncupabit, 'aequiuoce, inquit, id est analogice'. Rodolphus Agricola, lib. 1 cap. 23, homonyma uertit agnominationem.

     Ego uero quatuor potissimum rationibus adducor, quibus aequiuoca ista radicitus putem extirpanda:

     1.Si uoces, ut ait Plato in Cratylo et Aulus Gellius, lib. 10 cap. 4, et diuinae litterae nos passim docent, natura significant, quonam, obsecro, pacto uno eodemque nomine diuersae naturae nuncupabuntur? Sin autem, ut docet Aristoteles, qui cum Platone non pugnat, modo recte intelligatur, significent ex instituto -institutum autem seu ad placitum intelligo prudentium uirorum, qui rerum inspecta natura nomina solent imponere-, dementem et insanum impositorem uocum iudicemus oportet, qui mensam et librum uno nomine nominari praeceperit.

     2. Praeterea, si essent aequiuoca, id est quae ex aequo et aequaliter plura significarent, perpetuo nobis esset utendum adiectiuis nominibus aut aliqua alia distinctione, qua res inter se differrent. Nec enim satis esset dicere uidi canem, aut mordet canis, nisi adderes terrenum, caelestem, uel marinum; canis etiam in talis iactus est.

     3. Adde quod negligentem et deminutum iudicaremus Aristotelem, si nullam analogiae regulam tradidisset, quae ita erat ad syllogismos necessaria, quam quae maxime. Sed nullam aliam nobis, praeter hanc, praescripsit; necesse est igitur illam sic interpretemur: Analoga dicuntur etc.

     4. Postremo me mouent doctissimorum testimonia. Cicero enim libro ultimo, epist. 17 docet uerborum domicilium in re una esse proprium, migrationes in alienum multas; Aulus Gellius, lib. 11, cap. 12: Chrysippus ait, omne uerbum ambiguum natura esse, quoniam ex eodem duo uel plura accipi possunt. Diodorus autem, cui Crono cognomentum fuit, nullum, inquit, uerbum est ambiguum, nec quisquam ambiguum dicit aut sentit. Nec aliud dici uideri debet quam quod se dicere sentit is qui dicit. At cum ego, inquit, aliud sensi, tu aliud accepisti, obscure magis dictum quam ambigue uideri potest. Ambigui enim uerbi natura illa esse debuit, ut qui diceret, duo uel plura diceret; nemo autem duo uel plura dicit, qui sentit unum dicere. Haec Gellius. Scaliger in calce libri De causis Linguae Latinae recte carpit Nonium Marcellum et alios, qui, cum de sermonis proprietate libros incripsissent, multa significatorum monstra uni eidemque uoci designarunt; tunc subdit: Unius nanque uocis una tantum sit significatio propria ac princeps, caeterae aut communes aut accessoriae aut spuriae. Foreirus Lusitanus super Esaiam multis in locis, sed praecipue cap. 8 in principio, Ego, inquit, in hac semper fui sententia, ut non nisi unam habere significationem uerba Hebraea existimarem. Ioannes Mercerus in annotationibus dictionari Pagnini, in uoce, abad, inquit: Semel admonitum illud oportuit: Ubicumque plura aut diuersa eiusdem uocis significata feruntur, fere prima esse propria ac genuina, caetera metaphorica, uel ad quae per similitudinem magis quandam et linguae dilatationem dictio proposita extendatur. Idem fere ait Rabbi Mardocay in concordantiis hebraicis. Valla, lib. 6 cap. 3, contra Nonium Marcellum sic ait: Nam quis credat auctores uni dictioni tot significata et quidem pro se quemque noua dare uoluisse, tanquam linguam ipsam confundere cuperent? Vide eodem libro cap. 5, 8, 11, 12.

     Regulae generales.

     Sed antequam ad exempla transeo, sex praemittenda sunt regulae, quibus totum negotium dilucide explicabitur et assertio nostra constabilitur.

     1. Haec doctrina in nominum et uerborum rectis intelligitur. Hi enim sunt propria rerum nomina. Catonis et Catoni, inquit Aristoteles, non sunt nomino, sed casus nominis, sicut sanabitur et sanabatur non sunt uerba, sed casus uerbi. Frustra ergo mihi obiicis ducis, duces esse nomina et esse uerba, ac proinde ambigua; sic legis, legi, leges; sic uis nomen et uerbum; sic auis, quae uolat, et auis, datiuus ab auus; sic satis aduerbium et a sata, satorum; sic canis, uerbum, et canis, nomen, quanquam antiqui haec canes et haec uulpes dixerunt. Sub hac etiam doctrina uolo comprehendi rectos plurales qui aliis singularibus assimilantur, ut prudentia in plurali cum prudentia, -ae; sic temperantia, continentia et alia huiusmodi. Quanquam et his alia commodior potest reddi ratio: quia nomina adiectiua non facient cum substantiuis ambiguitatem, utpote quae sola in oratione sine substantiuo non ponantur; et ita multum differt auditus sermo ab auditus, -us, et census homo a census, -us, et gustatus cibus a gustatus, -us; sic multa, pro poena, et multa uirtus, quamuis mulcta aliqui scribant. Denique adiectiuum et substantiuum unum quidam esse censetur, non duo.

     2. Inspicienda est diligenter prima nominum forma et impositio, nam aliter multa mihi obiicies, etiam in rectis, quae omnino ambigua uideantur, ut ligo, -onis, et ligo, -os; sic lens pro uerme et legumine; frons pro folio et parte capitis. Cui obiectioni sic respondeo: Antiquitus, teste Sosipatro Charisio et M. Varrone, nullum nomen in duas consonantes desinebat; unde etiam saepe legimus haec sepes, trabes, plebes, fortis. Testimonia lege apud Priscianum, lib. 7. Varronis accipe uerba ex lib. 9: videmus, inquit, ex his uerbis, trabes, duces, de extrema syllaba 'e' literam exclusam, et ideo in singulari factum esse trabs, dux. Haec ille. Ego addo: Cum 'e' uel 'i' aufertur, si tres remanent consonantes, perit  penultima, ut haec frondes, frons; haec frontes, frons; haec lentis, lens; haec lendes, lens. Non tamen omittenda est Charisii differentia: Fros, inquit, sine 'n' litera, ne faciat, inquit Plinius, frontis, citatque bis Varronem sic: Ulmos et populos, unde est fros; item: fros, foenum, messis. Vide Lipsium, lib. 4 cap. 19 Variarum. Ego tamen apud Lucretium fruns et frundes semper inuenio; et ita legendum apud Virgilium et Ouidium Seruius et alii contendunt. "At de ligo", inquis, "quomodo te expedies?"; inspice, inquio, primam formam ligon, cudon, udon, harpagon, mangon, nam legimus apud poetas cudonas et harpagonas. Sed latini, ut ait Priscianus, solent auferre 'n' his nominibus, ut Plato pro Platon, sic Vangio, Brito, Agamenno; sic harpago, ligo pro ligon; sic turbo uel turbon, quod semper facit -onis, contra grammaticorum recentiorem differentiam, nam cum legis turbinis et turbinibus est ab hic turben, ut ex Caesare et Plinio disputat Charisius.

     3. Nec mihi etiam fraudi sint uaria linguarum idiomata. Saepe namque sic continget ut una uoce multa significentur. Lusitani enuntiant "un gran rato", nos item eodem modo; at illi magnum murem significant, nos spatium temporis.

     Ergo pro causa graecus casus est ab ergon; latinis est coniunctio; et fortasse semper utrumque idem est.

     Hic seps pro fera graecum est, et a putredine dicitur; haec sepes, unde seps, latinis est uallum.

     Graece -mna, unde mina; latinis minae pro interminatione. Hic axis pro fera, graecum; pro parte currus, latinum.

     Liber pro Baccho hebraeum est, a Li, populi, et Ban, pario uel gigno; Liber, populorum procreator, est enim Noe. Sed liber, -ra, -um latinum est, ut libertas. At liber, libri, pro cortice arboris, primam breuiat.

     Pax graecis est aduerbium silentii, cum digitus ori apponitur, non admirantis, ut docent aliqui. Latinis est quies.

     Hic uel haec calx pro calcaneo, latinum a calcando; haec calx, uel potius chalx, pro lapide cocto, graecum. Aliter Caper, De orthographia, nam pro materia calcs scribit, pro parte pedis calx.

     Taurus pro monte Asiae Scythica uox est Tauru, id est, effector siue opifex fluuiorum; taurus, pro animali, graecum est ταῦρος, unde latine taurus.

     Fucus, pro ape, latinum; fucus uel phulcus, pro purpura, graecum.

     Gallus, cum est uox phrygia, fluuium significat, ubi Cybeles sacerdotes 25 -ob id dicti Galli- emasculabantur. Vide Plinium, lib. 5, cap. 32; idem, lib. 35, cap. 12: Samia testa matris deum sacerdotes, qui Galli uocantur, uirilitatem amputant; uide Ouidium, 4 Fast., ex illo loco: Cur igitur Gallos qui se excidere uocamus, cum tantum a Phrygia Gallica distet humus? Gallos apud graecos album significat, inde gallorum gens uocata, quia corporibus albis sint praediti; unde Virgilius, lib. 8 Aen., de Gallis: Tum lactea colla auro innectuntur. Gallus latinis auis est nota, sed qui latine loquuntur solent addere gallinaceus propter ambiguitatem. Xenophon in Homonymis.

     4. Syllabae quantitas apud romanos satis superque distinguebat uoces, quod nos, nisi in carmine, non sentimus. Huius generis sunt populus pro arbore, prima longa; pro turba, breui; palus, -udis, prima breui, palus, -i, prima longa; uter, tris, prima longa, uter, -a, -um , prima breui; labor, nomen, prima breui, uerbum, longa; colo, -as producit, colo, -is breuiat; sinus, pro gremio, breui, pro uase, longa; pila lusoria, prima breui, a πιλέω, aequo, pila, pro mortario, prima longa, quasi pinsa uel pisa, a pinsendo; sed Aen. 9, ubi legitur Saxea pila cadit libentius legerem Saxea pyla cadit: πύλα enim etiam columnam significat; compilare uerum a nullo eorum ducitur, sed a graeco, teste Turnebo, nam pileten Aeoles furem uocant, Hesiodus phileten. Vide Iosephum Scaligerum in Festum compilare. Plagae, pro funibus illis quibus retia tenduntur circa summam et imam partem, aut pro mundi regionibus, quae graece climata dicuntur, breuiat, pro uulnere producit. Anus, pro uetula breuiat, pro podice, producit. Acer, -eris, pro arbore, breuiat, acer, acris et acre producit. Os, oris, unde osculum, producit, os, ossis breuiat, teste diuo Augustino in libro de Grammatica et lib. 3, cap. 3 Doctr. Christ.; Lucretius, lib. 3: Exos et exanguis tumidos perfluctuat artus.

     5. Accentus mire distinguebat ambiguum. Nec hic loquor ridiculis illis sane, palam, porro: hi enim nec erant apud antiquos ante Quintiliani tempora nec poterant amphiboliam parere, ut in prima regula admonuimus, praesertim cum porro pro deinde mere sit graecum. Sed de aliis secretioribus et qui nostras aures omnino fugiunt. Aliter enim enuntiabant seps graecum, aliter seps latinum, quoniam illud per eta, id est longum scribitur graece, hoc per epsilon, id est "e" tenue. Sed hoc illustramus doctorum testimoniis.

     Lustra, inquit Festus Pompeius, significat lacunas lutosas, quae sunt in siluis aprorum cubilia; a qua similitudine ii qui in locis abditis et sordidis uentri et desidiae operam dant, dicuntur in lustris uitam agere. At quum eiusdem uocabuli prima syllaba producitur; significat nunc tempus quinquennale, nunc populi lustrationem; illud a luto, hoc a luendo. Adeo, inquit idem, duas habet significationes, nam cum prima syllaba acuta effertur; idem significat quod 'accedo’, ut cum dicimus 'adeo praetorem' cum autem secunda, id est quod 'usque eo', non quidem secundum rationem, quia 'ad' praepositio accusatiuis accommodata est, sed uetusta quadam loquendi consuetudine. Vide Festum in uocibus ergo, muscerda, parret, pone, sagaces, quando, et Aulus Gellius, lib. 6 cap. 14, de quiesco.

     Quidam, inquit M. Varro, reprehendunt quod ‘pluit' et 'luit' dicamus in praeterito et praesenti tempore, cum analogiae sui cuiusque temporis uerba debeant discriminare; falluntur: nam est ac putant aliter; quod in praeteritis 'u' dicimus longum, 'luit', 'pluit', in praesenti breue, 'luit', ‘pluit'; ideoque in uenditionis lege fundi 'ruta caesa' ita dicimus, ut 'u' producamus.

     Donatus ad illud Terentii Filium perduxere ut una esset, id est "ut cibum capiat" et correpte. Item, ad illud Ut de symbolis essemus, "melius", inquit, "essemus producta 'e' litera". Ego in illis locis corruptum existimo Donatum, sed tamen id quod uolumus ostendit.

     Cicero in Oratore perfecto docet inclytus prima breui enuntiari, insanus prima longa.

     De hac re uide pulchrum apud Aulum Gellium, lib. 9 cap. 6.

     6. Euphemismos, id est, bona ominatio, inquit Demetrius Phalerius, est figura quae odiosa res bonis uerbis edit et impia itidem facta, piis. Hinc multa dicuntur in contrariam significationem ut benedicere pro maledicere saepe in Sacris Literis, ut 3 Reg., cap. 21: Benedixit Naboth deum et regem; Iob, cap. 1: Nisi in facie benedixerit tibi; ibidem, cap. 2: Videbis quod in facie benedicat tibi; ibidem: Benedic deo et morere. Sic sperare pro timere; sic potiri hostium et potitus hostium apud Plautum in Captiuis pro captiuum esse; et in Digest., lege 11 et 12 De captiuis et postliminio, et lege 192 De uerborum significatione, sacer pro execrando etc. Antiqui summopere obseruabant auguria, sed illa praecipue quae ab hominum ore prodibant, quae proprie omina uocabantur. Hispane "alfil toledano". Cicero, 1 Diu.: Neque solum deorum uoces Pythagorei obseruauerunt sed etiam hominum, quae uocant omina; quae maiores nostri quia ualere censebant, idcirco omnibus rebus agendis "quod bonum, faustum, felix fortunatumque esset" praefabantur; rebusque diuinis, quae publice fierent ut 'fauerent linguis" imperabatur etc. Fauere autem linguis non intelligo idem esse quod tacere, ut multi arbitrantur, sed bona uerba dicere, nam credebant uitiari sacra, si quis dura, mala uel ominosa uerba loqueretur. Tibullus, lib. 2 eleg. 2: Dicamus bona uerba, uenit natalis, ad aras; quisquis ades lingua, uir mulierque, faue; Ouidius, Fast. 1: Prospera lux oritur, linguisque animisque fauete: nunc dicenda bono sunt bona uerba die; Horatius, 3 Carm.: Male ominatis parcite uerbis; Terentius, And.: Bona uerba, quaeso, id est Bene ominare; idem, in eadem: Valeant qui inter dissidium uolunt, id est pereant. Sed exemplis agamus.

     Adoleo et adolesco crescere est, sed in sacris, ut notat Seruius ad illud Virgilii, 4 Georg., Pancheis adolescunt ignibus arae, incendere et cremare, sed per figuram euphemismon. Nam quia uictima et altare uerbenis, ture, uino et extis crescebant et augebantur, dictum est adolescere pro cremare. Vide Festum et Nonium.

     Mactare ex eodem omine dictum est pro interficere, cum proprie sit augere, hoc est magis auctare, unde mactus, id est magis auctus. Seruius ad illud Virgilii mactant lectas de more bidentes, uerbum sacrorum inquit per euphemismon ut adolere.

     Recte pro nihil aut non aut male. Terentius, Heaut.: Tum quod dem ei recte est, nam nihil esse mihi religio est dicere; idem, Eun.: Nunquid uis? C.- Recte, id est non, uel nihil; Plautus, As.: Haec recte quae tu in nos dicis, aurum atque argentum merum est.

     Sacer dicunt esse nomen medium, ut graecis anathema, et nunc in bonam, nunc in malam partem accipi. Sed quid sit homo sacer uel anathema ab antiquissima historia petendum, quam narrat Iosephus Zetses, Hist. 23, chiliad. 5, cuius carmina sic uertebam: Catharma quondam tale purgamen fuit, si pestis aut fames aut alia calamitas uexaret urbem ira deorum percitam. Ad uictimam deformis ante omnes homo purgamen atque pharmacus ductus fuit. Cum uentum ad aram est, caseum, ficus, ador ipsi in manum dabant; deinde septies pudenda scillis uerberabant uictimae, caprifico et aliis surculis agrestibus, agrestiumque urebant ramis arborum deuota membra; tum sacrum cinerem grauis leuamen urbis uentilabant in mare. Haec ille atque alia; citatque testem Lycophronem et Hipponactem. Idem, chiliad. 8, Hist. 239, cineres spargi solitos addit per totam ciuitatem. Suidas praeterea, in dictione Peripsema, addit dicere solitos ciues ad huiusmodi anathemata: Purgamen pro nobis esto, salus et redemptio. Huiusmodi sacrificium hebraeis uocabatur Azazel, id est caper emissarius, de quo Leuiticus, cap. 16, ab Ez, id est caper, et Azal, id est abiit. Graecis Apotropaeon siue Apopompaeon, id est malorum depulsio; dicebatur etiam proprie anathema. Itaque sacer apud latinos idem est quod anathema graecis. Et ita per euphemismon pro execrando accipitur. Quanquam monachus Menesius, qui de acentibus scripsit, aliter quaestionem soluit: contendit enim in Sacris Bibliis duo esse nomina, anáthema et anathéma, et illud cum accentu in antepenultima et cum epsilo in penultima semper accipi in malam partem pro exsecrando, at cum accentu in penultima et eta, id est e longo, semper accipi pro donario uel re templis dicata. Ego scripturam quidem in Bibliis graecis sic reperiri animaduerti, sed quomodo ab eodem uerbo anathemae duo ducantur nomina contrariae significationis non uideo. Unum semper nomen est anáthema siue anathéma, ut sacer apud latinos. Quid est igitur illud tam crebro in conciliis repetitum anathema sit ? Respondeo primum posse dici pro euphemismon, ut benedicere pro maledicere, quasi dicat: Anathema sit, id est sit benedictus, quia uiros sanctos non decet maledicere. Deinde respondeo posse etiam intelligi iuxta propriam et genuinam nominis notionem: Anathema sit, id est sit peccatum pro toto populo, sit deuotio, ferat omnia populi peccata. Ita diuus Paulus ad Romanos 9 optabat esse anathema post Christum pro fratribus, id est se deuouere et hostiam fieri a Christo, id est post Christum, quia Christus fuit pro nobis hostia et factus est pro nobis peccatum, cum peccatum non haberet: et uere languores nostros ipse tulit et dolores nostros ipse portauit. Festus in uoce sacer obscura quaedam profert quae a Macrobio, lib. 3 cap. 7 Saturn., explicantur. Illud uero Virgilii Auri sacra fames alia res est, nam graeci ieron, id est sacrum, pro magno solent usurpare, unde os sacrum, id est magnum, et morbus sacer, id est magnus uel comitialis. Ita Plutarchus, De industria animalium. Unde adagium: Sacram ancoram soluere, id est magnam.

     Alter in auguriis dicebant pro non bono, ut ait Festus in dictione Altera auis. Et in senatu dicebat consul: Qui hoc sentitis, huc transite, qui alia omnia, illuc, id est qui negatis uel dissentitis. Cicero, lib. 1 Epist.: De tribus legatis frequentes iere in alia omnia, id est dissensere; et lib. 10: Eum senatus reliquit et in alia omnia discessit. Vide Suidam in uoce Eumenides et Callias, et nos etiam antiphrasi de Eumenidibus satis.

Página siguiente



Copyright(c) de la versión electrónica 2004 Carlos Cabanillas. Proyecto GRAMMATICVS.